Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


LIBER VIGESIMUS TERTIUS

PRAEFATIO.

Proposueramus sinistrorum taedio casuum, qui frequentius solito, imo qui pene continue regno accidunt, a modo calamis otium indicere, et sepulta mandare silentio quae posteris publicanda susceperamus. Nemo enim est, qui non invitus languorem patriae, et suorum defectus in lucem proferat, cum quasi inter homines conveniat, et tanquam naturale reputetur, unumquemque totis niti viribus patriam laudibus attollere, et titulis non invidere suorum. Verum praeconiorum nobis omnis subducitur materia, et solum apta fletibus et lacrymas extorquens nobis se offert lugentis patriae calamitas, et miseria multiformis. Qui enim hactenus in superioribus libris, virorum fortium qui in nostro Oriente, maximeque Hierosolymis, per annos octoginta et amplius principatum tenuerunt, egregia facta, qualiquali stylo descripsimus, deficimus in nobisipsis detestatione praesentium, obstupescentes materiam, quae se oculis et auribus ingerit, quae nec Codri carmine, nec cujuslibet Maevii digna est relatu. Nihil enim in nostrorum principum actibus occurrit, quod memoriae thesauris, vir prudens credat esse mandandum; nihil quod aut lectori recreationem conferat, aut scriptori proficiat ad honorem. Periit enim apud nos, juxta quod propheta conqueritur: A prudente consilium, sermo a sacerdote, visio a propheta (Jer. XVIII, 18); factusque est apud nos, sicut populus, ita et sacerdos (Osee IV, 9); ita ut nobis aptari possit illud propheticum, Omne caput languidum, et omne cor moerens; a planta pedis usque ad verticem, non est in nobis sanitas (Isa. I, 6). Jam enim ad ea tempora, quibus nec nostra vitia, nec eorum remedia pati possumus, perventum est; unde nostris id merentibus peccatis, facti sunt hostes in capite; et qui de inimicis triumphantes, palmam frequentius solebamus referre cum gloria, nunc in omni pene conflictu, divina destituti gratia, deteriorem calculum reportamus. Ideoque silendum erat, consultiusque videbatur nostris defectibus, noctem inducere, quam solem inferre pudendis. Sed quibus cordi est, ut in eo quod semel coepimus, nos continuemus proposito, quique orant instantius, ut regni Heirosolymorum status omnis tam prosper quam adversus, posteritati, nostra significetur opera, stimulos addunt, proponentes historiographorum disertissimos, Titum Livium videlicet, Romanorum non solum prospera, sed etiam adversa mandasse litteris; Josephum quoque, non solum quae a Judaeis egregie gesta sunt, verum et quae eis sunt ignominiose illata, longis tractatibus publicasse. Abundant et aliis exemplis, qui ad hoc nos nitantur impellere; eoque facilius persuadent, quod plane liquet rerum gestarum scriptoribus, utramque sortem pari esse ratione propositam, ut sicut gestorum feliciter narratione posteros ad quamdam animositatem erigunt; sic infortuniorum subjectorum exemplo, eosdem reddant in similibus cautiores. Annalium enim conscriptores non qualia optant ipsi, sed qualia ministrant tempora, mandari solent litteris, ex officio. Rerum autem et bellorum maxime, varius solet esse eventus, et non uniformis; in quo non prosperitas continua, nec casus oppositus sine lucidis intervallis. Vincimur ergo; et quae subsequentia ministrabunt tempora, sicut coepimus (utinam fausta feliciaque!), auctore Domino, vita comite, scripto mandare curabimus diligenter, a secundo proposito revocati.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License