Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VII. Hierosolymitanus patriarcha Antiochiam dirigitur, ut rei periclitanti tentet afferre remedium. Alexander papa vita decedit.

Eodem tempore, occasione pellicis, quam abjecta uxore legitima, Boamundus princeps Antiochenus superduxerat, turbatus est Orientalium Latinorum status, et maxime Antiochenarum partium principatus. Nam commonitus semel et secundo idem princeps, ut a tam manifesto adulterii commisso recederet, et uxorem ad se revocaret legitimam: more peccatoris, qui cum in profundum venerit vitiorum contemnere solet; obturatis auribus, vocem noluit sapienter incantantium exaudire, sed obstinate in peccato perseverans, sententiam in se excommunicationis, merito latam, suscepit. Cui tamen non multum deferens, sed delictum ingeminans, tam dominum patriarcham, quam ejusdem regionis episcopos et alios ecclesiarum praelatos, hostiliter persequi coepit, manus in eis injiciens violentas; et venerabilium locorum, tam ecclesiarum quam monasteriorum, septa violans, res sacras diripiens, et eorum, nefario spiritu et ausu temerario, perturbans possessiones; ipsum etiam dominum patriarcham cum clero, qui ad eum confugerat, in quodam ecclesiae municipio, firmo tamen, armis quoque et militia simul et victualibus sufficienter communito, dicitur obsidere; et frequentibus, more hostili, eos impugnare congressionibus. Unde quidam de magnatibus regionis illius, ejus non ferentes insaniam, cognoscentes se plus debere Deo quam hominibus, ab eo mente et corpore recesserunt, ejus maleficia detestantes; inter quos vir nobilis et potens Rainaldus, cognomento Mansuetus, in praesidium suum inexpugnabile et munitissimum (adjunctis sibi quibus cordi erat causa honestior, et timor Dei ante oculos) se recepit, in eo praebens praesulibus a propriis ejectis sedibus et aliis indifferenter, ob eamdem causam profugis, tutum refugium. Ob quod factum tota regio in tantum descendit tamque periculosum discrimen, ut viris prudentibus et sensus habentibus exercitatos, procul omni dubio videatur, ut nisi nobis mature divina subvenerit clementia, hostibus, nostram ruinam et Christiani nominis perennem injuriam, patere debeat introitus, et in eorum potestatem universa redire provincia; de quorum manibus, opitulante Domino, fidelium principum sollicitudine, et Christianae plebis multis laboribus et sumptibus, est erepta. Verus est enim Veritatis sermo, et omni acceptione dignus: Quia omne regnum in se divisum desolabitur, et domus supra domum cadet (Matth. XII, 25). Dominus autem Hierosolymorum rex una cum domino patriarcha et aliis ecclesiarum praelatis, simul et laicis principibus, debitam gerentes sollicitudinem, convenientes apud se, et quid in tam periculoso rerum statu agendum sit, summa diligentia deliberantes, licet praedicti imprudentis et dissoluti principis merit videantur exigere, vim inferre dubitant, ne forte, hostium viribus et rogatis auxiliis, volens resistere, Turcis exponat regionem, unde eos postmodum, etiam volens et enitens plurimum, non possit amovere. Item apud hominem insanum, et ad mala praecipitem, maleficiis praeoccupatum, precibus et salutaribus monitis locum non esse intelligentes; nam hoc esset surdo asino narrare fabulam, et verba ventis dare; mittere viros prudentes et exhortationis habentes gratiam, non praesumunt. Sustinent ergo malum hoc, ne deterius incurrant, ab eo exspectantes subsidium, qui solet convertere in profundo maris positos; et dare nivem sicut lanam, mittens cristallum sicut buccellam panis (Psal. CXLVII, 5 6); ut ille divina visitatione commonitus, et cor rediens, ad frugem vitae melioris se erigat, et optimi moderatoris virtute induatur ex alto. Tandem videntes nostri malum illud ingravescere, et nullum in proximo sperantes remedium; jam enim non solum persona principis anathematis vinculo tenebatur astricta; verum universa regio, propter rapinas, incendia, quae in bonis venerabilium fiebant locorum, interdicto erat supposita, ita ut praeter baptisma parvulorum, nullum de sacramentis ecclesiasticis populo ministraretur; coeperunt nostri timere amplius, videntes rem in eum casum descendisse, in quo non sine universorum periculo diu stare posset. Ordinant itaque de communi consilio, ut dominus patriarcha, dominus quoque Rainaldus de Castellione, qui aliquando princeps Antiochenus fuerat, hujus domini Boamundi junioris vitricus; magister quoque militiae Templi, frater Arnaldus de Toroge; magister quoque domus Hospitalis, frater Rogerus de Molins, ad partes illas properent, tentantes, si praevia Dei gratia, aut ad tempus, aut in perpetuum, tantis malis aliquod possint invenire et aptare remedium. Timebamus enim, ne forte a domino papa et transmarinis principibus, nobis ad negligentiam, vel potius ad malitiam imputaretur, si vicinis nostris tam misera sorte laborantibus, nullum daremus compassionis signum, nullum studeremus adhibere remedium. Dominus igitur patriarcha, assumptis ex Ecclesiarum praelatis domino Monacho Caesariensi electo, domino Alberto Bethlehemita episcopo, domino Rainaldo abbate montis Sion, domino Petro ecclesiae Dominici Sepulcri priore, prudentibus viris et discretis, subsequentibus eum aliis ejusdem itineris consortibus, ad partes illas descendit; assumptoque sibi comite Tripolitano, eidem principi familiari admodum et accepto, ut eorum verbum facilius effectui posset mancipari, apud Laodiciam conveniunt; tandemque tam dominum principem, quam dominum patriarcham seorsim convenientes, diem utrique constituunt apud Antiochiam; ubi praetentato hinc inde verbo, pacem constituunt temporalem; ita videlicet ut, refusis tam domino patriarchae quam episcopis et locis venerabilibus quaecunque amiserant, cesset interdictum et populis ecclesiasticorum sacramentorum restituantur munera. Ipse autem in propria persona, ab episcopis latam patienter ferat sententiam; aut si penitus quaerat absolvi, pellicem abjiciat, uxore legitima revocata. His ergo peractis, putantes se regionis incendium aliquantulum mitigasse, ad propria reversi sunt. Princeps vero nihilominus in eisdem sordibus obstinatus irrevocabiliter perseverat. Adjecit praeterea, et quod regioni periculosius est, eo solo quod eis factum ejus dicebatur displicere, fidelium suorum optimos, inclytos et nobiles viros, extra civitatem et omnem terram suam expellere; videlicet constabularium suum, camerarium quoque, et Guiscardum de Insula, Bertrandum quoque filium comitis Gisleberti, et Garinum Gainart; qui ad dominum Rupinum Armeniorum principem magnificum de necessario declinantes, honestissime ab eo sunt suscepti, ita ut singulis statim daret munera ingentia et victum singulis sufficientem assignaret, Eodem anno, mense Augusto, vicesima septima die mensis, pontificatus ejus anno vicesimo tertio, dominus Alexander papa tertius, viam universae carnis ingressus est, et in Ecclesia Lateranensi sepultus; cui substitutus est dominus Lucius papa tertius, qui et Hubaldus, Ostiensis episcopus, natione Tuscus, patria Lucensis, vir grandaevus admodum et modice litteratus. Eodem quoque tempore, venerabilis in Christo frater noster, piae in Domino recordationis, dominus Raimundus, Ecclesiae Berythensium episcopus, idibus Septembris ex hac luce subtractus est, lucis perpetuae, praevia Domini gratia, praemiis perenniter potiturus. Cui postmodum in eadem Ecclesia substitutus est vir honestus et litteratus magister, Odo, Ecclesiae nostrae archidiaconus, cui nos, in jejuniis Decembris, et sacerdotii gradum, et pontificalem, auctore Domino, contulimus dignitatem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License