Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAPUT XXIV Solimannus Turcorum princeps praedictum recuperat oppidum; et quotquot in eo reperit, gladio perimit.

Solimannus vero illius regionis dux et moderator, audito longe ante Christianorum principum adventu, ex universo interim Orientis tractu, tam prece quam pretio, et modis quibus poterat, infinitas virorum fortium colligens copias, ad easdem partes redierat, ut contra hostiles impetus civibus et regioni optata praeberet solatia. Qui audiens quod Teutonicorum praedicta manus oppidum ejus expugnasset, et expugnatum detinere praesumeret, illuc sub omni celeritate festinat, et castrum obsidens, violenter expugnat, omnibus quotquot intus reperit, gladio peremptis. Interea rumor in castris personuit, et celebri fama pervulgatum est, Teutonicorum cohortes, quae recenter de castris exierant, in manu Solimanni penitus cecidisse. Unde mente plurimum consternati, gemitu et lacrymis, quas prae spiritus angustia cohibere nequeunt, dolorem protestantur. Tandem comperta plenius veritate, exoritur tumultus popularium in castris; vociferante plebe, et id summa exigente precum instantia, ut illatam fratribus tam enormem non dissimularent injuriam; sed correptis armis, omnes unanimiter, tam equites quam pedites, interemptorum fratrum sanguinem vindicaturi procederent. Quod verbum majores exercitus, et qui in talibus pleniorem habebant experientiam, domini imperatoris consilio parere volentes, cum vellent comprimere et furentis populi indiscretum mitigare fervorem, insurrexit plebs adversus eos indomita; et cujusdam Godefridi, qui cognominabatur Burel, qui princeps erat factionis, usa patrocinio, majoribus contumelias coepit irrogare, timiditati ascribens, et non prudentiae, quod fratrum interfectores, ultore gladio non persequerentur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License