|
Prologus.
1 Omnium terrarum, quaeque sunt ab
occiduo usque ad Indos, pulcherrima es, o sacra, semperque felix principum, gentiumque
mater Hispania. Jure tu nunc omnium regina provinciarum, a qua non Occasus
tantum, sed etiam Oriens lumina mutuat. Tu decus, atque ornamentum orbis,
illustrior portio terrae: in qua gaudet multum ac largiter floret Geticae
gentis gloriosa fecunditas.
2 Merito te omnium ubertate
gignentium indulgentior natura ditavit. Tu baccis opima, vis proflua, messibus
laeta, segete vestiris, oleis inumbraris, vite praetexeris. Tu florulenta
campis, montibus frondua, piscosa littoribus. Tu sub mundi plaga gratissima
sita, nec aestivo solis ardore torreris, nec glaciali rigore tabescis, sed
temperata coeli zona praecincta, zephyris felicibus enutriris. Quidquid enim
arva fecundum, quidquid metalla pretiosum, quidquid animantia pulchrum et utile
ferunt parturis. Nec illis amnibus posthabenda, quos clara speciosorum gregum
fama nobilitat.
3 Tibi cedet Alphaeus equis,
Clitumnus armentis, quanquam volucres per spatia quadrigas olympicis sacer
palmis Alpheus exerceat, et ingentes Clitumnus juvencos capitolinis olim
immolaverit victimis. Tu nec Etruriae saltus uberior pabulorum requiris, nec
lucos Molorchi palmarum plena miraris, nec equorum cursu tuorum eleis curribus
invidebis. Tu superfusis fecunda fluminibus, tu aurifluis fulva torrentibus.
Tibi fons equi genitor. Tibi vellera indigenis fucata conchyliis ad rubores
tyrios inardescunt. Tibi fulgurans inter obscura penitorum montium lapis jubare
contiguo vicini solis accenditur.
4 Alumnis igitur, et gemmis dives et purpuris, rectoribus pariter et
dotibus imperiorum fertilis, sic opulenta es principibus ornandis, ut beata
pariendis. Jure itaque te jam pridem aurea Roma caput gentium
concupivit, et licet te sibimet eadem Romulea virtus primum victrix
spoponderit, denuo tamen Gothorum florentissima gens post multiplices in orbe
victorias certatim rapuit et amavit, fruiturque hactenus inter regias infulas
et oves largas, imperii felicitate secura.
|