Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIV. Salahadinus foedus quod cum domino rege inierat, rescindit; rex illi ultra Jordanem occurrit. Turci vicum Buriam effringunt, habitatoribus ejus in captivitatem redactis.

Interea, dum haec in Graecia sic geruntur, navis quaedam mille quingentos peregrinos deferens, apud Damiatam, in finibus Aegypti, flatibus acta sinistris, confracta est; passis tamen naufragium spes erat salutis, eo quod Salahadinus nobiscum, tam per terras quam per mare treugam diceretur habere et pacem temporalem. Sed longe aliter accidit eis, quam vel pacis tenor, vel pactorum series exigeret. Salahadinus enim praedae victus cupidine, et tantam Christianorum turbam, occasione foederis, nolens de regno suo exire liberam, omnes conjecit in vincula, et eorum sibi bona confiscari praecepit; missaque legatione ad dominum regem, contra formam pactorum, et quae pene impossibilitatem continebant, ab eo coepit reposcere adjiciens: Quod nisi pro omnibus illis ei pro voto satisfieret, ipse navim praedictam sibi vellet in compensationem detinere, et praeterea renuntiare paci, de qua inter eos convenerat. Quod cum non obtinuisset ejus nuntius, quoniam calvas occasiones magis innectebat, ut navem sub aliquo quaesito colore detinere posset, quam justas causas allegaret; soluto foedere, cogitare coepit, quomodo suo more, vetus exercens odium, regnum posset aggravare. Convocatis igitur expeditionibus et universis tam peditum quam equitum copiis, simul et eorum multitudine, qui a Damasco et adjacentibus ei finibus, annis praeteritis, famis acerbitatem declinantes, in Aegyptum descenderant, proposuit redire Damascum, ut inde quasi de vicino nos amplius molestaret. Adjecit etiam, ut in veniendo, regionem nostram quae est trans Jordanem, pro posse damnificaret; aut fruges succendendo, quae jam albae erant ad messem; aut unum vel plura de praesidiis nostris, quae in ea erant provincia, violenter expugnando. Id autem, eo maxime dicebatur proposuisse intuitu, ut sibi satisfaceret, de principe Rainaldo, qui ei praeerat regioni, eo quod Arabes quosdam infra tempus foederis contra legem pactorum cepisse diceretur, et repetitos reddere negaverat. Cognito ergo per exploratores ejus adventu, et proposito, rex habita Hierosolymis curia generali, et super petitionibus Salahadini diligenti tractatu, de quorumdam consilio, cum totis regni viribus, in praedictam regionem, vallem pertransiens sylvestrem, in qua est mare Mortuum, pervenit, ut venienti Salahadino occurreret et se opponeret provinciam vastare volenti. Porro Salahadinus transcursa cum suis expeditionibus solitudine, quod iter, cum multa difficultate, vix diebus viginti confecerat, jamque terram habitabilem infinibus nostris, juxta praesidium, quod dicitur mons Regalis, quasi ad decem milliaria castrametatus; exspectans ut de statu regionis, et ubinam esset rex cum suis expeditionibus, certificaretur. Rex vero juxta urbem veterem, cui nomen Petra deserti, in secunda sitam Arabia, castra locaverat, ab exercitu Salahadini triginta sex vix distans milliaribus; eratque ibi universum cum eo regni robur; sed et comes Tripolitanus ibi invitus detinebatur; contra cujus consilium rex illuc profectus erat, et reliquas regni partes inobservatas, et absque militia dereliquerat; favore enim praedicti Rainaldi principis, magis quam consideratione majoris compendii, quidam ad hoc regem impulerant, non multum attendentes quid interim regno viribus destituto posset accidere; quod quam imprudenter factum fuerit, rei exitus subsequens statim declaravit. Nam qui circa Damascum, Bostrum, Baulbec et Emissam erant principes, videntes regni robur abesse, et militia destitutam regionem universam, convocatis clam et sine tumultu copiis, Jordanem secus mare Galileae, quod est Tiberiadis, transeuntes, fines nostros latenter ingressi sunt; et percurrentes ex parte Galilaeam, pervenerunt ad locum qui est sub monte Thabor, cui nomen Buria, juxta Naim urbem antiquissimam. Homines autem illarum partium de treuga praesumentes, quam nondum noverant defecisse, securi nimis, minus sibi providebant: unde factum est quod, clam et de nocte super eos irruentes, locum ex omni parte vallaverunt, ita ut neque ad montem, qui loco imminebat, fuga non pateret obsessis. Luce igitur reddita, videntes loci habitatores infinitam circa se hostium multitudinem, in turrim quae suburbio praeerat, certatim se contulerunt; quam undique circumdantes, et cum summa instantia suffodientes, intra quatuor horarum spatium suffossam, solo dejecerunt; ante ruinam tamen, cum jam rimam duceret, et casum minaretur, eos qui in eam confugerant, in deditionem susceperunt. Colligentes igitur pro libero et sine contradictore arbitrio, tum illius, tum adjacentium locorum praedam universam, exceptis his qui in conflictu ceciderunt, pene quingentas animas secum detulerunt in vinculis. Nam quia locus erat frugifer et messis tempus aderat, multi ex locis finitimis metendi gratia illuc se contulerant, quos omnes, ut praediximus, secum sine contradictore deducentes, iterum Jordane transito, sani et incolumes reversi sunt ad propria.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License