Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXI. Idem praesidium quod proxime Salahadinus occupaverat, obsidet; obsessum occupat, et Christianitati restituit.

Transcursa igitur regione, et ea quantum eis nocere dabatur damnificata, redeuntes, in ea ejusdem provinciae parte, cui Suite nomen est, substiterunt. Haec autem est regio, in qua praesidium situm est, quod a nostris paulo ante, ut praediximus, hostes dum in Syria Sobal moram facerent, fraudulenter eripuerant. Est autem regio commoditatibus vini, frumenti et olei, simul et salubritate commendabilis et amoenitate praecipua; de qua fuisse traditur Baldad ille Job amicus, qui ab ea cognominatus est Suites. Ad hanc ergo pervenientes, honestum judicant, et ita fieri oportere decernunt, ut praedictum municipium obsideant; et quam nobis intulerant, in ejusdem captione fraudulenta, hostes injuriam, locum recipiendo, si eis concedatur divinitus, resarciant. Juxta ergo condictum, ante locum castra locant supra nominatum, omnem adhibentes operam et studium, ut ii, qui intus erant, ad deditionem compellerentur. Et quoniam locus erat munitissimus et situs ejus hujusmodi, quod ei nullatenus, nisi a parte superiori, noceri posset, ibique non alias quam si rupes usque ad ipsam habitationem incideretur; decernunt a parte superiori caesores lapidum, eisque quotquot haberent ministros necessarios, simul et operum custodes, ut tute et sine irruentium periculo laborare possent, collocare. Erat enim spelunca in altissimo montis latere posita, non habens nisi cum multa difficultate accessum, in quo vix pediti iter esse poterat expedito, nam inferius, usque in profundum subjectae vallis, ingens est et horribile praecipitium; ex latere autem, ad eam accedebatur itinere unius pedis vix habente latitudinem. Erant autem in eadem spelunca mansiones tres, sibi invicem superpositae, in quibus mutuus per quasdam scalas ligneas, et per quaedam angusta foramina interius ascensus erat et descensus. Sic ergo ea sola qua eis noceri poterat via, aggressi sunt speluncam desuper, ut praemisimus, incidere, tentantes si ad primam et superiorem speluncae habitationem, incidendo sic possent penetrare. Erat igitur in eo omnis nostrorum intentio, et totus in eo labor impendebatur. Ordinatis enim ad id operis exsequendum artificibus, quotquot erant necessarii, et cooperatoribus ministris, qui lapides incisos et lapidum fragmenta, per praeceps in vallem subjectam devolverent, ut sine intermissione opus procederet, vicarias tam interdiu quam de nocte constituebant successiones, ut defatigatis prioribus, novi recentesque venirent, qui operis possent et scirent portare pondus. Proficiebat ergo labor impendio, tum ex frequentia et fervore eorum qui praedicto instabant operi, tum ex quadam habilitate quam ex se praebebat saxi, quod incidebatur, materia. Erat enim lapis cretaceus, et ad frangendum facilis; nisi quod venas durissimi silicis interpolatim habebat immistas, quae saepius et ferrea laederent instrumenta; et iis qui in opere fervebant, aliquoties ministrarent impedimentum. Porro quidquid fragmentorum, ut locus expediretur, in vallem subjectam, ut praediximus, devolvebatur, totum id qui in spelunca erant obsessi, contemplabantur de proximo; unde eis timor incutiebatur amplior, tanquam qui singulis exspectabant horis, ut incisione perfecta ad eos violenter introiretur. Noster autem bipertitus erat exercitus; nam pars ejus, ut praediximus, in monte supremo, in quo erant spelunca, castra locaverat, ut eos qui erant in opere solliciti, ab hostium protegerent insidiis; pars vero inferius residebat in plano, quibus id specialiter erat propositi, ut obsessis introitum negarent et exitum. Hi etiam nonnunquam per illam arctam, unde praemisimus, semitam, ad inferiorem ejusdem speluncae stationem accedentes, eos qui intus erant, licet non proficerent, assultibus molestare nitebantur. Erant autem intus viri fortes et bellicosi, tam victualium quam armorum habentes copiam, quasi ad septuaginta; quos tanquam virtute probatos, de quorum fide et constantia praesumebat plurimum Salahadinus, abiens intus dimiserat, eorum diligentiae commendans municipium. Et jam eo usque ventum erat, quod qui in spelunca erant, prae frequenti et pene continua malleorum percussione, intus quiescere non poterant; videbatur enim, ad omnem ictuum ingeminationem, spelunca tremiscere et universa concuti; ita ut jam non timerent, quod nostri ad eos irrumperent violenter, sed quod tota spelunca, repetitione malleorum fatigata, subito corruens, universos opprimeret. Denique quod eis subsidium ministraretur, omnino sperare non licebat; nam prius noverant, ad partes remotissimas, et unde facile redire non poterat, demigrasse Salahadinum, et militares secum duxisse copias. Unde factum est, quod postquam obsidionem tribus vel modico amplius septimanis perpessi fuerant, missa legatione ad dominum regem, per interventum domini comitis Tripolitani obtinent, ut resignato praesidio, cum armis, quae ipsi intulerant, et propria supellectile, liber eis usque Bostrum indulgeretur transitus. Sic ergo illis abeuntibus, recepto praesidio, confusionem, quam ex eodem prius videbantur induisse, auctore Domino, et per ejus superabundantem gratiam, diluimus. Porro tam domino regi, quam aliis principibus curae fuit non modicae, statim, sicut expediens videbatur, ut locum resignatum et armis communirent, et victualibus; et viris fidelibus, de quorum fide non dubitaretur et industria, committerent. Quo cum omni diligentia completo, noster ad propria reversus est exercitus. Factum est autem hoc, anno ab Incarnatione Domini 1182, die mensis Octobris.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License