Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAPUT XXV. Qui in partibus Antiochenis castrum Harenc obsederant, infecto negotio reversi sunt ad propria.

Cum haec apud nos peraguntur, comes, et qui cum eo erant, in obsidione supradicti castri perseverabant, sed inutiliter; nam in dissolutionem dati, aleis et caeteris noxiis voluptatibus majorem dabant operam, quam disciplina militaris aut obsidionis lex exposceret; continuis itineribus Antiochiam properabant, ubi balneis, comessationibus, et ebrietatibus et caeteris lubricis voluptatibus dediti, desidiis obsidionem deserebant. Sed neque ii qui ibi juges et assidui videbantur, negligentia torpentes aliquid utilitatis operabantur, terebant otia, et palustres trahebant dies. Ipse etiam comes singulis diebus minabatur, quod eum redire oporteret, quodque invitus ibi detinebatur; quod verbum non solum eos qui in obsidione erant exterius, ab honesto revocabat proposito; sed etiam obsessos reddebat ad resistendum promptiores; sperantes enim in vicino solvendam obsidionem, proponebant hoc modico tempore melius esse cuncta tolerare, etsi dura viderentur quae possent inferri, quam municipium fidei suae creditum, invisis prodere gentibus et proditionis notam incurrere perpetuam. Erat autem praedictum castrum in edito loco situm, in colle constitutum, qui ex maxima parte videbatur congestus, ex uno solo latere impugnantibus aditum praebens; in reliquis autem etsi assultus dare volentibus minime pervius, tamen undique machinis libere poterat flagellari. Post varios igitur eventus et frequentes assultus, quibus si ex animo res gesta esset, et propitia adesset Divinitas, posse capi videretur, decidit res in negligentiam, ut praediximus; et peccatis nostris exigentibus, ita omnis nostrorum emarcuit virtus, et evacuata est omnis prudentia, ut cum jam qui inclusi tenebantur, in supremam desperationem incidissent, nostri coeperint de reditu ad propria tractare. Admirari non sufficimus (esse enim videtur amplius opinione hominum) quod tantis principibus tantam induxit Dominus mentis caliginem; et ita in indignatione sua eos caecitate percussit, quod nemine compellente, castrum jam pene expugnatum, sola stimulante invidia, et negligentia revocante, hostibus dimitterent. Videns ergo dominus princeps, quod ita comes Flandriae fixerat propositum, quodque in hoc verbo irrevocabiliter erat obstinatus, sumpta ab obsessis, in incerta nobis quantitate, pecunia, obsidionem solvit. Comes autem Flandriae Hierosolymam rediens, completis ibi solemnibus sanctae Paschae diebus, ad reditum se parat; aptatisque galeis et navibus ad onera devehenda necessariis, per dominum imperatorem Constantinopolitanum, ad propria rediturus, a Laodicia Syriae, navigationis suae iter arripuit, in nullo relinquens post se in benedictione memoriam.

Eodem tempore dominus Fredericus Romanorum imperator, post vicesimum annum schismatis, cum domino Alexandro papa, apud Venetias pacificatus est.

Per idem quoque tempus, cum sanctae urbis Hierusalem, propter nimiam vetustatem, muri jam ex parte corruissent, facta collatione inter principes, tam saeculares quam ecclesiasticos, collecta est certae quantitatis pecunia annuatim persolvenda, quousque, auctore Domino, opus consummaretur, ut impleretur illud: Benigne fac in bona voluntate, sic ut aedificentur muri Hierusalem (Psal. L, 19).




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License