Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT PRIMUM. Inter regem et comitem Joppensem nutrita diu simultas, erumpit in lites exsecrabiles; reconciliationis nulla apparet spes. Tripolitanus regni administrationem et tutelam regiam obtinet.

Interea inter regem et comitem Joppensem odiorum fomes, magis magisque per dies singulos ex causis occultis augebatur, eoque usque contractus rancor proruperat, quod rex jam manifeste causas videbatur colligere velle, quibus sororem suam ab eo soluto matrimonio separaret; unde juxta hoc propositum, patriarcham publice convenit, diem sibi praefigi postulans, quasi matrimonium accusaturus, qua in ejus praesentia solemniter celebraretur divortium. Comes vero super iis omnibus instructus, ab expeditione rediens, a reliquo exercitu segregatus, compendioso itinere Ascalonam profectus est, uxorem praemonens, quae tunc Hierosolymis morabatur; quod ante regis introitum, maturius ab eadem urbe discedens, Ascalonam proficiscatur; verebatur enim ne si rex ejus copiam habere posset, eam ad virum non permitteret redire ulterius. Mittitur ergo a rege nuntius qui comitem evocet, et vocationis causam aperiat; ille vero renitens, absentiae causas allegat, praetendens aegritudinem. Cumque saepius evocatus venire differret, adjecit rex in propria persona illuc ire, et comitem viva voce solemniter in jus vocare. Quo perveniens, cum quorumdam ex principibus suis comitatu, civitatis portas serratas reperit, quas manu tangens, et tertio eas sibi aperiri praecipiens, cum neminem inveniret qui ejus obediret verbo, cum debita indignatione reversus est, spectante id universae civitatis populo, qui in turribus et muris, audito regis adventu se locaverant, rei exitum praestolantes. Rex vero inde Joppen recto tendens itinere, antequam ad urbem perveniret, quamplures ex loci ejus civibus obvios habuit, ex utraque classe majores; quibus urbem aperientibus, rex sine difficultate ingressus est; ibique ordinato procuratore, qui loci curam gereret, Accon pervenit. Iudicitur ergo apud eamdem urbem curia generalis, ad quam cum die statuta regni principes convenissent, coepit patriarcha, utrumque magistrum, Templi videlicet et Hospitalis, in eo verbo habens consortes, dominum regem convenire, et etiam flexo genu, pro comite intercedere, ut rancore deposito, eum in suam gratiam restitueret; cumque statim exauditi non fuissent, recesserunt cum indignatione simul, non solum a curia, verum etiam a civitate. Fuerat autem in praesentia principum qui convenerant, verbum propositum de mittendis nuntiis ad reges et reliquos principes ultramontanos, qui eos ad Christianitatis et regni auxilium invitarent. De quo cum prior habendus esset tractatus, patriarcha, ut praediximus, incidens, verbum praeferens principale, in sermonem priorem descenderat; itaque cum motu intemperato, ut praemisimus, ab urbe discesserant Acconensi. Comes vero Joppensis cognito, quod ad ejus pacem rex animum suum nollet inclinare, adjecit pejora prioribus; et assumens eam quam secum habebat militiam, versus castrum, cui nomen Darum, suos direxit; et in castra quorumdam Arabum, qui in partibus illis gratia pascuorum, tentoria locaverant sua, a rege habentes securitatem, et sub ejus fiducia commorantes securi, repentinus irruit, et imparatos reperiens, praedam inde et manubias agens, reversus est Ascalonam; quo cognito, rex, iterum revocatis principibus, Tripolitano comiti regni curam et generalem administrationem committit, in ejus prudentia simul et magnanimitate spem habens. In quo facto, populi universi et principum, ex parte plurima videbatur satisfecisse desideriis: unica enim et singularis videbatur omnibus salutis via, si praedicto comiti regiorum cura committeretur negotiorum.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License