Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IV. In terram imperatoris nostrae legiones ingrediuntur: describitur introitus, et Graecorum miseria significatur.

Conjicere est ex his locis, qui aliquando uberiores et omnimodis commoditatibus refertae fuerunt provinciae, quanta sit Graecorum miseria, et eorum debilitas imperii. Nam postquam deficientibus apud Constantinopolim Latinis principibus, in eorum potestatem sub primo Nicephoro, peccatis exigentibus, descendit imperium, statim barbarae nationes de Graecorum imbecillitate confisi, in eorum provincias irruentes, pro arbitrio suo regionis coeperunt tractare habitatores. Inter quas Bulgarorum gens inculta, a tractu septentrionali egressa, a Danubio usque ad urbem regiam, et iterum ab eodem flumine ad mare Adriaticum, universas occupaverat regiones; ita ut confusis provinciarum nominibus et terminis. totus iste tractus, qui in longitudine habere dicitur iter dierum triginta, in latitudine vero decem, vel amplius, Bulgaria dicatur: miseris Graecis ignorantibus quod hoc ipsum nomen eorum protestetur ignominiam. Super Adriaticum enim mare erat utraque Epirus, cujus alterius metropolis est Durachium, regnum olim viri strenui et admirabilis, Pyrrhi Epirotarum regis. Unde autem dux cum suo comitatu transiturus erat, duae fuerant Daciae, Ripensis videlicet, quam a laeva super ripas Danubii transeuntes reliquerunt; et Mediterranea, per quam iter agentes, et per urbes olim eximias, Niz et Straliciam, transeuntes percurrerunt. Erant et aliae in eodem tractu provinciae, Arcadia, Thessalia, Macedonia, et Thraciae tres, quae pari cum aliis involutae sunt calamitate. Nec solum has praedictas provincias sua Graeci amiserant mollitie; sed etiam postmodum eodem Bulgarorum subjugato populo, per Basilium, eorum imperatorem, in ulterioribus provinciis, et maxime quae regnis exteris collimitant, et per quas ad eos acceditur, in utraque videlicet Dacia, etiam hodie non permittunt habitatores introire, vel excoli regionem; ut silvis et frutetis loca late occupantibus, nullam praestent introire volentibus habilitatem, majorem habentes in viarum difficultate, et veprium armatura, quam in propriis viribus resistendi fiduciam. Eodem modo et Epirum primam, quae a Durachio habet initium, et usque ad montem qui cognominatur Bagularius, itinere dierum quatuor protenditur, per quam omnes alii transitum habuerunt principes, desertam et habitatoribus vacuam relinquunt; ut accedere volentibus, nemora deserta et invia, et alimentis carentia, repagulorum vice praebeant impedimentum. Praedictam ergo Daciam mediterraneam, quae alio nomine Mesia dicitur, dominus dux cum suis percurrens legionibus, et exsuperatis claustris quae vulgo dicuntur Sancti Basilii, ad loca planiora et alimentorum copiam ministrantia, descendens, Philippopolim usque ad nobilem et copiosissimam urbem pervenit. Ubi cognito quod dominus Hugo Magnus, domini Philippi Francorum regis frater, cum quibusdam aliis nobilibus, ab imperatore detinerentur in vinculis, missis sub omni celeritate nuntiis, litteris et viva voce monet, et rogat diligentius, quatenus praedictos viros, ejusdem peregrinationis votum habentes, et sine culpa vinculis mancipatos, solutos abire permittat. Praedictus enim vir illustris, quasi primus omnium iter aggressus, transcursis Alpibus, in Italiam descenderat, et inde in Apuliam perveniens, cum exiguo comitatu mare transiens, apud Durachium substiterat, eos qui subsequebantur exspectans: non veritus quod in regno Graecorum, qui Christiana professione censeri dicebantur, sibi suisque aliquid sinistri occurreret; ubi a praeside regionis vinctus et catenatus, imperatori traderetur pro arbitrio tractandus, translatus est. Sic ergo eum apud se tanquam praedonem, aut homicidii reum imperator detinebat in carcere, principum qui subsequi dicebantur exspectans adventum, quatenus si prospere accederent, eorum gratia eum solvisse videretur; sin autem, perpetuis eum compedibus manciparet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License