Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VIII. Noradini filius moritur, domino Mussulae consanguineo suo haereditate relicta.

Per idem tempus, mortuus est Melecshalah, Noradini filius, adolescens adhuc, cui de omni haereditate paterna, sola manserat Halapia, cum paucis admodum municipiis. Hic moriens testamento novissimo dicitur Halapiam et omnem haereditatem suam, ex asse, in quemdam patrui sui filium Hezedin nomine, filium Thebeth, Mussulae dominum contulisse. Quo defuncto, principes ejus, nuntios ad praedictum dominum Mussulae, illustrem et magnificum Turcorum satrapam, dirigunt, monentes, ut non differat cum omni celeritate ad eos venire; qui, suscepta legatione, festinus adveniens, avita bona et sibi jure haereditario debita suscepit, timens ne Salahadinus, qui praedictum patruelem suum, ex parte plurima exhaeredaverat, ab Aegypto rediens, hanc etiam urbem invitis civibus violenter occuparet; praesertim cum quidam de majoribus, occultum ei praestarent favorem. Salahadinus vero, composita usque ad completum biennium nobiscum pace temporali, in Aegyptum descenderat, ut sua ibidem studiosius procuraret negotia. Anxius enim plurimum sollicitabatur, eo quod audierat classem regis Siculi, cum ingenti apparatu et infinitis copiis in mare descendisse, et ad partes Aegyptias properandi habere propositum. Superfluam autem super eo articulo conceperat formidinem; nam praedicta classis in Occidentem iter arripuit, ad Baleares insulas, Hispaniae conterminas citeriori, quarum altera vulgari appellatione Majorica, altera vero Minorica dicitur, contendens; ubi infausta navigatione et sinistris acta flatibus, tota pene deperiit circa Sacuam Albenguenam; et viginti millia urbes maritimas, freto intumescente, littoribus allisa. Interea, dum regnum pace, ut praediximus, gauderet temporali, natio quaedam Syriorum, in Phoenice provincia circa juga Libani, juxta urbem Bibliensium habitans, plurimam circa sui statum passa est mutationem. Nam cum per annos pene quingentos cujusdam Maronis haeresiarchae errorem fuissent secuti, ita ut ab eo dicerentur Maronitae, et ab Ecclesia fidelium sequestrati, seorsum sacramenta conficerent sua, divina inspiratione ad cor redeuntes, languore deposito, ad patriarcham Antiochenum Aimericum, qui tertius Latinorum nunc eidem praeest Ecclesiae, accesserunt; et abjurato errore, quo diu periculose nimis detenti fuerant, ad unitatem Ecclesiae Catholicae reversi sunt, fidem orthodoxam suscipientes, parati Romanae Ecclesiae traditiones cum omni veneratione amplecti et observare. Erat autem hujus populi turba non modica, sed quasi quadraginta millium dicebatur excedere quantitatem, qui per Bibliensem, Botriensem et Tripolitanum episcopatus, juga Libani et montis devexa, ut praediximus, inhabitabant; erantque viri fortes et in armis strenui, nostris, in majoribus negotiis quae cum hostibus habebant frequentissime, valde utiles; unde et de eorum conversione ad fidei sinceritatem, maxima nostris accessit laetitia. Maronis autem error et sequacium ejus, est et fuit, sicut et sexta synodo legitur, quae contra eos collecta esse dignoscitur et in qua damnationis sententiam pertulerunt; quod in Domino nostro Jesu Christo una tantum sit, et fuerit ab initio, et voluntas et operatio. Cui articulo ab orthodoxorum Ecclesi reprobato, multa alia perniciosa nimis, postquam a coetu fidelium segregati sunt, adjecerunt; super quibus omnibus ducti poenitudine, ad Ecclesiam, ut praediximus, redierunt Catholicam, una cum patriarcha suo et episcopis nonnullis, qui eos sicut prius in impietate praecesserant, ita ad veritatem redeuntibus, pium ducatum praestiterunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License