Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVIII. Galterus Sensaveir primus viam ingressus, Constantinopolim pervenit.

Anno igitur ab Incarnatione Domini 1096, mense Martio, octava die mensis, quidam Galterus, cognomento Sensaveir, vir nobilis et in armis strenuus, cum ingenti multitudine pedestrium turmarum (nam paucissimos secum habebat equites) primus iter arripuit, et pertransiens Teutonicorum regnum, in Hungariam descendit. Est autem regnum Hungariae paludibus interjectis, et magnis fluminibus praecinctum, et inaccessibile; ita ut nisi certis locis, et iis vehementer angustis, volentibus introire vel egredi, non pateat introitus vel exitus. Eidem autem regno tunc praeerat vir Christianissimus, rex Calemannus, qui cognito praedicti Galteri adventu, et de ejus edoctus proposito, piam illius commendans intentionem, eum benigne admisit, et transitu suis expeditionibus per Hungariam concesso, publicorum commerciorum gratiam non negavit. Ille vero regno ejus cum omni tranquillitate transcurso, usque ad fluvium Maroe, qui ejusdem regni limes ab Oriente dignoscitur esse, pervenit incolumis. Quo transito, Bulgarorum fines cum suis legionibus attigit, ad locum perveniens qui dicitur Bellegravia. Eo tamen ignorante, trans eumdem fluvium in loco cui nomen Malavilla, de comitatu ejus quidam remanserant, ut cibos emerent, et ad iter colligerent quaedam necessaria; quos Hungari comprehendentes, nudatos, et affectos verberibus, ablatis omnibus, remiserunt ad suos. Et licet eorum adversitati universus plena charitate compateretur exercitus, et sinistro, qui acciderat, casui plurimum sociis condoleret; tamen videntes quia durum erat nimis, et pene impossibile fluvium retransire, et occasione emergentium negotiorum iter differre propositum, satius arbitrati sunt dissimulare ad tempus injuriam, quam ad id quod assequi non possent, temere aspirare; spem habentes in eo, cui militare proposuerant, quod Christi servis illata gratis injuria non praeteriret impunita, sed condignam ab eo reciperent mercedem, qui suis fidelibus repromisit dicens: Et capillus de capite vestro non peribit; in patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 18). Continuantes igitur iter, Bellegraviam pervenerunt, ut praemisimus, ubi Galterus a duce Bulgarorum, qui eidem loco praeerat, emendi licentiam postulans, et impetrare non valens, ante urbem castrametatus est; ubi exercitum suum victus inopia laborantem, cohibere non valens, grave nimis populi sui passus est dispendium. Nam cum a Bulgaris omnino venalium nihil, aliquo pretio interveniente, obtinere possent, egressus est ejus exercitus, ut sibi modo quocunque alimenta compararent; ne prae necessarii victus deficere cogerentur inopia. Qui greges Bulgarorum invenientes, et armenta, violenter ex eis coeperunt abducere, et castris inferre suis. Quod audientes Bulgari, correptis armis, ad eos qui eorum abducebant animalia, hostiliter egressi, praedam revocare volentes, bellum raptoribus inferunt. Et facti superiores, centum quadraginta ex eis a praecedentium comitatu separatos incautius, in oratorio quodam (quo se gratia consequendae salutis contulerant) igne supposito, combusserunt, reliquis in fugam adactis. At vero Galterus sciens quod populum secum traheret durae cervicis, et indiscretum, relictis his qui suo proprio spiritu ducebantur, incorrigibiles facti, cum reliquis agminibus Bulgarorum silvas, longe lateque diffusas, prudenter circumspecteque pertransiens, Straliciam Daciae mediterraneae metropolim egregiam pervenit, ubi ejusdem civitatis praesidi de damno et injuria plebi Dei injuste a Bulgaris illata conquestus, plenam super omnibus commissis justitiam consecutus est. Insuper ab eodem duce, viro egregio, et timente Deum, humanissime tractatus, commerciorum legem obtinuit communem, ut sibi, et populo suo aequa mensura et justo pretio necessaria venderentur; et ut legibus humanis in ejus obsequio nihil videretur deesse, duces etiam itineris, qui eis usque ad urbem praeessent regiam, concessit. Quo perveniens, et in praesentiam domini imperatoris introductus, ab ejus obtinuit magnificentia, ut usque ad adventum Petri, de cujus praecepto iter arripuerat, exercitum suum in locis urbi finitimis, indulta emendi vendendique licentia, habere permitteretur: quod ei concessit imperator.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License