Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XI. Causae tumultus et dissensionis assignantur.

Praedicto igitur imperatore rebus humanis exempto, dum, ut praediximus, Alexius Protosevasto imperium procuraret, visum est non satis commodam adhuc ad complendam malitiam suam reperisse opportunitatem; nam et ipse, imperatoris exemplo, nostrorum consilio utebatur et auxilio, eosque sibi quantum poterat, reddebat familiariores; in uno tamen tam nostris quam omnibus generaliter, se penitus exhibebat odiosum. Quod, licet Graecorum more mollis esset supra modum, et carnis curam toto studio in immundis perficere satageret desideriis, avarus tamen erat et thesauris parcebat imperialibus, tanquam si eos proprio sudore comportasset. Dicebatur etiam, quod cum imperatrice, licet vivente adhuc marito, sed in extremis laborante, vitam sanctimonialem esset professa, stupri habere consuetudinem. Arrogans praeterea, et neminem prae se ducens hominem, aliis inconsultis principibus, cuncta pro suo disponebat arbitrio, ita ut de caeteris, aeque nobilibus et viris magnificis, nihil videretur curare. Unde factum est, quod per studium et operam principum palatii, qui ei plurimum ob ea quae praemisimus invidebant, evocatus est ex Ponto, cui praeerat Andronicus senior, domini imperatoris praedefuncti patruelis, ut ad complendam eorum malitiam cooperator accederet, et Alexium Protosevasto depelleret ab administratione quam gestabat. Erat autem praedictus Andronicus, domini imperatoris defuncti patruelis, vir perfidus et nequam, conspirationum seminator, et erga imperium semper infidelis; unde ob multiplicia ejus scelera, tempore domini imperatoris vincula passus fuerat, et carceres; et exigentibus meritis, ignominiose tractatus, vagus et profugus super terram, Orientem circumierat universum; in ipsoque suo exsilio multa turpia commiserat, et animadversione digna; novissime tamen, vix tribus ante imperatoris obitum mensibus, reconciliatus in gratiam redierat. Et ne, more solito, circa urbem turbas posset excitare, et conspirationes moliri ut regno praeesset, missus est in Pontum sub honoris praetextu praesidialis. Hunc igitur, imperatoris et ipsius etiam Protesevasto consanguinei, et ii maxime in quibus majorem videbatur habere fiduciam, clandestinis evocaverunt legationibus, monentes ut adversus eum armaretur, qui ejus filios et alios illustres quosdam, ignominiose conjecerat in vincula. Porro hic, ut praediximus, illustres quosdam in conspiratione deprehensos, carceri mancipaverat; unde ampliorem in se concitaverat invidiam. Vocatus ergo praedictus Andronicus, innumeras Barbararum nationum secum trahens copias, ad urbem accessit, et secus Hellespontum e conspectu civitatis castrametatus, universam occupavit Bithyniam; contra quem missi quidam potentes, ut ejus resisterent moliminibus, proditorum more ad eum se contulerunt; inter quos primi erant et praecipui, Andronicus Angeli, princeps militiae quae contra eum directa fuerat, et Alexius Megaducas qui classi erat praefectus, uterque imperatoris consanguineus. Nec solum ii, qui ita manifeste ad eum transfugerant, partem nostrorum reddiderant debiliorem, verum omnes alii, tam illustres quam civium multitudo, jam non occulte, sed in propatulo suum Andronico praestabant favorem; et ejus in urbem desiderabant adventum, modis quibus poterant, ut mature transfretaret procurantes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License