Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXII. Petrus, recollecto profligatarum legionum suarum residuo, Constantinopolim pervenit; et transito Bosphoro, castrametatur in Bithynia.

Die tandem quarta, recollectis adinvicem eis qui dispersi fuerant, et ex occultis in quibus triduo latuerant prodeuntibus, conglobati iterum quasi ad triginta millia rursus ad iter se accingunt. Et licet plaustra currusque, quasi ad duo millia, imprudenter amisissent, tamen a proposito deficere ignominiosum reputantes, viam, licet multa difficultate, continuant. Dumque essent in proficiscendo, alimentorum multam sustinentes inopiam, ecce domini imperatori nuntius castris eorum se intulit, qui Petrum et alios ejusdem exercitus capitaneos, regiam proferens jussionem, publice convenit, dicens: Sermo gravis et verbum satis absonum, viri nobiles et inclyti, fama referente, de vobis ad imperialem pervenit audientiam, quod in imperio suo violentiam regionis habitatoribus et ejus subditis inferatis enormem, rixas et tumultus concitantes. Quapropter ejus auctoritate, si in conspectu majestatis ejus gratiam aliquando invenire quaeritis, vobis injungimus, quatenus in aliqua urbium ejus ultra triduum moram facere non praesumatis, sed continuato itinere congruo, tamen moderamine temperato, versus Constantinopolim expeditiones vestras quantocius dirigatis. Nos autem exercitum vestrum praeeuntes, victui necessaria justo pretio vobis ministrari faciemus. Quo audito, revixit spiritus eorum, qui prae victus inopia jam contabuerant; et intellecta erga se domini imperatoris clementia, in spem majorem erecti, postquam apud eum qui regios detulerant apices, de sua innocentia, et supportata patienter, quam eis immeritis Bulgari gratis intulerant injuria, pro tempore sufficienter allegaverunt; ducem praedictum sequentes, ab omni abstinentes enormitate, maturato. itinere Constantinopolim pervenerunt. Ubi reperto praedicto Galtero, qui cum suis legionibus eorumdem praestolabatur adventum, junctis exercitibus, castra in loco sibi deputato metati sunt. Petrus vero a domino imperatore vocatus, urbem ingressus est; et in ejus praesentia constitutus, sicuti vir magnanimus erat et eloquens, de sua intentione, et tanti laboris causa interrogatus, plene disseruit: et quod eum maximi Occidentalium partium et Deo digni principes, in proximo subsequerentur, edocuit: tanta mentis constantia, et verborum usus ornatu, ut et palatii principes, viri admirarentur animositatem et prudentiam, et ipse dominus imperator eum propensius commendaret. Benigne igitur habitum, et donis cumulatum uberioribus, ad suos redire praecepit imperator. Ubi cum dies aliquot, ejus et victualibus, et requie refocillatus esset exercitus, paratis navibus ex imperiali mandato, transito Hellesponto, in Bithyniam, quae prima, de Asiana dioecesi, provincia eodem mari terminatur, descenderunt: demumque ad locum supra idem mare situm, cui nomen Civitot, pervenientes, castrametati sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License