Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVI. Sotimannus victor nostrorum castra diripit: residuum populi aut captivum trahit, aut perimit; castrum Civitot obsidet; sed, audita imperatoris legatione, recedit.

Tandem vero hac potitus victoria, et praesenti successu Solimannus factus elatior, in castra violentus irruit; id residuum quod supererat, nemine jam qui resistere posset invento, gladiis abolet; senes, valetudinarios, monachos et clerum universum, matronas quoque grandaevas ferro perimens; solis pueris et puellis, adhuc impuberibus, quorum pro eis aetas intercedebat, et facies, ad hoc parcens, ut servituti manciparet. Erat autem juxta nostrorum castra, in littore maris situm, praesidium vetus, semirutum, habitatoribus vacuum, ita ut nec seras haberet, nec ostia; in quod, necessitate compulsi, salutem in eo posse consequi arbitrantes, peregrinorum quidam se contulerunt, quasi ad tria millia. Qui objectis clypeis, et magnorum advolutione molarium aditus obstruunt, et ad sui tuitionem, prout necessitatis articulus imperabat, accinguntur. Dumque Turcos instantes vehementius, spe obtinendae salutis, qui obsessi erant, a se repellunt longius, pro vita et libertate totis viribus decertantes, nuntius quidam sub omni celeritate ad Petrum accedens, stragem suorum indicat; et residuos de populo jam consumpto, in oppido quodam semiruto arctissima obsidione vallatos edocet, armorum et victus inopia laborantes. Qui ad dominum imperatorem accedens, fusis humiliter precibus, obtinet ut missa illuc sub omni velocitate militia reliquias populi ab imminentibus periculis praecipiat liberari: quod et factum est. Turci enim, audita domini imperatoris jussione, ab oppidi protinus destiterunt impugnatione, et trahentes secum quos in vincula conjecerant, cum tentoriis et papilionibus, equis, mulis, et omnimoda nostrorum supellectile optima spolia deferentes, Niceam reversi sunt. Sic ergo cervicosus populus et intractabilis, dum monitis nesciunt acquiescere melioribus, suo lapsus impetu, totus descendit in interitum; et dum disciplinae salutaris nescit jugum portare, suarum viarum fructus inutiles collegit, hostium gladiis deputatus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License