Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XV. Idem castrum nostrum in nostra regione Suicide, speluncam videlicet munitissimam, occupat violenter.

Accidit praeterea per eosdem dies, dum adhuc rex et exercitus in Syria Sobal detineretur Christianus, casus periculosus admodum, et nostris perpetuo lugendus. Erat enim nobis in regione Suicide, trans Jordanem, a Tiberiade sedecim distans milliaribus, praesidium munitissimum, et, ut dicitur, inexpugnabile, ex quo nostris multa dicebatur provenire utilitas; nam cum praedicta regio hostium magis esset contermina finibus, quam nostris; et ipsi eam facilius pro suo possent tractare arbitrio, et ejus habitatoribus confidentius imperare, hujus tamen praesidii beneficio multis annis obtentum fuerat, et obtinebatur nihilominus in praesenti, quod nostris et illis ex aequo dividebatur potestas, et vectigalium par et tributorum fiebat distributio. Erat autem spelunca in latere cujusdam montis sita, cui subjectum erat immane praecipitium; a parte vero superiori nullus omnino accessus; ex altero vero latere, tantum arcta nimis semita, ut per quam homini libero, et ab omni onere expedito, vix absque periculo iter praeberetur. Erat autem commissum fidei et diligentiae nobilis viri et ditissimi Fulconis Tiberiadensis. Ad hunc locum accedentes praedicti hostium principes, qui Buriam, ut praemisimus, effregerant, et nostrum captivaverant populum, repente ante praesidium astiterunt, et infra quinque dies obtinuerunt expugnatum. Super quo facto, non eadem omnium erat opinio; quibusdam asserentibus quod qui erant in praesidio, pecunia redempti, locum hostibus tradiderunt; aliis vero, quod ex latere speluncam effregerunt, quia lapis cretaceus erat, et facile solvebatur, et violenter ingressi stationem primam quae inferior erat, occupaverunt, dicentibus; unde postmodum eos qui erant in medio et in supremo coenaculo (nam ibi tres dicebantur esse mansiones) ad deditionem compulerunt. Compertum est autem postmodum, quod culpa magistratuum, qui caeteris praeerant, municipium ad hostes pervenerit; nam aliis resistere volentibus, ipsi auctoritate qua praeminebant, inhibebant defensionem; et postmodum resignato municipio ad hostes se contulerunt. Dicebantur autem esse qui loco praeerant, Syri, qui apud nos effeminati et molles habentur. Unde major culpa in praedictum Fulconem refunditur, qui tales loco praefecerat tam necessario. Exiit ergo sermo iste, et longe lateque diffusus est per regnum; pervenitque usque ad nostros qui erant trans Jordanem, praepedire volentes transitum Salahadini, ex Aegypto ascendentis in Syriam et properantis Damascum; quo comperto, consternati sunt animo universi, et maxime Tripolitanus comes ad cujus curam praedictum municipium respiciebat. Unde factum est ut qui regnum negligenter reliquerant, ibi negligentius se habentes, nihil Deo placitum, nihil regno utile operari possent; nam cum usque ad fines regionis nostrae, advenienti Salahadino debuissent occurrere, et regni praepedire introitum, imprudenter nimis usque ad locum cui Gerba nomen, eum permiserunt accedere, ubi aquarum, quibus maxime sitiens ejus indigebat exercitus, omnem reperit abundantiam; et inde missa expeditionum parte circa praesidium nostrum, cui nomen mons Regalis, vineta succiderunt, et alia quaedam oppidanis intulerunt damna. Quod si ad eum locum nostri pervenissent, eum procul dubio oportuisset in Aegyptum redire; trahebat enim secum infinitam imbellis populi multitudinem, quibus et aqua jam defecerat in utribus et panis in cistarciis, quos omnes in solitudine oportuisset inedia deperire; nam procedere non poterat, et cum nostris erat periculosum committere. Audientes ergo, quod ad praedictum jam pervenisset locum, iterum decreverunt nostri ad aquas Rasel Rasit, illi occurrere; quod si factum fuisset, per ulteriorem solitudinem oportuisset eum iter coeptum agere, quod non nisi cum multa tam hominum quam jumentorum potuisset consummasse jactura. Quod propositum cum non fuisset effectui mancipatum, accessit ad praedictas sine difficultate aquas; et inde sine contradictore fines suos cum omni incolumitate ingressus, Damascum pervenit. Quod nostri cognoscentes, iterum eadem via qua prius transierant, reversi sunt ad propria; timentes vero, ne a Damasco, in quam se cum omni suo comitatu receperat, regno aliquid insidiarum et damni moliretur, congregatus est universus regni populus ad fontem Sephoritanum, inter Sephorim et Nazareth; ubi habentes secum Dominicae crucis lignum, praesente rege et patriarcha, et aliis tam ecclesiasticis quam saecularibus regni principibus, de die in diem hostium exspectabant incursus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License