Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIX. Petrus Eremita subsecutus, per Hungariam transiens, Hungarorum sentit perfidiam.

At vero Petrus, post haec non multo interjecto temporis intervallo, [cum innumerabili exercitu transcursa Lotharingia, Franconia, Bavaria, et ea regione quae Austria dicitur, cum universa multitudine, quam ex omni populo, et tribubus, et linguis, et nationibus collegerat, quasi ad quadraginta millia, fines Hungarorum attigerat. Unde missa legatione ad dominum regem, impetravit, ut si pacificum vellet habere introitum, et sine tumultu et scandalis regnum ejus pertransire, ei sine difficultate aditus praestetur. Qua suscepta licentia, et conditionem approbans interpositam, cum universis legionibus, quae eum sequebantur, regnum ingressus est. Quod cum omni tranquillitate transcurrens, alimentorum multa copia, justo pretio, et bonis conditionibus ab indigenis ministrata, usque ad superius memoratam Malevillam pervenit. Ubi intellecto quod consortibus eorum, qui Galterum secuti, eos praecesserant, multam illius loci habitatores intulerant injuriam, et impietatem non modicam in eos exercuerant; videntes etiam eorum spolia et arma nihilominus in muro civitatis, quasi pro tropaeo dependentia, justa ira succensi, protinus arma corripiunt, et se invicem exhortantes, urbem violenter infringunt, incolis pene omnibus aut interemptis gladio, aut in vicino flumine submersis. In quo tumultu, eorum meritis id exigentibus, illa die cecidisse dicuntur de Hungaris quasi ad quatuor millia; de expeditione vero Petri, centum dicuntur occubuisse. Sic igitur urbe correpta violenter, quinque diebus continuis manserunt in ea, propter alimentorum, quam in ea repererunt opulentiam. At vero Bulgarorum dux, Nichita nomine, qui Galtero et ejus legionibus rerum venalium forum prius interdixerat, intelligens quod Malevillanis pro eo quod in praecedentes ipse quoque deliquerat, subsequentes in eum vellent refundere, relicta Bellegrava, cui praeerat, de loci diffidens munitione, aufugit. Loci vero incolae cum sua quisque familia oppidum nihilominus deserentes, cum gregibus et armentis in opaca silvarum, et nemorum abdita, longe interius se contulerunt. Petrus autem dum adhuc in expugnato praesidio moram faceret, relatione quorumdam edoctus, quod rex Hungariae suorum stragem, quam audierat, nimis aegre ferens, militares ex universo regno convocaret copias, et in suorum ultionem accingeretur animosius, congregatis navibus quotquot ex utraque fluminis ripa invenire potuit, legiones suas sub omni celeritate transferri praecepit, secum trahens greges et armenta, spoliaque uberrima, quae de loco violenter effracto usque ad redundantem copiam eduxerat: Quibus in ulteriore ripa collatis, ante Bellegravam, quam tamen vacuam repererunt, castrametati sunt. Unde cum plaustris et vehiculis, cum gregibus et armentis, et universo comitatu, itinere dierum octo, nemorum late patentium condensa pertransiens, ante urbem Niz, turribus et muro valido munitissimam, et viris fortibus refertam, cum suis astitit legionibus; et flumine quod eamdem urbem praeterfluit, per quemdam pontem lapideum transmisso, castra ibidem metatus est. Dumque ejus exercitus. jam deficiente viatico, victus inopia laboraret, missa legatione ad praesidem civitatis, amice postulat ut rerum venalium, et eorum maxime quae vitae sunt necessaria, bonis conditionibus, et justo pretio, populo peregrinanti, et obsequiis divinis mancipato fiat commercium. Ille vero id nullatenus posse fieri respondit, nisi prius datis obsidibus se obligaret exercitus, ut indigenis forum ministrantibus nec injuria, nec vis major ulla inferatur. Qua conditione utrinque placita, datis obsidibus, egressi sunt cives secum deferentes venalia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License