Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XX. Apud Niz urbem Bulgariae, inter peregrinos et Bulgaros tumultus oritur periculosus.

Facta est igitur expeditionibus universis alimentorum plenior abundantia, emendi vendendique contractibus mutua charitate inter utrumque populum celebratis; nocteque illa in omni tranquillitate et mutua charitate transcursa, summo mane receptis obsidibus, ad iter accinguntur. Dumque essent in proficiscendo, et major pars praecessisset, imo pene omnis exercitus; quidam turbati capitis homines, et divina animadversione digni, memores satis frivolae contentionis, quam hesterna nocte cum quodam Bulgaro habuerant occasione vendendi emendique, separati aliquantulum a praecedentibus agminibus, septem molendinis, quae juxta praedictum pontem in flumine volvebantur, ignem supponentes, subito converterunt in favillam. Erant praedicti filii Belial natione Teutonici, numero quasi centum: qui etiam, cum eorum non sufficeret furori, quod commiserant, adjecerunt etiam, ut quorumdam domicilia, quae extra muri erant ambitum, non dispari nequitia succenderent. Consummatoque scelere, turbis innocentibus, tanquam commissi maleficii conscientiam non habentes, cursu maturato adjungere se sategerunt. At vero dux, qui eos benigne satis nocte tractaverat hesterna, videns quod non satis ei responderant digne pro meritis; scilicet pro collato beneficio, supplicium reportare cogebatur: paucorum commissum, non aequo satis judicio, refundens in omnes, universos praedones reputans, et incendiarios: cives evocat, arma monet corripere; et ipse praevius cum ingenti multitudine, verbo suos exhortatur et exemplo, praedictas insequi expeditiones; et tanquam de sacrilegis vindictam reposcere persuadet. Egressi ergo unanimiter, praecedentes insectantur; et partes praecedentis exercitus posteriores invadunt hostiliter, gladiis instantes atrocius. Praedictos itaque malefactores, qui necdum castris se adjunxerant, seorsum a turbarum frequentia reperientes, justissima indignatione, morti tradiderunt. Sed sive casu, sive ex industria involventes justum cum impio, multos de immeritis pari poena confoderunt. Currus autem et vehicula, quibus tam alimenta quam omnimodam eorum supellectilem deferebant, senes quoque et valetudinarios, matronas quoque cum pueris et puellis, quae passibus aequis caeteros subsequi non poterant, comprehendentes, vinculis alligatos secum deduxerunt: consummata strage, interemptorum sanguine satiati et spoliis onerati, redeuntes ad propria.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License