Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIX. Salahadinus Euphratem transit, Mesopotamiam ingressus.

Salahadinus interea, sicut erat vir vigilantissimus et toto mentis ardore ad dilatandam nominis sui gloriam et regni incrementum anhelabat, nostrorum vires quasi pro nihilo ducens et ad majora suspirans, ad partes transire disposuit orientales. Id tamen, nondum pro certo liquet utrum proprio ductus spiritu, et solita praeceps magnanimitate, sit aggressus; an a principibus illius regionis evocatus, rem adeo difficilem, et quae supra vires videbatur, attentaverit. Quacunque ergo fiducia, ingentes equitum collegit copias, et compositis pro locorum et temporum opportunitate sarcinis, et quae ad tantum iter conficiendum sufficere posse videbantur, necessariis, versus Euphratem properat. Apud nos autem sermo divulgabatur frequens, quod versus Halapiam contenderet, ut eam sibi vindicare niteretur. Ea enim sola, cum paucis oppidis adjacentibus sibi, de tota Noradini haereditate supererat, quae nondum in ejus pervenerat ditionem. Mortuo enim Noradini filio, frater Cotebedini domini Mussulae, fratre permittente, ad quem jure haereditario, defuncto praedicto adolescente, devoluta fuerat, possidebat. Credebatur ergo, sicuti et erat verisimile, quod ut eam urbem obtineret, ad partes illas festinasset. Sed sicut rei patefecit exitus, longe sublimiora mente conceperat. Relicta enim post se urbe praedicta, et Euphrate transmisso, Mesopotamiae urbes splendidissimas, Edessam, Carram, et alias quamplures cum oppidis suffraganeis, et universam pene regionem, quae sub potestate praedicti principis, domini videlicet Mussulae, prius jacuerat, tam viribus quam munerum interventione, intra paucos dies sibi vindicavit. Corruptis enim multa liberalitate regionum magnatibus, qui domino saepedicto fidelitate tenebantur astricti, receptisque eorum municipiis, in suum obsequium omnes converterat, ita ut saepedictus magnus et nobilis princeps suorum penitus destitutus auxilio, ei occurrere, aut resistere non posse diceretur, sed etiam publice dicebatur, quod corruptis ejus domesticis et familiaribus, potum ei mortiferum, unde vix postmodum evasit, propinasset: unde liberius usque Mussulam, cum suis expeditionibus jam pervenisse (fama referente) credebatur. Varius tamen super eo facto apud nos disseminabatur sermo, dicentibus aliis, quod prospere incederet et omnia illi suppeterent ad votum; aliis e diverso asserentibus, quod per majores illarum regionum principes, contra illius insolentiam convenientes, ejus male tractatus esset exercitus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License