Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IV. Tyrensis archiepiscopus a Constantinopoli regreditur; dominus Ludovicus rex Francorum vita decessit.

Per idem tempus, cum per menses septem continuos, cum illustris memoriae domino Manuele, Constantinopoleos imperatore magnifico, moram nobis et Ecclesiae nostrae perutilem fecissemus, quarta post Pascha feria, licentiam redeundi ad propria per multam obtinuimus instantiam. Qui commendatis nostrae devotioni legatis suis, viris nobilibus et magnificis, in galeis quatuor, quas nobis more imperiali liberaliter nimis concesserat, transcursis Tenedo, Mutilene, Chio, Samo, Delo, Claros, Rhodo, Cypro, insulis; a laeva autem relictis Phrygia, Asia minore, Lycia, Lycaonia, Pamphylia, Isauria, Cilicia provinciis, fauces Orontis fluminis, et Seleuciae portum, qui hodie dicitur Sancti Simeonis, IV Idus Maias attigimus, propitia Divinitate, salvis rebus et corpore incolumes. Non videtur tamen praetereundum, sed erit praesentis historiae articulus non modicus, quod dum in urbe regia moram, ut praediximus, tum ingruentis hiemis necessitate, tum felicissimi domini imperatoris mandato faceremus, contigit eum paterna provisione, et mente quodammodo praesaga de maturo ex hac luce exitu, geminam sobolem suam, filium videlicet et filiam, matrimonii legibus alterum uxori, alteram viro copulare. Filio sane adhuc impuberi, vix annorum tredecim, Alexio nomine, avi paterni nomen referenti, illustris Francorum regis domini Ludovici filiam, vix annorum octo, Agnetem nomine, solemniter contulit, imperialibus insignibus utrique collatis, in palatio domini Constantini senioris, in ea parte palatii quae dicitur Trullus; ubi et sancta et universalis synodus sexta, temporibus Constantini, filii Constantini, filii Heraclii, dicitur fuisse congregata. Filiam vero nuptui collocavit apud adolescentem nomine Reinerium, Willelmi senioris marchionis de Monteferrato filium, domini item Willelmi fratrem, cui nos regis nostri sororem contuleramus. Hunc, quasi annornm decem et septem, per suos apocrisiarios dominus imperator fecerat evocari, qui ante nostrum adventum in urbem regiam diebus circiter quindecim descenderat; factaque mora tam in urbe quam in expeditione cum domino imperatore, redeunte quoque domino imperatore circa Epiphaniarum dies in urbem, mense Februario in palatio novo, quod Blachernas dicitur, convocata curia sua, cum imperiali magnificentia, per manum Theodosii ejusdem urbis patriarchae, eidem filiam suam nomine Mariam, uxorem dedit, et de nomine patris sui Joannem appellatum, Caesarem constituit. Hanc filiam, Hirene uxor ejus prior, imperatrix piae memoriae, quae ei de regno Teutonico in uxorem data fuerat, peperit; nam ex Maria, quam secundo duxit, solum Alexium, qui hodie imperat, suscepit. Verum si ludos Circenses, quos cives illius urbis Hippodromos vocant, et variorum gloriam spectaculorum populo per illos dies cum solemnitate exhibitam; si imperialem circa vestes, et proprii corporis indumenta in lapidibus pretiosis et margaritarum pondere et numero excellentiam; si palatii supellectilem auream, argenteam, numero et pondere infinitam; si velorum ad ornatum dependentium pretium; si famulorum et curialium numerositatem scripto comprehendere tentemus; si apparatus, nuptiarum magnificentiam; si effusam in omnes, tam suos quam exteros immensae liberalitatis munificentiam, per singula velimus prosequi, immensitate materiae sermo succumberet, etiamsi specialis ad hoc deputaretur tractatus. Sed nunc ad historiam redeamus.

Completis ergo apud Antiochiam, injunctis nobis ab imperiali excellentia, cum domino principe, et cum domino patriarcha mandatis, domino rege apud Berythum invento, eoque terrestri itinere Tyrum properante, nos propitia Divinitate, continua navigatione, pridie Nonas Julii, post annum et menses decem, ex quo ad synodum profecti eramus, ad Tyrensem reversi sumus Ecclesiam.

Anno septimo regni domini Balduini quarti, XIII Kal. Octobris piissimus et Christianissimus Francorum rex, vir virtutum et immortalis memoriae dominus Ludovicus, onere carnis deposito, coelis intulit animam, cum electis principibus praemia possessurus aeterna; filio uno superstite et haerede, Philippo nomine, ex Ala regina, filia Theobaldi senioris, sorore domini Henrici comitis Trecensium, Theobaldi comitis Carnotensium, Stephani comitis Sainsorensium, domini Willelmi Remensis archiepiscopi: mortuus est anno regni ejus quinquagesimo, vitae vero sexagesimo. Sequenti mense, pridie nonas Octobris, anno pontificatus sui vicesimo secundo, dominus Amalricus bonae memoriae Hierosolymorum patriarcha, vir simplex nimium, et pene inutilis, viam universae carnis ingressus est. In cujus loco, dominus Heraclius Caesariensis archiepiscopus, intra dies decem substitutus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License