Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVII. Godescalcus, sacerdos quidam Teutonicus, iterum exercitum ducens, in Hungariam pervenit; qui turpia in Hungaros operari non veretur.

Post Petri vero transitum in Bithyniam, consequenter non multo temporis intervallo, quidam sacerdos, Godescalcus nomine, natione Teutonicus, Petri sequens vestigia, ejusdem peregrinationis accensus desiderio, exhortationis habens gratiam, multos ex universo Teutonicorum regno ad idem opus animaverat. Collectisque viae consortibus, quasi ad quindecim millia, Hungariae fines, sine difficultate admissus, ingressus est. Ubi cum ejus exercitui venalia de mandato regio bonis conditionibus ab Hungaris exhiberentur, alimentorum abutentes opulentia et ebrietati vacantes, ad inferendas enormes indigenis se contulerunt injurias: ita ut praedas exercerent, venalia foris illata publicis violenter diriperent, et stragem in populo committerent, neglectis legibus hospitalitatis. Quod domino regi postquam innotuit, ira succensus, regnum universum praecipit convocari; et in ultionem tantarum injuriarum armari populum imperat, et majores etiam regionis. Commiserunt enim gravia in locis quampluribus, turpiaque nimis, et relatione indigna, quae nonnisi cum subjectorum odio et timiditatis nota, rex poterat dissimulare. Convocata igitur totius regni militia, tanquam in hostes et suprema dignos animadversione, unanimiter ruunt praecipites, pro tantis excessibus mortem irrogaturi. Tandemque apud locum cui nomen Bellegrava est, qui locus in umbilico regni eorum positus est, praedictorum insensatorum confusam reperiunt multitudinem, qui praecognito regis adventu, et de ejus indignatione non ignari, verentes quam laesam portabant conscientiam, arma corripuerant, quasi vim vi repellere, et a se propulsare injurias parati. Quos postquam Hungari armis incumbentes viderunt et ad resistendum animatos, perpendentes quod non sine suorum multa strage poterant eis vim inferre, erant quippe fortes viri, armorum usum habentes, quique non facile vellent gratis animas ponere, more suo dolis tentant peragere quod viribus nequeunt. Missa enim legatione ad praedictum Godescalcum, et exercitus primates, verbis pacificis eis locuti sunt in dolo, dicentes:




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License