Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XII. Urbem et palatia, interfectis nobilibus, Andronicus occupat, et violenta dominatione populum opprimit.

Factum est itaque quod invalescente eorum conspiratione, captus est Protosevasto, et privatus oculis et argumentis virilibus decurtatus; unde nostri plurimum mente consternati, timentes ne civium super eos repentina fieret irruptio, praemoniti a quibusdam qui conjurationis habebant conscientiam; qui validiores erant, alii in galeis quadraginta quatuor, quas in portu repererant, Graecorum effugerunt molimina; alii in navibus, quarum in portu maxima erat copia, omnem domum imponentes, mortis evaserunt discrimen. Qui autem seniores erant, vel infirmi reperti sunt, et ad fugam minus idonei, ii in domibus suis relicti, impietatis quam alii effugerant rabiem perpessi sunt. Nam parato clam navigio saepedictus Andronicus universas, quas secum trahebat, in urbem introduxit copias; quae vix ingressae, una cum civibus in eam urbis partem, quam nostri incolebant irruentes, residuum populi, qui aliis abeuntibus aut noluerant, aut non potuerant exire, desaevientibus gladiis peremerunt; et licet pauci essent, qui ad arma possent sufficere, restiterunt tamen diu, et cruentam de se hostibus reliquerunt victoriam. Immemores igitur et foederis et obsequiorum quae plurima imperio nostri contulerant, peremptis iis qui resistere posse videbantur, ignem eorum domiciliis subjiciunt et universam eorum regionem subito convertunt in favillam; mulieribus et parvulis, senibus et valitudinariis incendio consumptis. Nec sufficiebat eorum impietati, in loca desaevire profana; verum ecclesias et loca, quaelibet venerabilia succendentes, qui ad ea salutis causa confugerant, cum ipsis pariter sacris aedibus concremabant. Nec erat differentia plebeiorum et cleri, nisi quod atrocius in eos desaeviebant, qui religionis et honestatis habitum praetendebant. Monachis enim et sacerdotibus primas irrogabant injurias, et exquisitis perimebant cruciatibus. Inter quos virum venerabilem Joannem nomine, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconum, quem pro negotiis Ecclesiae, dominus papa illuc direxerat, comprehendentes, in contumeliam Ecclesiae decollaverunt, caput ejus ad caudam canis immundae religantes. Sed nec mortuis, quibus omnis parcere consueverat impietas, inter tam detestabiles et pejores parricidis sacrilegos, tuta erat quies, quos de monumentis extractos per vicos et plateas, quasi illatas sentirent injurias, distrahebant. Accedentes praeterea ad Xenodochium, quod dicebatur Sancti Joannis, quotquot in eo repererunt languidos, gladio peremerunt. Qui autem, ex officio pietatis, oppressorum merito tenebantur afflictionem relevare, eorum videlicet sacerdotes et monachi, hi dato pretio, grassatores et sicarios, ad stragem invitabant, disquirentes secessus et domorum penetralia, ne qui in eis delitescerent, ut mortis discrimen declinare possent; inventosque et violenter extractos tradebant carnificibus; quibus etiam, ne gratis operam impenderent, pretium sanguinis pro miserorum interfectione porrigebant. Qui autem clementius cum eis videbantur operari, hi eos qui ad se confugerant et quibus spem dederant salutis, Turcis et aliis infidelibus populis, in perpetuam vendebant servitutem; ex quibus promiscui sexus, aetatis et conditionis, plus quam quatuor millia, barbaris nationibus, pretio interveniente, distracta esse dicuntur. Sic ergo impius Graecorum populus, et genimina viperarum (Matth. XXIII), more serpentis in gremio, et muris in pera, nihil tale meritos, nihilque tale verentes, male remuneraverunt hospites suos; quibus tamen filias suas, neptes quoque et sorores, uxores dederant, et ex diutino convictu sibi reddiderant familiares.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License