Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVII. Nomina principum qui de regno Francorum et Teutonicorum iter assumpserunt.

De utroque itaque regno, in arrham futurae peregrinationis, signo crucis se communiverant, vir illustris dominus Hugo Magnus, domini Philippi Francorum regis frater; dominus Robertus, Flandrensium comes; dominus item Robertus, comes Normannorum, domini Willelmi Anglorum regis filius; dominus Stephanus, Carnotensium comes et Blesensium, senioris Theobaldi comitis pater; dominus Ademarus, Podiensis episcopus; dominus Willelmus, Aurasicensis episcopus; dominus Raimundus, comes Tolosanus et Sancti Aegidii; cum aliis multis inclytis et nobilioribus viris: vir quoque strenuus et insignis, dominus Godefridus, Lotharingiae dux, et cum eo fratres ejus, dominus videlicet Balduinus, et dominus Eustachius: Balduinus itidem, qui cognominatus est de Burgo, praedictorum consanguineus, domini Hugonis comitis de Retest filius: item comes Garnerus de Gres; Balduinus, comes Hamaucorum; Isuardus, comes Diensis; Rainbaldus, comes Aurasicensis; Willelmus, comes de Foreis; comes Stephanus de Albamarla; Retrodus, comes Perticensis; comes Hugo de Sancto Paulo. Sed et de viris majoribus, qui tamen comites non erant, ad id ipsum Deo placitum obsequium sponte se obtulerunt inclyti viri et nobiles: Henricus de Ascha, Radulfus de Bagentiaco, Hebrardus de Pusato, Gentonius de Bear, Willelmus Amanen, Guastus de Bederz, Willelmus de Montepessulano, Gerardus de Russelun, Gerardus de Ceresiaco, Rogerus de Barnavilla, Guido de Possessa, et Guido de Garlanda, Francorum regis dapifer; Thomas de Feria, Galo de Calvo monte; praedictus quoque Petrus Eremita cum ingenti multitudine, quam tum ex regno, tum ex imperio multo labore contraxerat. Circa Alpes vero dominus Boamundus, Tarentinorum princeps, domini Roberti Guiscardi Apuliae ducis filius; dominus quoque Tancredus, ejus ex sorore nepos; et alii multi, quorum numerum vel nomina non tenemus. Hi omnes tempus exspectantes opportunum, cum ingentibus militarium virorum copiis, ad militiam parati Christianam erant accedere; et se tantae peregrinationis laboribus pro Christi nomine devote mancipare. Transcursa itaque hieme, cum prima veris subsequentis se obtulerunt initia, et frigore depulso, grata terris reddita est temperies, equos praeparant, arma exerunt, componunt sarcinas, et mutuis se, qui simul erant profecturi, invitant legationibus: diligenter praeordinantes, quando oporteat eos iter arripere, ubi convenire, et qua via tutius commodiusque possint incedere. Nec enim poterant tot tamque infinita populorum millia in una qualibet regione sibi reperire necessaria. Unde studiose procuratum est, ut singuli majorum principum, seorsim legiones suas traherent, et non eodem tramite proficiscerentur. Sed neque antequam ad urbem Niceam pervenirent, eorum exercitus convenerunt. Nam, sicut dicetur inferius, dux cum suis legionibus per Hungariam; comes Tolosanus et episcopus Podiensis, per Dalmatiam; reliqui vero principes per Apuliam, sed variis temporibus, Constantinopolim pervenerunt. Parabatur interim quod ad tantum iter sufficere posse credebatur; et viaticula sua, cum viae quantitate metiri nitebantur, ignorantes quod non sunt in manu hominis viae illius. Ignorat enim mortalis infirmitas quid sibi crastina pariat dies. Non erat uspiam in tot provinciis, quot habet Occidens, domus otiosa vel una. Cuique juxta suam conditionem familiaria suberant, circa quae sollicitabantur, negotia, dum hic paterfamilias, ibi filius, illuc vero tota domus ad migrandum se componeret. Dirigebantur frequentes epistolae, quibus qui simul profecturi erant, se mutuo exhortabantur, attentius moram increpantes et monentes properare celerius. Vocantibusque caeteros his, qui turmarum erant duces designati, cum singultibus et suspiriis dividebantur ab invicem charorum amplexus, et supremum sibi valedicentes, separabantur in osculis. Mater filium, parentem filia, soror fratrem, uxor maritum, in ulnis deportantes parvulos, et suggentes ubera, cum lacrymis et ejulatu comitabantur abeuntes: et dicto vale, quos gressu non poterant, defixis obtutibus prosequebantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License