Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III. Classis Aegyptiorum ad insulam Aradum accedit. Comes Tripolitanus cum Salahadino foedus init.

Dum haec in partibus illis geruntur, ecce circa Kal. Junias, navalis exercitus ejus in partibus subito apparuit Berythensibus; cujus exercitus primicerii, postquam pro certo constitit quod Salahadinus cum domino rege foedus inierat, reverentiam habentes ad leges pacis quas indixerat, timuerunt Berythensium finibus et infra totius regni terminos, jura foederis violare. Audientes quoque, quod eorum dominus in partibus Tripolitanis cum suis expeditionibus moram faceret, illuc properant, et insulam Aradum (quae urbi Antaradensi opposita est, vix tribus milliaribus ab ea distans) galeis in portu commode locatis, occupant. Hanc insulam dicitur primus habitasse et in ea urbem munitissimam sui nominis aedificasse Aradius Chanaan filius, nepos Noe, unde Arados dicta est. Huic ab oriente vicina est civitas iterum olim valde nobilis, quae ex eo, quod praedictae civitati e regione opposita est, ut superius diximus, Antarados, hodie vero corrupta nuncupatione Tortosa dicitur; ubi apostolus Petrus Phoenicen circumiens, in honore Dei genitricis dicitur Basilicam fundasse modicam, quae multo populorum usque hodie frequentatur accessu; et ubi divinitus, per ejusdem semper virginis intercessionem, multa dicitur indigentibus fidelibus praestari beneficia. Hae urbes ambae Tyrensi metropoli suffraganeae, cum alia illis contermina, quae Maraclee, provinciae Phoenicis dicitur portio, intelliguntur. Applicati ad praedictam insulam, regionem universam terrore concutiunt, ibique mandatum domini sui operientes, domum supra portum Antaradensem incenderunt, damna civibus majora, sed incassum inferre molientes. Interea Salahadinus regionem pro suo arbitrio depopulatus, classi mandat ut redeat; ipse quoque revocatis agminibus, in suos se recepit fines. Paucis tamen postmodum evolutis diebus, inito foedere cum domino comite, interius in regionem se contulit Damascenorum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License