|
Suevorum historia.
85 Aera CDXLVII, Suevi, principe
Hermerico, cum Alanis et Vandalis simul Hispanias ingressi sunt, atque omnem
Gallaeciam cum Vandalis occupant. Vandalis autem Africam transeuntibus,
Gallaeciam soli Suevi sortiti sunt, quibus praefuit in Hispaniis Hermericus
annis XXXII. Gallaeci autem in parte proviae regno suo utebantur. Quos
Hermericus assidua vastatione depraedans, tandem morbo oppressus, pacem cum eis
fecit, Recchilanem filium suum in regnum substituit, qui cum magna parte
exercitus missus, Andevotum Romanae militiae ducem cum multis copiis ad
Singilium Baeticae provinciae fluvium, inito bello, prostravit, magnis ejus
auri argentique copiis occupatis. Inde Emeritam obsessam ingreditur, atque
obtentam propria regno associat. Hermericus autem pater ejus, per annos VII
diuturno languore affectus, interiit.
86 Aera CDLXXIX, Hermerico defuncto,
Recchila, filius ejus, regnat ann. VIII, qui post obitum patris, Hispali
obtenta, Baeticam et Carthaginiensem provincias in suam potestatem reducit,
atque inde Emeritae, sub cultu, ut ferunt, gentilitatis vitam finivit.
87 Aera CDXXCVI, Recchiarius,
Recchilanis filius, catholicus factus, succedit in regnum annis IX, accepta in
conjugium Theuderedi regis Gothorum filia. Initio regni auspicatus Vasconias
depraedatur; mox ad Theuderedum socerum suum profectus, Caesaraugustanam
regionem remeans, Gothis auxiliantibus, vastat. Tarraconensem provinciam, quae
Romano imperio deserviebat, invadit. Carthaginienses regiones, quas Recchila
pater ejus Romanis reddiderat, in praedam mittit. Ad ultimum, dum Theudericus
rex Gothorum in Hispaniam ingrederetur, inito praelio adversus eum, primo
fugatur, deinde captus occiditur.
88 Aera CDXCV, exstincto Recchiario,
Suevi, qui remanserant in extrema parte Gallaeciae, Maldram Massilae filium
regem sibi constituunt. Mox bifariam divisi, pars Frantanem, pars
Maldram regem appellant. Nec mora. Frantane mortuo, Suevi, qui cum eo erant,
Recchimundum sequuntur, et, cum Maldra pace inita, pariter partes Lusitaniae
depraedantur. Maldra autem tertio regni anno a suis jugulatur.
89 Aera CDXCIIX. Maldra
interfecto, inter Frumarium et Remismundum oritur de regni potestate dissensio;
sed Frumarius cum manu Suevorum, quam habebat, Flaviensis urbis conventum gravi
evertit excidio. Remismundus autem vicina sibi pariter Auregensium et Lucensis
conventus maritima populatur.
90 Aera DII, Frumario mortuo,
Remismundus, omnibus Suevis in suam ditionem regali jure revocatis, pacem cum
Gallaecis reformat, legatos foederis ad Theudericum regem Gothorum mittit, a
quo etiam per legatos, et arma, et conjugem, quam haberet, accepit. Inde ad
Lusitaniam transit. Conimbriam pace deceptam diripit. Olyssipona quoque ab eo
occupatur, cive suo, qui illi praeerat, tradente Lusidio. Hujus tempore Ajax,
natione Galata, effectus apostata Arianus, inter Suevos, regis sui auxilio,
hostis catholicae fidei et divinae Trinitatis emergit, de Gallicana Gothorum
regione hoc pestiferum virus afferens, et totam gentem Suevorum lethalis perfidiae
labe inficiens. Multis deinde Suevorum regibus in Ariana haeresi permanentibus,
tandem regni potestatem Theudemirus suscepit.
91 Qui confestim, Arianae impietatis
errore destructo, Suevos catholicae fidei reddidit, innitente Martino,
monasterii Dumiensis episcopo, fide et scientia claro, cujus studio et pax
Ecclesiae ampliata est, et multa in Ecclesiasticis disciplinis Gallaeciae
regionibus instituta. Post Theudemirum Miro Suevorum princeps efficitur,
regnans ann. XIII. Hic bellum secundo regni contra Ruccones intulit. Deinde in
auxilium Leovigildo Gothorum regi adversus rebellem filium expugnandum Hispalim
pergit, ibique terminum vitae clausit
92 Huic Heboricus filius in regnum
succedit, quem adolescentem Andeca, sumpta tyrannide, regno privat, et monachum
factum in monasterio damnat, pro quo non diu est dilata sententia. Nam
Leovigildus, Gothorum rex, Suevis mox bellum inferens, obtento eodem regno,
Andecanem dejecit, atque detonsum, post regni honorem, presbyterii officio
mancipavit. Sic enim oportuit ut quod ipse regi suo fecerat, rursus idem
congrua vicissitudine pateretur. Regnum autem Suevorum deletum in Gothos
transfertur, quod mansisse CLXXVII annis scribitur.
|