Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVIII. Epistola regis Hungarorum ad praedictum Godescalcum, et ejus exercitum; et interitus eorumdem miserabilis.

Pervenit ad dominum regem de vestro exercitu gravis querimonia, quod populo sibi subdito graves nimis et enormes intuleritis molestias, iniqua lege vestros hospites, qui vos benigne tractaverunt, remunerantes. Tamen domini regis plenius novit prudentia, quod non estis omnes horum commissorum rei; sed certum habet inter vos viros prudentes et timentes Deum, quibus aliorum displicet enormitas, et quibus invitis et renitentibus commissa sunt quae dominum regem merito ad iracundiam provocarunt. Unde aliquorum crimen timens in omnes refundere, ne justum involvat cum impio, decrevit irae suae modum imponere et Christianae consortibus professionis parcere in praesenti. Unde consulimus ut ejus omnino quiescat indignatio, quod et personas vestras, et omnem, quam hic habetis substantiam, arma quoque in manus domini regis sine aliqua conditione tradatis. Alioqui nec unus solus ex vobis mortem poterit evadere; cum in medio regni ejus constituti, nec viribus pares sitis, nec fugiendi habeatis potestatem. Godescalcus igitur, et legionum primicerii, quibus ab initio contumacis populi displicebat insania, de regia benignitate praesumentes, in simplicitate spiritus, populum totis viribus renitentem, et pro vita decertare paratum, in eam quasi violenter traxerunt sententiam, ut cum armis et omni eorum substantia in potestatem domini regis se traderent, pro his omnibus quibus eum offenderant, satisfacientes. Acquievit tandem populus universus, et armis traditis, universaque eorum substantia, regis primiceriis et suis procuratoribus resignata, dum veniam exspectant, mortem inveniunt. Irruentes enim in populum nil tale verentem, armorum solatio destitutum, et de regis clementia non immerito praesumentem, non distinguentes justum ab impio, stragem immanissimam exercuerunt, ita ut interemptorum funeribus, et cruore occisorum locus pollueretur universus, et tantae multitudinis vix superessent vestigia. Evaserunt tamen aliqui commune periculum; et praevia Domini misericordia, Hungarorum gladios declinantes, et ad propria reversi, de suorum strage, et sinistro casu qui acciderat, eos qui profecturi erant, et ejusdem viae votis tenebantur obligati, reddiderunt instructiores: monentes ut praedicti nequam populi suspectam semper habentes malitiam, prudentius incedant et cautius discant negotiari.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License