Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVII. Fames in exercitu oritur valida; tandem sine commisso praelio, tam nostri quam hostes ab invicem discedunt.

Sic igitur qui a majore hostium se diviserant exercitu, longe lateque per universam regionem dispersi, volentibus ad nostras accedere legiones dura et gravissima inferebant pericula; quo terrore, jam nemo vel commerciorum gratia, vel auxiliarium more ad castra nostrorum audebat accedere: unde subito fames exorta est in exercitu. Nam, ut expeditius hostibus occurrerent, absque oneribus et impedimentis, nostrae illuc se transtulerunt acies, sperantes quod infra biduum, aut triduum saltem res esset finem habitura. Indigebant autem maxime pedites, et praesertim qui ab ora maritima instantissime vocati fuerant, Pisani, Januenses, Veneti, Longobardi, qui relictis navibus et transfretandi apparatu (instabat enim transitus, Octobre jam pene mediante) simul cum peregrinis quos referendos susceperant, nostris se adjunxerant castris. Hi autem omnes, vix ad arma ferenda sufficientes, quia castrorum locus a mari quasi viginti distabat milliaribus, nihil omnino victualium intulerant. Mittuntur igitur legati ad urbes finitimas, qui earum praefectos, pro mittendis cibariis sub omni celeritate sollicitent; qui debita diligentia, regiae parentes jussioni, certatim et sine dilatione, quanta possunt, illuc dirigunt victualia. Quorum pars maxima ad castra perveniens, opulentiam intulit pro loco et tempore sufficientem; pars vero quaedam incautius delata, ad manus hostium pervenit, multam inferens commoditatem; nam et ipsi nihilominus inopia premebantur. Praemissi fuerant sane de nostris equites nonnulli, quibus id erat muneris specialiter injunctum, ut iis qui cum alimentis ad exercitum accedebant, tutum procurarent accessum, qui quos repererunt sibi obviam, cum incolumitate perduxerunt ad castra; quibus autem hi tales non fuerunt praesidio, manus hostium incurrentes, aut gladio interempti sunt, aut hostibus perpetuo servire compulsi. Hic sane si nostra peccata, nobis Deum passa fuissent esse propitium, videbatur robur hostium facile in ruinam verti potuisse et intolerabilem superbiam descendisse in lubricum. Nunquam enim legitur tantam ex universo Orientali tractu convenisse, tam equitum quam peditum multitudinem; nec ab aliquibus traditur senioribus adeo armatam in unum coiisse manum, ex privati regni viribus. Erant enim eis equites ad mille trecentos; peditum vero armatorum egregie, quindecim millium summam dicebatur numerus excedere. Praeterea magni et admirabiles praeerant exercitui duces, illustres genere et armorum experientia praeclari: dominus Raimundus comes Tripolitanus; dominus Henricus dux Lovaniae, nobilis de imperio Teutonicorum princeps; Radulfus de Maleine, inclytus de Aquitania vir, exceptis regni principibus, qui erant, Guido comes Joppensis, Rainaldus de Castellione, dominus terrae ultra Jordanem, qui aliquando fuit princeps Antiochenus, Balduinus de Ramis, Balianus Neapolitanus frater ejus, Rainaldus Sidoniensis, Galtherus-Caesariensis, Joscelinus regius senescalcus. Ex his omnibus videbatur satis probabile, hostes nostros, inconsiderate nimis transisse Jordanem, et nostris finibus insedisse; sed peccatis nostris id merentibus, effusa est contentio super principes (Psal. CVI, 40), ita ut in publicis negotiis, quae tantam videbantur exigere diligentiam, non solum negligenter, verum etiam malitiose dicerentur versati. Nam qui negotia praesentia videbantur maxime promovere potuisse, hi, ut dicitur, comitis Joppensis odio, cui regni curam nudius tertius rex commiserat, indigne ferentes, quod homini incognito, indiscreto et penitus inutili tantorum negotiorum summam in tantis periculis, et tantae necessitatis articulo commisisset. Unde factum est quod per octo dies continuos, castra hostium circa se posita, et vix a nostris distantia spatio unius milliarii, patienter nimis, imo probrose, quod nusquam alibi in regno accidisse legitur, passi sunt moram facere, et in regionem pro libero arbitrio desaevire universam. Mittebantur qui aderant viri simplices, et malitiae principum nostrorum expertes, quidnam esset, quod tanta opportunitate oblata non fieret cum hostibus congressio, neque de conflictu quidquam ordinaretur. Praetendebant tamen occasionem, ubi de his in publico tractabatur, quod Salahadinus hostilium princeps legionum, in loco resideret scopulis obsito, ita quod ad eum, non sine periculo gravi, nostrae possent acies accedere; praeterea et cohortes haberet validas, quasi in circuitu dispositas, quae in nostros propositum haberent undique irruere, si cum Salahadino nostrae tentarent acies congredi. Dicebatur a quibusdam, quia vere sic erat, et juste a principibus sic allegabatur; alii vero asserebant, quia color quaesitus erat et fraudulenter fabricabatur belli fuga, ne comiti ascriberetur si quid prosperum in eo facto accideret, et sub ejus ducatu rem bene gessisse viderentur. Haec tam multipliciter a pluribus dicta, ita conscripsimus, nihil assertive ponentes, tanquam qui rei veritatem non sumus plenius assecuti. Certum est tamen, quod septem aut octo diebus continuis, circa Jordanem in finibus nostris hostes moram egerunt liberam, nostris quotidie impune damna irrogantes multiplicia. Octava tandem die, sive nona potius, revocatis expeditionibus suis, ad propri reversus est indemnis. Nostri vero ad fontem iterum se contulerunt Sephoritanum, non penitus, quin adhuc rediret, securi. Accidit autem per eosdem dies, quibus ad fontem Tubaniam noster exercitus detinebatur, quiddam memoria dignum. Nam, cum hactenus tam fons supra nominatus quam qui ex eo rivus profluit, pisces aut nullos, aut rarissimos habere crederetur, illis diebus tantam dicitur copiam ministrasse, quae universo exercitui sufficere posset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License