Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III. Colliguntur adinvicem rex et nostri principes, et datur Balduinus ducis frater regi obses; transcursaque Hungaria, et fratre recepto, dux a rege multis muneribus honoratur.

Dux igitur, audita regis legatione habitoque suorum consilio, cum trecentis equitibus ex omni comitatu electis, die praefixa, ad locum pervenit destinatum. Ubi ponte transito, regem inveniens, ab eo benignissime, et cum multa susceptus est honorificentia. Tandem post multam hinc inde sibi mutuo familiaritatem exhibitam, placuit ut datis obsidibus de numero nobilium electis, omni rancore deposito, et pace plenius reformata, regni aditus duci et suis legionibus panderetur. Rex ergo ut tantorum virorum legionibus intromissis fidem haberet pleniorem, ne forte occasione qualibet, de virtute sua et numero confisi regnum turbare praesumerent, dominum Balduinum ducis fratrem cum uxore et familia obsidem petit. Cui dux grato concurrens assensu, fratrem legibus complacitis obsidem tradit; et immissis legionibus, regnum ingressus est. Porro rex fideliter adimplens quod promiserat, per universas regiones ad quas perventurus erat exercitus, lege praecepit edictali, quatenus justo pretio, aequo pondere, victui necessaria legionibus exhibeantur; et rerum venalium turbas proficiscentes forum perpetuo comitetur. Dux vero per castra universa, et seorsum et publice voce praecepit edici praeconia, sub poena mortis et omnium publicationis bonorum, ne quis rapinam, vim aut injuriam accedentibus ad exercitum audeat irrogare; sed fraterna charitate emptionum venditionumque contractus celebrent, in vinculo pacis. Factumque est ita, praevia Domini misericordia, quod Hungariam transcurrentes universam, nec in levi verbo mutuo se offenderunt. Rex vero proficiscentem exercitum, aequis pene passibus, cum ingentibus suorum copiis, obsides secum deducens, ex latere sinistro comitabatur paratus, ut si quid forte seditionis emergeret, per ejus praesentiam continuo sedaretur. Tandem vero ad Malevillam, de qua superius frequenter fecimus mentionem, pervenientes, in ripa fluminis Savoa, quousque exercitui transitus pararetur, consederunt. Compositis igitur ratibus, quia naves paucas, et ad tantum transferendum populum minus sufficientes invenerant: trajectis mille loricatis equitibus, qui contra quaslibet hostium insidias ripam ulteriorem communirent, ut translatus populus sedem inveniret quietam, certatim in partem oppositam se transferunt. Vixque plebs enavigaverat, et de principibus nonnulli; et ecce rex cum ingenti suorum comitatu subito adfuit, dominum Balduinum et uxorem ejus, et alios simul obsides in manu domini ducis, sicut ab initio condictum fuerat, resignavit; et donis uberibus tam dominum ducem, quam reliquos honorans principes, reversus est. Dux vero trajectas secutus expeditiones, in ulteriorem ripam, cum residuo principum et populi se contulit consequenter; veniensque ad Bellegravam Bulgariae oppidum, de quo superius fecimus mentionem, ibi castrametatus est. Inde compositis sarcinis et legionibus ad iter expeditis, Bulgariae silvas, et late patentia nemora transcurrens, primum Niz, deinde Straliciam pervenit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License