Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER SECUNDUS

CAPUT PRIMUM. Quo tempore dux Godefridus iter arripuerit, et qui nobiles cum eo, et quomodo usque in Hungariam pervenerit.

Eodemque anno, qui erat ab Incarnatione Domini 1096, mense Augusto, quintadecima die mensis, vir magnificus et illustris Godefridus, Lotharingiae dux, post discessum Petri Eremitae et ejus exercitus casum, ut praediximus, lamentabilem; post legionum Godescalci stragem praemissam; post illud etiam infortunii genus, quod, ut praemisimus, subsequenti multitudini citra Hungariam accidisse dicitur: convocatis viae consortibus et compositis de more sarcinis, iter aggressus est. Fuerunt autem qui ejus castris se adjunxerunt viri nobiles et inclyti, et perpete digni memoria, dominus Balduinus ejus frater uterinus; dominus Balduinus de Montibus, Hamaucorum comes; dominus Hugo, comes de Sancto Paulo, et Engelramus filius ejus, egregiae indolis adolescens; dominus Garnerus comes, cognomento de Gres; dominus Renardus comes Tullensis, et Petrus frater ejus; dominus Balduinus de Burgo, ejusdem ducis consanguineus; dominus Henricus de Ascha, et Godefridus frater ejus; Dodo de Cons; Cono de Monte acuto, et alii plures, quorum nomina non tenemus, vel numerum. Hi omnes uno et individuo comitatu pariter incedentes, vicesima Septembris die in provinciam quae dicitur Osterich, ad locum qui dicitur Tollenburch, cum omni tranquillitate sani et incolumes pervenerunt. Est autem is locus, ubi Lintax fluvius imperii fines a regno disterminat Hungariae. Quo pervenientes, solliciti valde super his quae Godescalco et suis legionibus dicebantur accidisse, deliberant quomodo cum salute in opere incepto possint incedere. Tandemque de communi placuit consilio, ut missa legatione ad regem Hungariae instruantur plenius, quaenam causa fuerit, quare fratrum praecedentium apud eos ita deperierit exercitus; et ut opportunitate inventa dominum regem de pace conveniant, et omissis querelis veteribus, elaborent quomodo eis liber per Hungariam indulgeatur transitus. Nam alias inire vias, itineris coepti videbatur dispendium. Missus est ergo vir nobilis Godefridus de Ascha, Henrici frater, eo quod ejusdem regis a multis retro temporibus familiaritatem habuerat, cum quibusdam honestis viris et nobilibus, ut ejusdem legationis fungatur officio: qui ad regem perveniens, depenso debitae salutationis affatu, quod ei fuerat injunctum fideliter exsequens, regi locutus est in haec verba:




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License