Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXX. Quomodo castrum Meeszeburg obsederunt, et septingentos ex Hungaris interfecerunt, et tandem divinitus in fugam versi, pene omnes ab Hungaris interfecti sunt

Interea, qui missi fuerant ad regem, infecto prorsus negotio, paucis evolutis diebus, reversi sunt. Quorum relatione majores edocti, qui erant in exercitu, quod nullam apud regem gratiam poterant invenire, proponunt terras, quas citra fluvios et paludem rex possidebat, depopulari, et suburbana succendere, et in rebus ejus hostiliter versari. In quo dum desudarent attentius, accidit, die quadam, quod septingenti ex regis supradicti militia navigio transeuntes occulto, peregrinis ex insperato, ut ab illatis regionem tuerentur injuriis, casu se dederunt obviam: quos cum declinare non possent, nec redire ad propria, aquis impedientibus, pene omnes interfecti sunt, paucis exceptis, qui in carecto et paludibus, equis amissis, vitae consuluerunt et saluti. Qua erecti victoria, adjiciunt etiam ut, pontibus fabricatis, praesidium expugnent; et iter ferro aperientes, in regnum violenter ingrediantur. Juxta hoc propositum cohortes excitant, et per pontes, quos de novo erexerant, moenibus applicantes, protecti clypeis, ad muri suffossionem, et violentum introitum animosius se accingunt. Eoque jam per eorum diligentem instantiam ventum erat, ut muro in locis pluribus perforato, jamjam peregrinis pateret introitus. Et qui intus erant in municipio, omnino in desperationem descenderant, de vita penitus diffidentes; cum ecce repente immisso divinitus timore, relicto assultu, et maxima impedimentorum parte neglecta, versi sunt in fugam qui victores videbantur, fugae causam penitus ignorantes. Nec aliud in causa dicitur exstitisse, nisi quod peccatis multiplicibus Dominum ad iracundiam provocaverant, impietatem secuti, quae suis cultoribus terrorem solet incutere. Fugit enim impius, juxta verbum Sapientis, nemine persequente (Prov. XXVIII, 1). Hungari vero meliore facta conditione, videntes hostium cuneos terga dedisse, insecuti sunt eos tanquam victores, quos prius habuerant formidini; et quos infra moenia vallati paludibus vix poterant sustinere, ultro insequuntur, vice versa, non solum formidinem, verum et mortem irrogantes. Ex quibus comes Emico, cum maxima parte dissolutarum turmarum fugiens, in patriam suam reversus est. Alii vero nobiles quos supra nominavimus, per Carinthiam declinantes, in Italiam pervenerunt, qua decursa Apuliae se intulerunt finibus: unde et eos de principibus, idem iter agentibus, qui Durachium navigare proposuerant, secuti, in Graeciam se contulerunt. His ergo et hujusmodi motibus pene totus concutiebatur Occidens, et seorsum turmas agebant pene nationes universae, et aliae sub principibus, aliae quasi acephalae iter aggrediebantur. Viae tamen compendium, quod qui per Hungariam descenderant, certum erat reperisse, propter insolentiam eorum et enormitates nimias, quas frequenter et praeter meritum, regionis inferebant habitatoribus, transeuntes qui praecesserant, eis penitus negabatur. Unde et eos, qui subsequebantur, reddiderunt magis sollicitos, ut regis Hungarorum sibi gratiam conciliarent

WILLIAM OF TYRE




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License