Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIX. Rex comiti Joppensi administrationem aufert; Balduinum nepotem suum regio diademate coronat.

Rex vero interea videns, quod in supradicto negotio apud fontem Tubaniacum comes Joppensis, cui, ut praemisimus, regni commiserat administrationem, minus strenue minusque prudenter se gesserat; quodque ejus imprudentia et omnimoda insufficientia regni status pene lapsus fuerat, saniore usus consilio, revocat ad se suam quam illi commiserat administrationem. Dicuntur et aliae subesse causae. Nam, ut praediximus, ubi curam regni ei commiserat, urbem Hierosolymam cum decem millibus aureorum persolvendorum annuatim, pro expensis familiaribus, sibi retinuerat; postmodum, facti poenitens, pro Hierosolyma Tyrum eisdem conditionibus, eo quod munitissima totius regni esset civitas et suis commoditatibus aptior videretur, sibi voluit permutari. Quam ejus petitionem, quoniam comes aegre visus est suscepisse, rex praedictam dicitur mutasse sententiam. Factumque est merito ut, qui in modico erga eum qui sibi universa contulerat, noluit esse liberalis, ab universa summa rerum decideret. Nec solum regni cura et administrationis honor ei subtractus est, verum etiam successionis spes est eidem penitus amputata. Nam de communi principum consilio, maxime domini Boamundi principis Antiochenorum, domini quoque Raimundi Tripolitani comitis, Rainaldi Sidoniensis, Balduini Ramatensis, Baliani fratris ejus, praesente ipso et contradicere non audente, suggerente hoc et ad id penitus hortante matre, Balduinus, adhuc puerulus, vix annorum quinque, prosequente eum universae plebis suffragio, cleri quoque qui praesens erat assensu, in ecclesia Dominicae Resurrectionis, regia decoratus est unctione, et solemniter coronatus; statimque sine dilatione exhibitae sunt eidem puero, universorum baronum cum solita juramentorum forma manualiter fidelitates, honorque et gloria regiae debita majestati, cum omni plenitudine sunt depensa; solus tamen Joppensis comes, ut ei suum exhiberet hominium, a nemine est invitatus: quod factum prudentioribus, sicut erat procul dubio, conceptae simultatis, imo manifesti odii, evidens visum est argumentum, sicut ex post facto liquebit manifestius. Verum super hoc tantae mutationis articulo varia erat et multiplex virorum prudentium opinio, dicentibus aliis, quod in hac pueri promotione nihil compendii regno, nihil utilitatis rebus accessisset publicis: nam uterque regum, alter morbo, alter aetate praepediente, prorsus erat inutilis; magisque videretur expediens, si de communi consilio procerum, alicui viribus strenuo, consilio pollenti, regiorum cura negotiorum, et reipublicae committeretur administratio; aliis autem videbatur, quod de puero factum erat, etsi non poterat usquequaque utile judicari, iu eo tamen publicae videbatur consultum esse utilitati, quod praedicto comiti ad regni successionem anhelanti, viro, ut dicebant, insufficienti, succedendi spes erat praecisa: in quo futurorum materia scandalorum, et periculosae seditionis quae post regis obitum timebatur, fomes, finem accepisse sperabatur. Omnibus tamen mens una erat et desiderium, ut gerendis publicis, maximeque educendis et reducendis exercitibus, contra hostium solito vehementiorem instantiam, praeficeretur procurator; idque soli comiti Tripolitano convenire, eumque solum ad praedicta posse sufficere, pene omnium una erat sententia. Factum est autem hoc, anno ab Incarnatione Domini 1183, indictionis I, mense Novembre, vicesima die mensis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License