Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIII. Exercitus ejus, eo absente, a finibus Nicaenis praedas agit, et juxta urbem Nicaenam oppidum expugnat.

Erat autem idem locus in hostium confinio positus; ubi cum in multa rerum opulentia quasi duobus mensibus continuis consedisset exercitus, non defuit eis pene quotidie rerum venalium copia, et refectio pro tempore necessaria. Qua rerum ubertate simul et otio dissolutus miser et durae cervicis populus, prodeuntibus ex adipe stimulis insolentiae (Psal. LXXII, 7), coepit seorsum invitis magistratibus turmas agere, et ad decem vel amplius milliaria perlustrare regionem, greges et armenta secum trahentes. Receperant tamen saepius ex parte domini imperatoris litteras commonitorias, quatenus ante adventum majorum principum, qui subsequi dicebantur, longius evagari, aut in se hostes provocare non praesumerent; sed in loco designato moram facerent, circumspecte se habentes. Petrus autem pro plebe sibi commissa valde sollicitus, ad urbem regiam profectus erat, ut rerum venalium, si posset, alleviaret pretium, et humaniorem commerciis obtineret conditionem. Unde populus contumax et calcitrosus, sumpta occasione ex ejus absentia, coepit insanire vehementius; et conglobati seorsum ab exercitu ejusdem factionis complices, quasi ad peditum septem millia, adjunctis sibi equitibus trecentis, aliorum interdictum auribus surdis praeeuntes, versus Nicaeam ordinatis agminibus profecti sunt. Unde de locis praedictae urbis conterminis, greges et armenta ad maximum numerum contrahentes, in castra reversi sunt incolumes. Porro videntes Teutonici et illius linguae homines, quod Latinis in eo negotio ad quod exierant, prospere successerat, rapinarum amore concepto, adjiciunt et ipsi simile aliquid attentare, unde et nomen obtineant, et vires inferant rebus domesticis. Tandem vero colligati ex eadem natione quasi ad tria millia cum ducentis equitibus, versus Nicaeam contendunt. Erat autem in eadem regione oppidum ad radicem montis situm, a Nicaea quatuor vix milliarium distans spatio, ad quod accedentes, impetu vehementissimo et totis viribus oppugnant undique; et, licet plurimum resistentibus oppidanis, expugnatum occupant violenter, et ibidem, interemptis habitatoribus et occupatis quae eorum fuerant universis, loci amoenitate tracti simul et opulentia, castrum communiunt, proponentes usque ad adventum principum in eodem loco commanere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License