Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVIII. Rex ad ejus liberationem properans, usque Tyrum pervenit. Salahadinus obsidionem solvit.

Convocatis igitur expeditionibus et translato universo exercitu, rex usque Tyrum pervenit. Classem quoque nihilominus quam tum in Acconensi, tum in Tyrensi portu reperit parari praecipiens, subito et praeter spem omnium, intra dies septem, armatam optime, et viris fortibus instructam galearum triginta trium ordinavit. Interim tamen, dum haec apud nos studiose nimis et votis ardentibus praeparantur, Salahadinus, urbem, ut praediximus, obsidens, quantas poterat molestias, utroque circa id desudante exercitu, civibus inferebat; nam ordinatis circa urbem legionibus et sibi vicissim suceedentibus agminibus, tantas per triduum continuum obsessis intulit angustias ut, negata requie, nec ad refectionem corporis necessariam ferias indulgeret aliquas. Machinas tamen seu jaculatorias, seu alterius generis, quibus solent ab hostibus expugnari praesidia, nullas secum detulerat, aut quia absque eorum adminiculo urbem subito et sine difficultate se arbitrabatur posse effringere, et obtinere violenter; aut quia nostrorum celerem exspectans adventum, tantam operam inutiliter consumere recusabat; quod tamen absque machinis poterat, diligenti studio et tota percurrebat sollicitudine. Nam, ut praediximus, infinitam multitudinem sibi per vices alternatim succedentem, seriatim circa urbem collocaverat, quae tantam in eos, qui in muris erant et turribus, et ad tuitionem urbis desudabant, sagittarum immittebant multitudinem, quod instar grandinis et urbem replerent et moenia. Nec solum eo modo obsessos ab urbis tuitione nitebantur arcere, verum et fossores, qui ad hoc specialiter ut murum suffoderent, vocati fuerant, violenter laborabant intromittere, ut antemuralia murosque effringendo et aditus patefecerent, quibus armatorum copiae, invitis civibus ingrederentur; et ut ipsi liberius huic studio operam possent impendere, alii, ut praemisimus, arcubus instabant et balistis, et infinita telorum immissione; et tanta instabant protervia, quod vix sine mortis periculo, qui intus erant, digitum audebant exerere. Cives tamen, licet pauci essent admodum, praefecti tamen urbis et episcopi maxime, quorum multa in eo facto merito commendatur virtus et constantia, monitis et exhortationibus acquiescentes, his omnibus argumentis, argumenta objiciebant contraria, et nullam resistendi artem relinquebant intentatam. Nam et contra exteriores sagittarios, tela et sagittas, arte non dispari vel studio retorquebant, unde hostibus dispendia longe multipliciora inferebant, et causas mortis illis irrogabant frequentius, qui cum majore protervia videbantur instare. Et his qui murum nitebantur suffodere, arte occurrebant eadem, ita ut ipso opere desudantibus plerumque aut mortem inferrent, aut fodiendi auferrent instrumenta. Ne solum qui per terras advenerant, has tantas civibus obsessis inferebant molestias; verum et qui navigio accesserant, non minus proterve, non minus hostiliter obsessis instabant. Ipse autem Salahadinus non longe ab urbe in colle constitutus, et propria praesentia, et exhortationis verbo suos ad instantiam animabat; eaque tenus profecit, quod quidam de principibus ejus Choelinus nomine, scalas moenibus applicandas decerneret, et violenter ingrediendum esse denuntiaret. Turpe etenim ei videbatur et ignominiosum, quod tantae, tantorum virorum multitudini, populus tam modicus posset vel auderet resistere. In quo proposito dum perseveraret attentius; et alios ad id ipsum tum verbo tum exemplo animaret, subito sagitta juxta oculum in facie percussus, et se et alios revocavit ab opere incoepto; cumque per triduum pene continuum, ita urbem impugnasset, videntes quod non proficerent, qui per mare advenerant, de mandato Salahadini in galeas se recipientes, circa noctis initium tertiae clam et de nocte reversi sunt. Salahadinus quoque, revocatis agminibus, ab urbe discedens aliquantulum, per campestria quae urbi praedictae adjacent, turmas coepit dividere, turres quae erant in adjacentibus suburbanis funditus dejici praecipiens; sed nec pomeriis et vinetis, quae in circuitu urbis erant plurima, parcentes, in securi et ascia cuncta dejecerunt. Ut autem in obsidione liberius tutiusque perseverare posset, viarum quasdam difficultates et angustias quae inter urbem praedictam et Sidonem positae, per quas nostro exercitui ad urbis liberationem accedere volenti, de necessitate futurus erat transitus, non solum a suis pedestribus turbis occupari fecerat; verum ubi erant majores angustiae, siccis lapidibus absque coemento, usque in ipsum mare fecerat deduci maceriam; ut utroque impedimento nostrae retardatae legiones, eo minus libere ad eum possent accedere, ipseque interim non desineret urbem molestare. Cumque firmum fixumque prius diceretur habere propositum, ab urbis obsidione, nisi ea violenter effracta, non discedere, mutata voluntate, ut praediximus, reditum acceleravit ad propria. Cujus rei causa fuisse dicitur, quod quemdam litterarum bajulum, quae in urbem ab solidandos animos obsessorum, a quibusdam dirigebantur fidelibus, casu ceperant, qui observabant transitus; quem ante Salahadinum deductum, gravissimis quaestionibus subjecerunt. Ubi tum ex ejus confessione violenter extorta, tum ex litterarum tenore cognoscentes, quod nostrorum uterque paratus erat exercitus, et infra triduum procul omni dubio adfuturus, mutato proposito, solverunt, ut praedictum est, obsidionem. Classis tamen nostra usque ad locum pervenit destinatum; sed urbem reperiens liberam, in portus unde prius exierat, non multo interjecto tempore, reversa est. Rex autem et universus exercitus ejus, cognito quod hostes ab urbe discessissent obsessa, cum apud Tyrum per dies aliquot moram fecisset, revocatis expeditionibus, Sephorim reversus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License