Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIV. Salahadinus Halapiam obsidet; et obsessam quibusdam conditionibus interpositis obtinet. Princeps Antiochenus cum Rupino Armenorum duce Tarsum commutat.

Interea vir impiger, et per omnia strenuum principem agens, Salahadinus, in Mesopotamia Syriae regiones occupat, et praecipui nominis sibi violenter vindicat civitates; inter quas egregiam metropolim Amidam, quae et populi numerositate, et murorum validissimo ambitu, simulque loci situ, videbatur inexpugnabilis, obsidet, obsessam expugnat et expugnatam tradit ex compacto cuidam Turcorum principi, Noradino nomine, filio Carassalem; cujus obsequiis et auxilio fretus, liberam in partibus illis moram egerat et subegerat regionem. Vere demum proxime subsecuto, revocatis expeditionibus et universa regione apud fideles suos in tuto collocata, remenso Euphrate in Coelesyriam revertitur, circa Halapiam disponens exercitum, et urbem modis omnibus satagens molestare. Qui autem eidem urbi praeerat, videns quod frater ejus, qui se multo erat fortior et potentior, videlicet Mussulae dominus, eumdem Salahadinum non potuerat a suis finibus arcuisse, sed eo invito omnes trans Euphratem subegerat provincias, timens ne simile sibi aliqui contingeret, missa clam legatione, absque Halapiensium conscientia, cum Salahadino paciscitur, ut reddita sibi Semar, et quibusdam aliis oppidis. quorum nomina non tenemus, ipse Halapiam eidem resignaret. Quam legationem Salahadinus cum omni jucunditate suscipiens, quia nihil avidius ab initio sui principatus affectaverat, quam ut Halapiam, quasi totius regni robur, sibi modo quocunque vindicaret, grato concurrens assensu, conditionem amplectitur; et tradita civitate praenominata, cum adjacentibus pertinentiis, recepit Halapiam, in Nonis Juniis. Hic primum nostros geminatus corripuit timor; nam quod maxime verebantur, acciderat. Visum enim erat ab initio nostris, quod si saepe nominatam urbem suo posset adjungere principatui, omnis nostrorum regio undique videretur, et quasi per circuitum, ejus potentia et viribus quasi obsidione vallata; unde rumore comperto, nostri in varia se attollunt argumenta, elaborantes circa urbium et oppidorum, maxime [quae] in confinibus hostium posita erant, munitionem; praecipue autem, circa Berythensium urbem, quae hujusmodi opera plurimum videbatur indigere. Sed et princeps Antiochenus de tanti hostis vicinitate sollicitus, videns sibi duriorem oppositum adversarium, cum modico comitatu, ne terram suam militaribus copiis relinqueret destitutam, assumpto secum comite Tripolitano regem adiit, qui per eos dies in urbe Acconensi moram faciebat. Ubi in praesentia regni principum, contra praedictum Salahadinum auxilium postulans, juxta votum meruit exaudiri. Designati sunt enim et in optatum subsidium, de regni militia promiscuae conditionis, quasi equites trecenti; qui eum ad partes Antiochenas secuti, dum in ejus parati erant militare obsequio, infra modicum tempus, sumpta ab eodem licentia, reversi sunt. Ipse vero cum praedicto Salahadino pace temporali composita, visus est aliquam tranquillitatem assecutus. Utque minus sollicitudinis haberet, magisque circa fines Antiochenas invigilare posset, et curam impendere propensiorem, Tarsum primae Ciliciae metropolim, quam a Graecis receperat, Rupino Armeniorum satrapae potentissimo, qui ejusdem regionis urbes reliquas possidebat, multarum pecuniarum tradidit interventu; consulte id faciens: nam, cum esset ab eo remota nimis, et praedicti Rupini terra in medio constituta, non nisi cum difficultate, et infinitis sumptibus ejus curam princeps gerere poterat, quod praedicto nobili viro erat facile. Salahadinus autem, in ea regione rebus pro voto compositis, Damascum cum suis legionibus se transtulit. Unde etiam priore multo vehementior nostros formido corripuit; eoque periculosior, quo de ejus proposito per exploratores nullatenus certificari poterant. Aliis enim videbatur, quod advocato navali exercitu, Berythensium urbem, sicut anno proxime praeterito fecerat, moliretur obsidere; alii vero nitebantur asserere, quod in montanis, qui Tyrensi prominent civitati; praesidia duo, Toronum et Castellum novum ejus esset propositum expugnare; aliis vero videbatur, quod regionem trans Jordanem, videlicet Syriam Sobal, cordi haberet depopulari, et oppida quae in ea regione sunt, evertere. Nonnulli etiam erant qui persuadere nitebantur, quod diuturnis longisque expeditionibus fatigatus, pace ad tempus impetrata, propositum haberet in Aegyptum descendere, ut fatigatos exercitus repararet et sumptus iterum ad futuras expeditiones colligeret necessarios. Inter haec igitur tam ambigua, rex et regni principes universi, cum multa formidine tenebantur suspensi. Unde collectis regni viribus apud fontem Seforitanum, ubi convenire de prisca consuetudine solent exercitus residentes, rei eventum praestolabantur. Vocatisque tam principe Antiocheno, quam Tripolitano comite, vires et subsidia corrogabant, undecunque de die in diem exspectantes, ut in aliquas regni partes subitus irrumperet, et legiones induceret solito multipliciores.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License