Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXX. Rex congregatis copiis ultra Jordanem festinat, ut obsessis subveniat. Salahadinus obsidionem solvit.

At vero Salahadinus interim, dum haec Hierosolymis sic aguntur, obsessam urbem cura nihilominus propensiore et totis viribus fatigabat, iis qui intus erant obsessi, requiem importuna denegans instantia. Octo enim erectis machinis, sex ab interiori parte, ubi antiqua fuerat civitas, duabus vero ab exteriore, in eo loco, qui vulgari appellatione dicitur Obelet, castrum tanta importunitate non minus nocte quam interdiu, immissis mirae magnitudinis molaribus flagellabat, quod vel manum exerere, vel respicere per cancellos, aut aliquo defensionis uti genere nemo illorum qui intus erant, praesumerent attentare; eoque ventum erat, quod eis prae nimio terrore confusis, nec audentibus comparere, hostes ad praedam, quam miseri cives in vallum, quod praesidio conterminum suberat, introduxerant, immissi funibus * impune occiderent, et divisa membratim animalia sibi extraherent ad cibum indemnes, omnino adversitatis nihil ab oppidanis perpessi. Sed et qui in exercitu hostium erant, coquorum vel pistorum habentes officium, quique rerum venalium procurabant forum, hi in domibus civium omni commoditate refertis officinas locaverant suas, libere suis professionibus utentes. Repererant sane in eis frumenti, hordei, vini et olei pro votis abundantiam, quibus, invitis eorum dominis, violenter utebantur. Porro qui in praesidio erant, et ipsi machinam aliquando tentaverunt erigere; sed tanto artificio saxa dirigebant contorta, qui machinis praeerant exterioribus, quod prae assiduis ictibus et mortis formidine, quam singuli lapidum immissorum intentare videbantur, nostri a proposito deficientes, satius judicabant, patienter quidquid inferebatur portare, quam ad illud defensionis genus cum mortis se attollere periculo. Nec solum qui egrediebantur de abditis, accedentes ad propugnacula, ut vel tela vel lapides in hostes jacularentur, vel ut obsidentes inspicerent legiones, tanto erant expositi periculo, terroreque quatiebantur ad desperationem compellente; verum et qui erant in conclavibus intimis, et qui ad loca secretiora se contulerant, accedentium fragore molarium et sonitu perterriti, videbantur quasi audire tonitrua, exspectantes quasi fulminum ictus, et suspensi semper, ne confracta super eos ruerent aedificia. Sollicitus erat rex interea, et tota procurabat diligentia quomodo subveniretur obsessis; quomodo eis desideratum maturaretur subsidium. Assumpto igitur secum vivificae crucis ligno salutari, et regni viribus ex omni parte congregatis, ad partes illas properat, opem laturus obsessis; perveniensque ad mare Salis, quod alio nomine dicitur lacus Asphaltes, secus locum cui nomen Segor, qui hodie vulgari appellatione dicitur Palmer, post multas deliberationes, universo exercitui ducem ac praeceptorem, comitem instituit Tripolitanum. Salahadinus vero, cognito per exploratores, quod Christianus in proximo esset exercitus, et quod Tripolitanus comes praefectus esset legionibus, depositis machinis, et indicto suis reditu, obsidionem, qua per mensem continuum, locum afflixerat praedictum, solvit ad propria reversus. Rex tamen nihilominus cum omni exercitu ad locum perveniens destinatum, optatam civibus intulit consolationem; indictoque reditu et revocatis agminibus, sospes Hierosolymam reversus est.

WILLIAM OF TYRE




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License