Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IX. Inter regem et Tripolitanum comitem simultas oritur periculosa, et usque ad odium manifestum procedit.

Porro dum ita regnum, ut praediximus, pace ad tempus inter dominum regem et Salahadinum inita, quadam tranquillitate frueretur, non defuerunt filii Belial et impietatis alumni, qui spiritum habentes inquietum, turbas in regno moverent et mala intestina molirentur. Cum etiam comes Tripolitanus, quasi per continuum biennium circa partes Tripolitanas multiplicitate negotiorum impeditus, moram agens, in regnum non potuisset ascendere, accidit quod invitante sollicitudine, quam pro urbe gerebat Tiberiadense, quae uxoris erat haereditas, redire disposuit; cumque omnem ad iter prosequendum fecisset apparatum, et jam usque Biblium pervenisset, praedicti viri nequam regem nimis simplicem, maligna suggestione circumvenerunt, persuadentes praedictum comitem sinistra intentione in regnum velle introire, ut de ejus supplantatione tractaret occulte; unde factum est, quod eorum verbis seductoriis, rex aurem nimis credulam praebens, miss legatione, regni aditum ei inconsulte nimis interdixit. Quo facto, comes, cui praeter meritum tanta irrogata erat injuria, confusus et justa succensus indignatione, desistens a proposito, licet invitus, sumptibus innumeris factis inutiliter, Tripolim reversus est. Erat autem praedictorum ea intentio seductorum, ut, absente comite, qui vir industrius erat, et ad omnia circumspectus, ipsi regia negotia pro libero tractarent arbitrio et regis infirmitatem ad suum traherent compendium. Inter quos regis mater, mulier plane Deo odibilis, et in extorquendo importuna; et ejusdem frater, regius senescalcus, cum paucis eorum sequacibus, viris impiis, regem ad hoc protervius impellebant. Quod factum postquam regni principibus innotuit, eorum qui sensus magis habebant exercitatos, maxime corda molestavit; timebant enim ne tanti principis patrocinio regnum destitutum in praeceps rueret, et juxta Domini verbum, in se ipsum divisum desolaretur (Matth. XII, 25); maximeque cum rex, invalescente singulis diebus aegritudine, reddebatur impotentior, et ad procuranda regni negotia minus minusque fieret idoneus; imo vix in se ipso potens subsistere, totus dissolveretur. Videntes ergo regni majores periculum, quod ex praedicto facto certum erat imminere, ad revocandum comitem, et ejus mitigandam indignationem, omnimodam impendunt operam: et tandem post multos circuitus et diversa consilia, rege invito, sed tamen permittente, praedictum illustrem virum, injurias sibi illatas prudenter dissimulantem, in regnum introduxerunt, pace inter eum et dominum regem plenius reformata.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License