|
INCIPIT
HISTORIA.
1 Gothorum antiquissimam esse gentem certum est: quorum originem quidam
de Magog, filio Japhet, suspicantur educi a similitudine ultimae syllabae, et
magis de Ezechiele propheta id colligentes. Retro autem eruditio eos magis Getas quam Gog et Magog appellare consuevit. Gens fortissima etiam Judaeam terram vestatura describitur.
2 Interpretatio autem nominis eorum in linguam nostram tecti, quo
significatur fortitudo; et re vera, nulla enim gens in orbe fuit quae Romanum
imperium adeo fatigaverit ut hi. Isti enim sunt quos etiam
Alexander vitandos pronuntiavit, Pyrrhus pertimuit, Caesar exhorruit. (Ex
Oros.) Per multa quippe retro saecula ducibus usi sunt, postea regibus,
quorum oportet tempora per ordinem cursim exponere, et quo nomine actuque
regnaverint, de historiis libata retexere.
3 Anno ante aeram conditam XII, dum pro
arripiendo reipublicae imperio, Cn. Pompeius et C. Julius Caesar arma civilia
commovissent, Gothi, ad praebendum Pompeio auxilium, in Thessaliam adversus
Caesarem pugnaturi venerunt. Ubi dum in Pompeii exercitu Aethiopes, Indi,
Persae, Medi, Graeci, Armeni, Scythae, ac reliquae Orientis gentes evocatae
adversus Julium dimicassent, isti prae caeteris Caesari fortius restiterunt.
Quorum Caesar copia et virtute turbatus fertur fugam meditatus esse, nisi nox
praelio finem dedisset. Tunc Caesar ait nec Pompeium scire vincere, nec
Caesarem posse vinci. Nam si Pompeius vincere nosset, hodie cum tam asperis
viris Caesarem superasset.
4 Aera CCXCIV. Anno imperii Valeriani et
Gallieni primo, Gothi, descensis montibus Alpibus, quibus inhabitabant,
Graeciam, Macedoniam, Pontum, Asiam atque Illyricum vastaverunt. Ex quibus Illyricum
et Macedoniam 15 ferme annis tenuerunt. Deinde a Claudio
Imperatore superati sedes proprias repetunt. Romani autem Claudium Augustum pro
eo quod tam fortissimam gentem a finibus reipublicae removisset, insigni gloria
honorantes, in foro illi aureum clypeum, in capitolio auream statuam
collocaverunt.
5 Aera CCCLXIX, anno XXVI imperii Constantini,
Gothi, Sarmatarum regionem aggressi, copiosissimis super Romanos irruerunt
agminibus, vehementi virtute cuncta gladio et depraedatione vastantes. Adversus
quos idem Constantinus aciem instruxit, ingentique certamine vix superatos
ultra Danubium expulit, ne diversis gentibus virtutis gloria clarus, sed de
Gothorum victoria amplius gloriosus. Quem Romani, acclamante senatu, publica
laude prosecuti sunt quod tantam gentem vicerit, quod patriam rempublicam
reformaverit.
6 Aera CDVII, anno V imperii Valentis,
primus Gothorum gentis administrationem suscepit Athanaricus, regnans annos
XIII, qui, persecutione crudelissima adversus fidem commota, voluit se exercere
contra Gothos, qui in gente sua Christiam habebantur, ex quibus plurimos, qui Idolis
immolare non acquieverunt, martyres fecit; reliquos autem multis
persecutionibus affectos, dum pro multitudine horreret interficere, dedit
licentiam, imo magis coegit de regno suo exire, atque in Romani soli migrare
provincias.
7 Aera CDXV, anno XIII imperii Valentis,
Gothi in Istrum adversus semetipsos in Athanarico et Fridigerno divisi sunt,
alternis sese caedibus depopulantes. Sed Athanaricus Fridigernum Valentis
imperatoris suffragio superat. Hujus rei gratia legatos cum muneribus ad eumdem
imperatorem mittit, et doctores propter suscipiendam Christianae fidei regulam
poscit. Valens autem a veritate catholicae fidei devius, et Arianae haeresis
perversitate detentus, missis haereticis sacerdotibus, Gothos persuasione
nefanda sui erroris dogmati aggregavit, et in tam praeclaram gentem virus
pestiferum semine pernicioso transfudit, sicque errorem quem recens credulitas
ebibit, tenuit, diuque servavit.
8 Tunc Gulfilas eorum Gothorum
episcopus Gothicas litteras condidit, et scripturas Novi
ac Veteris Testamenti in eamdem linguam convertit. Gothi autem, statim ut
litteras et legem habere coeperunt, instruxerunt sibi dogmatis sui Ecclesias,
talia juxta eumdem Arium de ipsa divinitate documenta tenentes, ut crederent
Filium Patri majestate esse minorem, et aeternitate posteriorem. Spiritum autem
sanctum, nec Deum esse, neque substantiam Patris existere, sed per Filium
creatum esse, utriusque ministerio deditum, et amborum obsequio subditum. Aliam
quoque Patris sicut personam, sic et naturam asserentes; aliam Filii, aliam
denique Spiritus sancti, ut jam non (secundum sanctae Scripturae traditionem)
unus Deus et Dominus coleretur, sed, juxta idololatriae superstitionem, tres
dii venerarentur. Cujus blasphemiae malum per decessum temporum, regumque
successum, annis CCXIII tenuerunt. Qui tandem reminiscentes salutis suae,
renuntiaverunt inolitae perfidiae, et per Christi gratiam ad unitatem fidei
catholicae pervenerunt.
9 Aera CDXVI, anno XIV imperii
Valentis, Gothi, qui primum Christianos a terra sua expulerant, rursus ipsi ab
Hunnis cum rege suo Athanarico expulsi sunt; transitoque Danubio, cum vim ferre
non possent Valentis imperatoris, sese non depositis armis tradunt, et Thraciam
ad inhabitandum accipiunt. Sed ubi viderunt se opprimi a Romanis contra
consuetudinem propriae libertatis, ad rebellandum coacti sunt. Thraciam ferro
incendiisque depopulantur, deletoque Romanorum exercitu, ipsum Valentem jaculo
vulneratum, in quadam villa fugientem, succenderunt, ut merito ipse ab eis
vivus temporali cremaretur incendio, qui tam pulchras animas ignibus aeternis
tradiderat.
10 Invenerunt autem eo praelio Gothi
confessores priores Gothos, quos dudum propter fidem a terra sua expulerant, et
voluerunt eos sibi ad praedae societatem conjungere. Qui, cum non
acquievissent, aliquanti interfecti sunt. Alii, montuosa loca tenentes, et
refugia sibi qualiacunque construentes, non solum perseveraverunt Christiani
catholici, sed etiam in concordia Romanorum, a quibus dudum excepti fuerant,
permanserunt.
11 Aera CDXIX, anno imperii Theodosii
Hispani III, Athanaricus cum Theodosio jus amicitiamque disponens, mox
Constantinopolim pergit, ibique quinto decimo die postquam fuerat a Theodosio
honorabiliter susceptus interiit. Gothi autem, proprio rege defuncto,
aspicientes benignitatem Theodosii imperatoris, inito foedere, Romano se
imperio tradiderunt et fuerunt cum Romanis XXVIII annis.
12 Aera CDXX, anno imperii Theodosii IV,
Gothi, patrocinium Romani foederis recusantes, Alaricum regem sibi constituunt,
indignum judicantes Romanae esse subditos potestati, eosque sequi, quorum jam
pridem leges imperiumque respuerant, et de quorum se societate praelio
triumphantes averterant.
13 Aera CDXXXVII, anno imperii Honorii
et Arcadii quinto, Gothi, in Alarico et Radagaiso divisi, dum semetipsos in
duabus regni partibus variis caedibus lacerarent, ob excidium Romanorum
concordes effecti, consilium in commune constituunt, parique intentione ad praedandas
quascunque regiones Italiae ab invicem dividuntur.
14 Aera CDXLIII, anno Honorii et Arcadii
XI, rex Gothorum Radagaisus, genere Scytha, cultui idololatriae deditus,
barbaricae immanitatis feritate saevissimus, cum ducentis armatorum millibus
Italiae partes vehementi vastatione aggreditur, spondens in contemptum Christi
Romanorum sanguinem diis suis libare, si vinceret. Cujus exercitus, a Stilicone
duce Romano in montuosis Thusciae locis circumclusus, fame est potius quam
ferro consumptus. Ipse postremum rex captus et interfectus est.
15 Aera CDXLVII, anno imperii Arcadii
XV, exstincto Radagaiso, Alaricus consors regni, nomine quidem Christianus, sed
professione haereticus, dolens tantam multitudinem Gothorum a Romanis exstinctam,
in vindictam sanguinis suorum adversus Romam praelium gessit, obsessamque
impetu, igne, gladiis, irrumpit, sicque Urbs cunctarum gentium victrix,
Gothicis triumphis victa succubuit, eisque capta subjugataque servivit. Tam
autem Gothi clementes ibi exstiterunt, ut votum antea darent, quod si
ingrederentur Urbem, quicunque Romanorum in locis Christi inveniretur, in
vastationem Urbis non mitteretur. Post hoc igitur votum, aggressi Urbem,
omnibus et mors et captivitas indulta est, qui ad sanctorum limina confugerunt.
Sed et qui extra loca martyrum erant, et nomen Christi et sanctorum
nominaverunt, et ipsis simili misericordia pepercerunt.
16 In reliquis autem, etsi praeda
hostium patuit, feriendi tamen immanitas refrenata est. Incursantibus autem in
illa vastitate per Urbem Gothis, dum quidam potens virginem consecratam aetate
provectam reperisset, eamque honeste admoneret ut, si quid apud se auri
argentique esset, proferret: illa fideli conscientia, quod habuit protulit;
cumque ille vasorum formam et pulchritudinem ex illa antiqua Romanorum
opulentia miraretur, virgo ait: Haec vasa mihi de sacrario Petri apostoli
deposita sunt; praesume, si audes. Ego sacram hostiam dare non audeo.
Gothus ille ad nomen apostoli magno pavore perterritus, regi hoc per nuntium
refert, qui confestim rex reportari omnia ad sacrarium sancti Petri per
virginem illam summa cum reverentia jussit, dicens: Cum Romanis gessi
bellum, non cum apostolis Dei.
17 Redit igitur virgo reverentissimis
officiis honorata, redeunt et cum illa omnes qui ei se sociaverant, super
capita sua vasa illa aurea et argentea cum hymnis et canticis reportantes,
exertis undique jussu regis ob defensionem armatorum custodiis. Concurrunt
undique ad voces canentium de latipulis agmina Christianorum. Concurrunt etiam
et pagani, atque admisti inter eos, dum servos Christi se esse fingunt, etiam
et ipsi calamitatis excidium evaserunt.
18 Hac tempestate Gothi Placidiam
Theodosii principis imperatoris filiam, Arcadii et Honorii imperatorum sororem,
cum ingenti auri argent que thesauro Romae capiunt; adeptisque multis opibus
Romanorum, tertia die, incensa eversaque in partibus Urbe, discedunt; inde
conscensis navibus, cum ad Siciliam exiguo ab Italia freto divisam transire
disponerent, infesto mari periclitati multum exercitum perdiderunt. Quibus
tanta fuit gloria de Romanae urbis obtentu, ut in ejus comparatione nihil se
mali passos tempestate illa arbitrarentur, damna naufragii eventu victoriae
compensantes. Mors Alarici confestim secuta, vigesimo octavo regni anno
defunctus est in Italia.
19 Aera CDXLVIII, anno imperii Honorii
XVII, et primo Theodosii Minoris, Alarico post captam Urbem defuncto, Athaulfus
a Gothis Italiae regno praeficitur annis VI. Iste, quinto regni anno de Italia
recedens, Gallias adiit, Placidiam Theodosii imperatoris filiam, quam Romae
Gothi ceperant, conjugem sibi assumpsit. In qua prophetia Danielis a quibusdam
creditur fuisse completa, qui ait filiam regis Austri conjungendam regi Aquilonis,
nulla tamen de germine ejus sobole subsistente. Sicut, et idem in sequentibus propheta
subjungit dicens: Nec stabit semen ejus. Nullus enim de utero
illius exstitit genitus, qui patris in regno succederet. Athaulfus autem dum, relictis Galliis, Hispanias
peteret, a quodam suorum apud Barcinonam inter familiares fabulas jugulatur.
20 Aera CDLIV, ann. imperii Honorii
XXII post obitum Athaulfi, a Gothis Sigericus princeps electus est, qui, dum ad
pacem cum Romanis esset promptissimus, mox a suis est interfectus.
21 Aera et anno quo supra, Walia
Sigerico succedens, tribus annis regnum tenuit, belli causa princeps a Gothis
effectus, sed ad pacem divina providentia ordinatus, mox enim cum regnare
coepit, foedus cum imperatore Honorio pepigit, Placidiam sororem ejus, quae a
Gothis Romae capta fuerat, ei honorifice reddidit, promittens imperatori
propter rempublicam omne certamen implendum. Itaque ad Hispanias per
Constantium patricium evocatus, Romani nominis causa caedes magnas Barbaris
intulit.
22 Wandalos Selinguos in Baetica omnes
bello
exstinxit. Alanos, qui Vandalis et Suevis potentabantur, adeo cecidit,
ut exstincto Atace rege ipsorum, pauci qui superfuerant, oblito regni nomine,
Gunderici regis Vandalorum, qui in Gallecia resederat, se regimini subjugarent.
Confecto igitur Walia bello Hispaniae, dum instructa navali acie, in Africam
transire disponeret, in freto Gaditani maris vi gravissimae tempestatis
effractus, memor etiam illius sub Alarico naufragii, omisso navigationis
periculo, relictis Hispaniis, Gallias repetit; dataque ei ab imperatore ob
meritum victoriae secunda Aquitania cum quibusdam civitatibus confinium
provinciarum usque ad Oceanum.
23 Aera CDLVII, anno imperii Honorii
XXV, Rege Walia defuncto, Theuderedus successit in regno annis XXXIII. Qui
regno Aquitanico non contentus, pacis Romanae foedus recusat, pleraque
municipia Romanorum vicina sedibus suis occupat, Arelas nobilissimum Galliae
oppidum multa vi obsessum oppugnat. A cujus obsidione, imminente virtute Aetii
Romanae militiae ducis, non impunitus abscedit.
24 Remoto igitur Valentiniani
imperatoris jussu a potestate militari Aetio, dum Theuderedus Narbonensi urbi
diutina obsidione ac fame esset infestus, rursus a Litorio, Romanae militiae
duce, Hunnis auxiliantibus, effugatur. Litorius autem, dum primum res prosperas adversus Gothos gessisset,
denuo daemonum signis aruspicumque responsis deceptus, bellum cum Gothis
imprudenter iniit, amissoque Romano exercitu, miserabiliter superatus interiit.
Fecitque intelligi quantum illa quae cum eodem periit multitudo prodesse
potuerit, si fide potius quam fallacibus daemoniorum ostentis uti maluisset.
25 Exstincto igitur Litorio, pace deinde
Theuderedus cum Romanis inita, denuo adversus Hunnos, Galliarum provincias
saeva populatione vastantes, atque urbes plurimas evertentes, in campis
Catalaunicis, auxiliante Aetio, duce Romano, aperto Marte conflixit, ibique
praeliando victor occubuit. Gothi autem, dimicante Thurismundo, Theuderedi
regis filio, adeo fortiter congressi sunt, ut inter primum praelium et
postremum trecenta fere millia hominum in eo certamine prostrarentur.
26 Multa eodem tempore coeli et terrae
signa praecesserunt, quorum prodigiis tam crudele bellum significaretur. Nam,
assiduis terraemotibus factis, a parte Orientis luna fuscata est, a solis
occasu stella cometes apparuit, atque ingenti magnitudine aliquandiu fulsit. Ab Aquilonis plaga coelum rubens,
sicut ignis aut sanguis effectum est, permistis per igneum ruborem lineis
clarioribus in speciem hastarum rutilantium deformatis. Nec mirum ut tam
ingenti caesorum strage divinitus tam multa signorum demonstraretur ostensio.
27 Hunni autem, usque ad internecionem
pene caesi cum rege suo Athila, relictis Galliis, Italiam perfugiunt,
aliquantis civitatibus irruptis. Qui et ibi partim fame, partim
coelestibus plagis percussi, interierunt. Misso insuper a Marciano imperatore
exercitu, forti plaga caeduntur, affectique nimium ac diminuti, sedes proprias
repetunt, ad quas rex eorum Attila, mox, ut remeavit, occubuit.
28 Post ejus obitum Hunnorum gens
proprio se insuper excidio devastavit. Statimque inter filios ejus de obtinendo
regno magna sunt exorta certamina. Atque ita Hunni, qui tot cladibus antea
diminuti fuerant, rursum mutuis sese gladiis conciderunt. In quibus illud mirum
est, ut, dum omne praelium detrimentum habeat populorum, isti vice versa
cadendo proficiant. Sed proinde est quia in disciplinam fidelium positi sunt,
sicut populus est gentis Persarum.
29 Virga enim furoris Dei sunt, et
quoties indignatio ejus adversus fideles procedit, per eos flagellantur, ut,
eorum afflictionibus emendati, a saeculi cupiditate et peccato semetipsos
coerceant, et coelestis regni haereditatem possideant. Adeo autem haec gens
horrida est, ut cum famem in bello fuerit passa, venam tangat equi, et sic
excludat hausto sanguine famem.
30 Aera CDXC, anno primo imperii
Marciani, Turismundus, filius Theuderedi, provehitur ad regnum anno uno. Qui
dum in ipsis regni sui exordiis feralis ac noxius hostilia inspiraret, et multa
ageret insolentius, a Theuderico et Frigdarico fratribus est occisus.
31 Aera CDXCI, anno II imperii Marciani,
Theudericus, post fraternam necem, in regnum succedens, imperavit annis XIII,
qui pro eo quod imperatori Avito sumendi imperialis fastigii cum Gallis
auxilium praebuisset, ab Aquitania in Hispaniam, cum ingenti multitudine
exercitus, et cum licentia ejusdem Aviti imperatoris, ingreditur, anno regni
quinto. Cui cum magna copia rex Suevorum Recchiarius occurrens, duodecimo ab
Asturicensis urbis milliario, apud fluvium qui Urbicus appellatur, inito mox
certamine, superatus est, caesis Suevorum agminibus, aliquantis captis,
plurimisque fugatis. Ipse postremo rex telo saucius fugit, praesidioque suorum
carens, ad locum Portucale capitur, regique Theuderico vivus offertur.
32 Quo perempto, multis qui de priore
certamine superfuerant sese tradentibus, aliquantis nihilominus trucidatis,
regnum pene destructum est, finitumque Suevorum regnum. Reliqui autem Suevi qui
remanserant in extrema parte Gallaeciae, Massilae filium, nomine Maldram, sibi
regem constituunt: regnum reparatur Suevorum. Occiso Recchiario, Theudericus de
Gallaecia ad Lusitaniam victor succedens, dum Emeritensem urbem depraedari
moliretur, sanctae martyris Eulaliae ostentis perterritus, cum omni protinus
exercitu discedit, et Gallias repetit.
33 Mox deinde partem unam exercitus,
duce Ceurila, ad Baeticam provinciam mittit, partem aliam sub Singerico et
Nepotiano ducibus ad Gallaeciam dirigit, qui Suevos apud Lucum saeva
depraedatione vastaverunt. In Galliis autem Agrippinus comes et civis, Aegidio
comiti Romano aemulus, ut Gothorum mereretur auxilia, Narbonam tradidit
Theuderico. Post aliquot legati a Remismundo Masdrae filio rege Suevorum missi,
ad Theudericum venerunt, pacem amicitiamque poscentes. Similiter Theudericus ad Remismundum remittit
cum armorum adjectione, vel munerum, directa etiam conjuge, quam haberet.
Sallanem quoque legatum denuo Theudericus mittit ad Remismundum. Qui, reversus
ad Gallias, Theudericum ab Eurico fratre suo reperit interfectum.
34 Aera DIV, ann. imperii Leonis VIII,
Euricus pari scelere quo frater succedit in regnum ann. XVII. In quo
honore provectus, et crimine, statim legatos ad Leonem imperatorem dirigit. Nec
mora, partes Lusitaniae magno impetu depraedatur. Exercitum inde alium mittit,
qui captam inde Pampilonam et Caesaraugustam, misso exercitu, capit, superiorem
quoque Hispaniam in potestatem submittit. Tarraconensis etiam provinciae
nobilitatem, quae ei repugnaverat, exercitus irruptione evertit. In Gallias
autem reversus, Arelatum urbem et Massiliam bellando obtinuit, suoque regno
utrasque adjecit.
35 Iste quodam die, congregatis in
colloquio Gothis, tela quae omnes habebant in manibus, a parte ferri vel acie,
alia viridi, alia roseo, alia croceo, alia nigro colore naturalem ferri speciem
vidit aliquandiu habuisse mutatam. Sub hoc rege Gothi legum statuta in scriptis habere coeperunt, nam antea
tantum moribus et consuetudine tenebantur. Obiit Arelati Euricus rex, morte
propria defunctus.
36 Aera DXXI, ann. X imperii Zenonis,
Eurico mortuo, Alaricus, filius ejus, apud Tolosanam urbem princeps. Gothorum
constituitur, regnans ann. XXIII, adversus quem Fludujus Francorum princeps
Galliae regnum affectans, Burgundionibus sibi auxiliantibus, bellum movet,
fusisque Gothorum copiis, ipsum postremo regem apud Pictavium superatum
interficit. Theudericus autem Italiae rex, dum interitum generi comperisset,
confestim ab Italia proficiscitur, Francos proterit, partem regni, quam manus
hostium occupaverat, recepit, Gothorum juri restituit.
37 Aera DXLV, ann. XVII imperii
Anastasii, Gisaleicus, superioris regis filius ex concubina creatus, Narbonae
princeps efficitur, regnans annos quatuor; sicut genere vilissimus, ita
infelicitate et ignavia summus. Denique dum eadem civitas a Gundebado
Burgundionum rege direpta fuisset, iste cum multo sui dedecore, et cum magna
suorum clade, apud Barcinonam se contulit, ibique moratus quousque etiam regni
fascibus a Theuderico fugae ignominia privaretur.
38 Inde profectus ad Africam, Vandalorum
suffragium poscit, quo in regnum posset restitui. Qui, dum non impetrasset
auxilium, mox de Africa rediens, ob metum Theuderici Aquitaniam petiit, ibique
anno uno delitescens, in Hispaniam revertitur, atque a Theuderici regis duce
duodecimo a Barcinona urbe milliario, commisso praelio superatus, in fugam
vertitur, captusque trans fluvium Druentium Galliarum interiit, sicque prius
honorem, postea vitam amisit.
39 Aera DXLIX, anno XXI imperii
Anastasii, Theudericus Junior, cum jamdudum consul et rex a Zenone imperatore
Romae creatus fuisset, peremptoque Odouacro rege Ostrogothorum, atque devicto
fratre ejus Honoulfo et trans confinia Danubii effugato, XLIX annis in Italia
regnasset, rursus exstincto Gisaleico rege Gothorum, Hispaniae regnum XV annis
obtinuit, quod superstes Amalarico nepoti suo reliquit. Inde Italiam repetens,
aliquandiu omni cum prosperitate regnavit, per quem etiam urbi Romae dignitas
non parva est restituta. Muros namque ejus iste redintegravit, cujus rei gratia
a Senatu inauratam statuam meruit.
40 Aera DLXIV, ann. imperii Justiniani
I, Regresso in Italiam Theuderico, et ibidem defuncto, Amalaricus nepos ejus V
annis regnavit. Qui, cum a Childeberto Francorum rege apud Narbonam praelio
superatus fuisset, ad Barcinonam trepidus fugit, effectusque omnium
contemptibilis, ab exercitu jugulatus Narbonae in foro interiit.
41 Aera DLXIX, anno imperii Justiniani
VI, post Amalaricum Theudis in Hispania creatus, in regnum annis XVII, mensibus
V, qui dum esset haereticus, pacem tamen concessit Ecclesiae. Adeo ut licentiam
catholicis episcopis daret in unum apud Toletanam urbem convenire, et
quaecunque ad Ecclesiae disciplinam necessaria exstitissent, libere licenterque
disponere. Eo regnante, dum Francorum reges cum infinitis copiis in Hispaniam
convenissent, et Tarraconensem provinciam bello depopularent, Gothi, duce
Theudisclo, obicibus Hispaniae interclusis, Francorum exercitum multa cum
admiratione victoriae prostraverunt. Dux idem, prece atque ingenti pecunia sibi
oblata, viam fugae hostibus residuis unius diei noctisque spatio praebuit.
Caetera infelicium turba, cui transitus collati temporis non occurrit, Gothorum
perempta gladiio concidit.
42 Post tam felicis successum
victoriae, transfretum inconsulte Gothi se gesserunt. Denique, dum adversus
milites, qui Septem oppidum, pulsis Gothis, invaserant, Oceani freta
transissent, idemque castrum magna vi certaminis expugnarent, adveniente die
Dominico, deposuerunt arma, ne diem sacrum praelio funestarent. Hac
igitur occasione reperta, milites repentino incursu aggressi, exercitum mari
undique terraque conclusum, ignavum atque inermem adeo prostraverunt, ut ne
unus quidem superesset qui tantae cladis excidium praeteriret.
43 Nec mora, praevenit mors debita
principem. Vulneratur enim a quodam in palatio, qui jamdudum dementis speciem,
ut regem deciperet, simulaverat. Finxit enim arte insaniam, perfoditque
principem, quo vulnere ille prostratus occubuit, et vi gladii indignantem
animam exhalavit. Fertur autem inter effusionem sanguinis conjurasse ne quis
interficeret percussorem, dicens se congruam meriti recepisse vicissitudinem,
quod et ipse privatus ducem suum sollicitatus occiderat.
44 Aera DLXXXVI, ann. imper. Justiniani
XXIII, interempto Theudi Theudisclus superioris principis dux Gothis
praeficitur, regnans ann. I, menses III, qui dum plurimorum potentum connubia
prostitutione publica macularet, et ob haec instrueret animum ad necem multorum,
praeventus conjuratorum manu Hispali inter epulas jugulatur, confossusque
gladio exstinguitur.
45 Aera DLXXXVII, imper. Justiniani
XXIV, exstincto Theudisclo, Agila rex constituitur regnans ann. V. Iste adversus Cordubensem urbem
praelium movens, dum in contemptum catholicae religionis beatissimi martyris
Aciscli injuriam inferret, hostiumque ac jumentorum cruore sacrum sepulcri ejus
locum, ut profanator, pollueret, inito adversus Cordubenses cives certamine,
poenas dignas, sanctis inferentibus, meruit. Nam belli praesentis ultione
percussus, et filium ibi cum copia exercitus interfectum amisit, et thesaurum
omnem cum insignibus opibus perdidit.
46 Ipse victus, ac miserabili metu
fugatus, Emeritam se recepit. Adversus quem interjecto aliquanti temporis
spatio, Athanagildus tyrannidem regnandi cupiditate arripiens, dum exercitum
ejus contra se Hispali missum virtute militari prostrasset, videntes Gothi
proprio se everti excidio, et magis metuentes ne Hispaniam milites Romani
auxilii occasione invaderent, Agilanem Emeritae interficiunt, et Athanagildi
sese regimini tradiderunt.
47 Aera DXCII, anno imper. Justiniani
XXIX, occiso Agilane, Athanagildus regnum quod invaserat tenuit ann. XIV. Hic
cum jamdudum sumpta tyrannide, Agilanem regno privare conaretur, militum sibi
auxilia ab imperatore Justiniano poposcerat, quos postea submovere a finibus
regni molitus non potuit. Adversus quos hucusque conflictum est. Frequentibus
antea praeliis caesi, nunc vero multis casibus fracti atque finiti. Decessit
autem Athanagildus Toleti propria morte, vacante regno mensibus V.
48 Aera DCV, ann. II imperii
Justini Minoris, post Athanagildum Liuva Narbone Gothis praeficitur, regnans
ann. III, qui secundo anno, postquam adeptus est principatum, Leovigildum
fratrem non solum successorem, sed et participem regni sibi constituit,
Hispaniaeque administrationi praefecit, ipse Galliae regno contentus. Sicque
regnum duos cepit, dum nulla potestas patiens consortis sit. Huic autem unus
tantum annus in ordine temporum reputatur Liuvae regis, reliqui Leovigildo
fratri annumerantur.
49 Aera DCVI, ann. III imper.
Justini Minoris, Leovigildus adeptus Hispaniae et Galliae principatum, ampliare
regnum bello et augere opes statuit. Studio quippe ejus exercitus, concordante
favore, victoriarum, multa praeclare sortitus est. Cantabros namque iste obtinuit, Aregiam iste
cepit, Sabaria ab eo omnis devicta est, cesserunt etiam armis illius plurimae
rebelles Hispaniae urbes. Fudit quoque diverso praelio milites, et
quaedam castra ab eis occupata dimicando recepit. Hermenegildum deinde filium
imperiis suis tyrannizantem, obsessum exsuperavit. Postremum bellum Suevis
intulit, regnumque eorum in jura gentis suae mira celeritate transmisit.
Hispania magna ex parte potitus. Nam antea gens Gothorum angustis finibus
arctabatur, sed offuscavit in eo error impietatis gloriam tantae virtutis.
50 Denique Arianae perfidiae furore
repletus, in catholicos persecutione commota, plurimos episcoporum exsilio
relegavit. Ecclesiarum reditus et privilegia abstulit, multos quoque terroribus
in Arianam pestilentiam impulit, plerosque sine persecutione illectos auro
rebusque decepit. Ausus quoque inter caetera haeresis suae contagia etiam
rebaptizare catholicos, et non solum ex plebe, sed etiam ex sacerdotalis
ordinis dignitate, sicut Vincentium Caesaraugustanum, de episcopo apostatam
factum, et tanquam a coelo in infernum projectum.
51 Exstitit autem et quibusdam suorum perniciosus,
nam quoscunque nobilissimos ac potentissimos vidit, aut capite truncavit, aut,
opibus ablatis, proscripsit, et proscriptos in exsilium misit. Fiscum quoque
primus iste locupletavit, primusque aerarium de rapinis civium hostiumque
manubiis auxit. Primusque etiam inter suos regali veste opertus in solio
resedit. Nam ante eum, et habitus et consessus
communis ut populo ita et regibus erat. Condidit etiam civitatem in
Celtiberia, quam ex nomine filii, Recopolim nominavit. In legibus quoque ea
quae ab Eurico incondite constituta videbantur, correxit, plurimas leges
praetermissas adjiciens, plerasque superfluas auferens. Regnavit autem ann.
XVIII, defunctus propria morte Toleti.
52 Aera DCXXIV, ann. III imper.
Mauricii, Leovigildo defuncto,
filius ejus Recaredus regno est coronatus, cultu praeditus religionis, et
paternis moribus longe dissimilis. Namque ille irreligiosus, et bello promptissimus, hic
fide pius et pace praeclarus; ille armorum artibus gentis imperium dilatans,
hic gloriosus eamdem gentem fidei trophaeo sublimans. In ipsis enim regni sui
exordiis catholicam fidem adeptus totius Gothicae gentis populos, inoliti
erroris labe
deserta, ad cultum rectae fidei revocat.
53 Synodum deinde episcoporum ad
condemnationem Arianae haeresis, de diversis Hispaniae et Galliae provinciis
congregat. Cui concilio idem religiosissimus princeps interfuit, gestaque ejus
praesentia sua et subscriptione firmavit, abdicans cum omnibus suis perfidiam,
quam hucusque Gothorum populus, Ario docente, didicerat, et praedicans trium
personarum unitatem in Deum, Filium a Patre consubstantialiter genitum esse,
Spiritum sanctum inseparabiliter a Patre Filioque procedere, et esse amborum
unum Spiritum, unde et unum sunt.
54 Egit etiam gloriose bellum adversus
infestas gentes fidei suscepto auxilio. Francis enim sexaginta ferme millium
armatorum copiis Gallias irruentibus, misso Claudio duce adversus eos, glorioso
triumphavit eventu. Nulla unquam in Hispaniis Gothorum victoria, vel major in bello, vel similis
exstitit. Prostrati sunt enim et capti multa millia hostium, residua vero
exercitus pars, praeter spem in fugam versa, Gothis post tergum insequentibus,
usque in regni sui finibus caesa est. Saepe etiam et lacertos contra
Romanorum insolentias et irruptiones Vasconum movit. Unde non magis bella
tractasse, quam potius gentem, quasi in palaestrae ludo, pro uso certaminis
videtur exercuisse.
55 Provincias autem quas pater bello
conquisivit, iste pace conservavit, aequitate disposuit, moderamine rexit. Fuit
autem placidus, mitis, egregiae bonitatis; tantamque in vultu gratiam habuit,
et tantam in animo benignitatem gessit, ut omnium mentibus influens, etiam
malos ad affectum amoris sui attraheret. Adeo liberalis, ut opes privatorum, et
Ecclesiarum praedia, quae paterna labes fisco associaverat, juri proprio
restauraret. Adeo clemens, ut
populi tributa saepe indulgentiae largitione laxaret.
56 Multos etiam ditavit rebus,
plurimos sublimavit honoribus. Opes suas in miseris, thesauros suos in egenis
recondens, sciens ad haec illi fuisse collatum regnum, ut eo salubriter
frueretur, bonis initiis bonum finem adeptus. Fidem enim rectae gloriae,
quam initio regni percepit, novissime publica confessione poenitentiae
cumulavit. Toleti fine pacifico transiit, qui regnavit annos XV.
57 Aera DCXXXIX, an. imperii Mauricii
XIX, post Recaredum regem regnat Liuva filius ejus an. II, ignobili
quidem matre progenitus, sed virtutis in dole insignitus. Quem in primo flore
adolescentiae Wictericus, sumpta tyrannide, innocuum regno dejecit, praecisaque
dextra occidit anno aetatis XX, regni vero II.
58 Aera DCXLI, an. imp. Mauricii XXI,
exstincto Liuvane, Wictericus regnum, quod vivente illo invaserat, vindicat
ann. VII. Vir quidem strenuus in armorum arte, sed tamen expers victoriae.
Namque adversus militem Romanum praelium saepe molitus, nihil satis gloriose
gessit praeter quod milites quosdam Segontiae per duces obtinuit. Hic in
vita plurima illicita fecit, in morte autem, quia gladio operatus fuerat,
gladio periit. Mors quippe innocentis inulta in illo non fuit: inter epulas
enim prandii conjuratione quorumdam est interfectus, corpus ejus viliter est
exportatum atque sepultum.
59 Aera DCXLIIX, an. imp. Phocatis
octavo, Gundemarus post Wictericum regnat an. II. Hic Vascones una
expeditione vastavit, alia militem Romanum obsedit. Morte propria Toleti
decessit.
60 Aera DCL, an. imperii Heraclii II. Sisebutus
christianissimus post Gundemarum, ad regale fastigium evocatur, regnat ann. VIII,
mens. VI; qui initio regni Judaeos ad fidem Christianam permovens, aemulationem
quidem habuit, sed non secundum scientiam; potestate enim compulit quos
provocare fidei ratione oportuit. Sed, sicut est scriptum, sive per occasionem, sive per veritatem, donec
Christus annuntiatur. Fuit autem eloquio nitidus, sententia doctus,
scientia litterarum magna ex parte imbutus. In judiciis justitia et pietate
strenuus ac praestantissimus, mente benignus, splendore regni praecipuus, in
bellicis quoque documentis ac victoriis clarus.
61 Astures enim rebellantes, misso
exercitu, in ditionem suam reduxit. Ruccones montibus arduis undique conseptos
per duces evicit. De Romanis quoque praesens bis feliciter triumphavit, et
quasdam eorum urbes expugnando sibi subjecit, residuas inter fretum omnes
exinanivit, quas gens Gothorum post in ditionem suam facile redegit. Adeo post
victoriam clemens, ut multos ab exercitu suo hostili praeda in servitutem
redactos, pretio dato, absolveret, ejusque thesaurus redemptio existeret
captivorum. Hunc alii proprio morbo, alii immoderato medicamenti haustu,
alii veneno asserunt interfectum. Cujus exitus non modo religiosis, sed etiam optimis laicis exstitit
luctuosus. Relicto Recaredo filio parvulo, qui post patris obitum
princeps paucorum dierum, morte interveniente, habetur.
62 Aera DCLIX, ann. imperii Heraclii X,
gloriosissimus Suintila gratia divina regni suscepit sceptra. Iste sub rege
Sisebuto ducis nactus officium, Romana castra perdomavit, Ruccones superavit.
Postquam vero apicem fastigii regalis conscendit, urbes residuas quas in
Hispaniis Romana manus agebat, praelio conserto obtinuit, auctamque triumphi
gloriam prae caeteris regibus felicitate mirabili reportavit. Totius Hispaniae
infra Oceani fretum monarchia regni primus idem potitus, quod nulli retro
principum est collatum. Auxit eo praelio virtutis ejus titulum duorum
patritiorum obtentus, quorum alterum prudentia suum fecit, alterum virtute
praelii sibi subjecit.
63 Habuit quoque et initio regni
expeditionem contra incursus Vasconum Tarraconensem provinciam infestantium,
ubi adeo montivagi populi terrore adventus ejus perculsi sunt, ut confestim, quasi
debita jura noscentes, remissis telis et expeditis ad precem manibus, supplices
ei colla submitterent, obsides darent, Ologitin civitatem Gothorum stipendiis
suis et laboribus conderent, pollicentes ejus regno ditionique parere, et
quidquid imperaretur efficere.
64 Praeter has militaris gloriae laudes
plurimae in eo regiae majestatis virtutes, fides, prudentia, industria, in
judiciis examinatio, strenua in regendo regno cura, praecipua circa omnes
munificentia largus, erga indigentes et inopes misericordia satis promptus. Ita
ut non solum princeps populorum, sed etiam pater pauperum vocari sit dignus.
65 Hujus filius Racimirus in consortium
regni assumptus, pari cum patre solio conlaetatur, in cujus infantia ita sacrae
indolis splendor emicat, ut in eo et meritis et vultu paternarum virtutum
effigies praenotetur. Pro quo exorandus est coeli atque humani generis rector,
ut sicut exstat concessu patrio socius, ita post longaevum parentis imperium
sit et regni successione dignissimus. Computatis igitur Gothorum regum
temporibus ab exordio Athanarici regis, usque ad quintum gloriosissimi
Suintilae principis annum, regnum Gothorum per annos CCLVI, Deo favente,
reperitur esse porrectum.
|