Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance


LIBER VIGESIMUS

CAPUT PRIMUM. Dominus Hernesius Caesariensis archiepiscopus, et Odo de Sancto Amando, regius pincerna, a Constantinopoli redeunt, uxorem futuram regi secum ducentes. Rex in ecclesia Tyrensi coronatur, et uxorem ducit.

Interea dominus Hernesius, bonae memoriae, Caesariensis archiepiscopus, Odo quoque de Sancto Amando, tunc regius pincerna, procurata tam prudenter quam fideliter domini regis legatione, pro qua missi fuerant, apud dominum Manuelem imperatorem Constantinopolitanum, impetrato quod petierant post actum biennium, navigio redeuntes, domini imperatoris Protosevasto filiam, domino regi uxorem futuram ducentes, apud Tyrum applicant. Quo cognito, dominus rex cum celeritate Tyrum pervenit, convocatisque ecclesiarum praelatis, et regni principibus, eamdem Mariam, regiae unctionis et consecrationis munus adeptam, ipse quoque habitu regio insignis et avito diademate laureatus, per manum domini patriarchae Amalrici, bonae memoriae, in ecclesia Tyrensi, cum debita magnificentia IV Kal. Septembris uxorem duxit. Hic Joannes Protosevasto, cujus filiam, ut diximus, rex duxit, ejusdem domini imperatoris ex fratre natu priore, ortus est nepos. Misit autem dominus imperator cum praedicta nepte sua, viros illustres et magnificos, imperialis eminentiae familiares, dominum Palaeologum et Manuelem Sevaston, consanguineum suum, cum multis aliis, qui magnifice eam domino regi traderent, et de injunctis solemnitatibus nihil sinerent praeteriri. Tyrensi autem Ecclesiae praeerat, in qua haec facta sunt, dominus Fredericus, qui ex Acconense Ecclesia ad illam fuerat translatus. Hic, triduo postquam rex in eadem civitate coronatus fuerat et nuptias celebraverat, praesente et rogante domino rege, et aliis multis honestis viris, archidiaconatum ejusdem Ecclesiae, unde dominus Willelmus ad Acconensem Ecclesiam fuerat vocatus, nobis liberaliter contulit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License