|
Textus
Quia de Vita Sigiberti, Francorum regis,
quaeritis, quaeque de eo, vel de ordinatione regni in historiis, vel de sanctae
religionis propagatione in sanctorum legimus gestis, inde collecta expediam
paucis. Et quia tres hujus nominis reges Francorum fuisse scimus, nobilitatis
ejus antiquitatem repetam altius, ut quis fuerit primus rex Sigibertus, quis
secundus, quis iste, de quo nunc agitur, tertius, vobis patefiat clarius: et
simul cunctis palam fiat unde gens Francorum nomen vel originem trahat, et unde
et quando Gallias invaserit, quas per annos jam ferme sexcentos tenuit, et
adhuc tenens potenter regit et feliciter.
Postquam Graeci nobilem
Phrygiae urbem everterunt, Aeneas et Antenor nobiles Trojanorum, cum reliquiis
Trojanorum ad exteras nationes se contulerunt. Aeneam quidem ad Italiam
venisse, et Romani imperii fundamenta jecisse etiam a scholaribus cantatur. At
duodecim millia Trojanorum, qui Antenorem secuti sunt, Scythiae regiones
pervagati, circa Meothidas paludes consederunt, et ab Antenore Antenoridae
vocati sunt. Hinc et in Virgilio legitur:
Antenor potuit mediis elapsus Achivis,
Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus
Regna Liburnorum, et fontem superare Timavi.
Quorum posteri condita
civitate metropoli sui regni, quam Sicambriam nominaverunt, a qua etiam ipsi
Sicambri denominati sunt, in gentem magnam coaluerunt, et semper suae gentis regem
habentes nunquam alicujus gentis jugo subjici passi sunt, sed vicinis semper
gentibus terrori fuerunt. Sed cum, sic dispensante Deo, universus orbis imperio
Romano subactus est, et descriptione facta sub censu redactus, etiam ipsi
Romanorum tributarii facti Romanorum tamen provincias crebris incursibus
infestabant, et nomen suum longe lateque propalabant. Ab excidio Trojae usque
ad haec tempora Valentiniani imperatoris res Francorum ita se habuerunt.
Valentiniano imperante,
quo scilicet tempore sanctus Martinus Turonum episcopus per Gallias clarebat
sanctitate et miraculis, cum quaedam Scythiae gens, qui dicuntur Alani, contra
Romanos rebellassent, eosque Romani propter inaccessibiles Meothis fluminis
paludes vincere non possent, Romani pactum proposuerunt, ut si qui eos
vincerent a tributis decem annis liberi essent. Sicambri, quorum tunc temporis
rex erat Priamus, Alanos vicerunt, et ob hoc a Valentiniano imperatore honore
et munere digni habiti, ab eo lingua Graeca Franci, id est feroces appellati
sunt. Post annos decem cum exigentibus Romanis tributa solvere nollent, et
insuper audacter rebellarent, Valentinianus eos bello victos contrivit, et
regem eorum Priamum peremit. Post Priamum filio ejus Marcomiro regnante, Franci
Sicambria egressi in Thoringia Germanorum provincia consederunt. Post
Marcomirum filius ejus Faramundus fuit, rex crinitus, a quo Franci crinitos
reges habere coeperunt. Post quem Clodius filius ejus regnans Francis a
Thoringia advectis Gallias invasit, et capta urbe Tornaco Cameracum usque
progressus multos Romanorum in Galliis peremit. Galliae siquidem a tempore
Julii Caesaris, qui eas decennali bello domuit, sub imperio Romano erant, et ab
eis principes recipiebant. Sed omni auxilio destitutae, Wandalis et Gothis, caeterisque
nationibus barbaris expositae direptioni patebant. Post Clodium Merovecus
filius ejus regnavit, qui quia satis utilis fuit, Francos a se Merovingos
denominavit. Hujus tempore Attila rex Hunnorum ut fera tempestas ab Aquilone
irruens totas Gallias inundavit, et Metis, Treveris, Tungris, Remis, et omnes
pene urbes, castra vel oppida, usque Aurelianis, diro excidio exterminavit. Sed
tandem ab Ethio Romanorum duce, eisque auxiliantibus Francis, bello victus
repatriavit. Anno post mortem sancti Martini LIV factum hoc excidium Gallicarum
urbium, Merovechi anno quinto.
[Deest hic
folium in cod. ms.]
Nam quamvis Dagobertus rex
esset egregius bellator, sacerdotum Dei et Ecclesiarum pius amator, pauperum
Christi largus sublevator, et multarum artium bonorum exsecutor, tamen carnalis
incontinentiae morbo nimis laborabat, et inde claritudini nominis sui foedam
infamiae notam contraxerat, et quod gravius erat Regis regum iram contra se
accenderat. Reginas enim suas fictis ex causis alias pro aliis repudiabat,
ipsis quoque desponsatis pellicum amores superducebat. Et quamvis adeo deditus
esset carnali commercio, nullam tamen spem propagandae posteritatis habebat, ex
nulla tot uxorum filio suscepto. Permaxime ergo dolebat, quia se Dei offensam
incurrisse sentiebat, praesertim quod ex regio patrum suorum semine nullum
superesse sciebat praeter se, et fratrem suum Charibertum. Qui Charibertus
propter simplicitatem nimiam minus idoneus erat ad regni gubernaculum. Sed quamvis
desperaret de prolis posteritate, non tamen desperans de Dei miserationne,
praecordialiter eum deprecabatur ut sibi ex ejus nutu filius daretur, qui sibi
in regimine regni subrogaretur. Justus et pius Dominus, qui hominum erratibus
ad iram attrahitur, precibus etiam humilium ad misericordiam reducitur.
Rex siquidem Dagobertus
dum circuiret Austrasiam nono anno regni sui, puellam quamdam Ragnetrudem
nomine, vultus elegantia laudabilem, genere etiam inter Austrasios non
ignobilem, cum regii cultus honore uxorem sibi junxit. Quae Deo ita volente
eodem anno ei filium genuit, quem sacro fonte regeneratum Sigebertum nominavit.
Peracto aliquanto tempore
rex Dagobertus cum omni exercitu suo magno tripudians gaudio anno regni sui XI
Mettim adiit, ibique procerum et pontificum conventum adesse jussit, eorumque
consilio et consensu filium suum Sigibertum in regnum Austrasiorum sublimavit,
sedemque regni Mettis habere permisit, partem etiam thesaurorum sufficientem
tradidit. Post annum nascitur regi Dagoberto filius, qui Clodoveus est
nuncupatus. Qui iterum cunctis primatibus Austrasiae et Neustriae in generali
conventu congregatis, iterum divisionem regni inter duos filios ordinavit,
eorum consilio et assensu confirmavit, datis et acceptis invicem pactis et
sacramentis, ut scilicet determinato utriusque regni certo limite, Sigibertus
regnaret super Austrasiam, Clodoveus vero regeret Neustriam. Eam partem
Franciae quae spectat ad meridiem et orientem vocabant Austrasiam, eam quae
vergit ad aquilonem et occidentem vocabant Neustriam. Rex Dagobertus, tam juste
et tam prudenter regno utroque ordinato, ne aliquando aliquo modo vel fratres
inter se fraterno odio dissiderent, vel regnum in se ipso divisum civilis belli
desolaretur scandalo, anno regni sui XVII mortuus, et Parisius in basilica
Sancti Dionisii sepultus, regnum dimisit ab exteris pacatum gentibus, et in
nullo diminutum a suis finibus. Post cujus obitum duo reges et fratres
Sigibertus et Clodoveus se quisque in regno suo agebant prudenter, et inter
suos valebant potenter. Interea Pipinus major domus ex hac luce est subtractus,
qui ipsum Sigibertum paterne nutrierat a puero, et valido sui auxilii
sustentaverat brachio. Hic omnimodis regno utilis, genere, potentia, prudentia,
et fortitudine super omnes nominabilis, Grimoardum filium suum rerum suarum
haeredem fecit: duas quoque filias suas Gertrudem et Beggam ad laudem et
gloriam generis sui post se reliquit: quarum una Gertrudis, Christo quam sponso
carnali malens nubere, sanctae religionis proposito inserviens, in Nivalensi
coenobio, a sua matre fundato, spiritualem prolem adhuc non desinit Deo
gignere. Soror ejus Begga, nupta Ansigiso, sancti Arnulfi Mettensis episcopi
filio, regiae dignitatis decus, quod penitus disperserat per regum Francorum
inauditam desidiam, per suam reparavit prosapiam. Ipsa siquidem genuit Pipinum,
Pipinus Carolum, qui Tudetes, id est Martellus, est agnominatus, Carolus
Pipinum primum regem, Pipinus Carolum, cognomento Magnum, Francorum regem et
imperatorem Romanorum, qui eo honoris et potentiae processit, ut nullus de
regibus Francorum vel ante eum vel post eum comparari potuerit.
Grimoaldus pro patre suo
Pipino constitutus major domus potenter in aula Sigiberti regis principabatur,
et domi militiaeque regnum viriliter tutabatur. Quia vero Sigibertus rex
Grimoaldum majorem domus sibi in omnibus fidelem, morigerum et cooperatorem
eatenus erat expertus, filium ejus Childebertum regni Austrasiorum haeredem
delegerat, hoc tamen proposito conditionis tenore si ipsum contingeret sine
liberis obire. Rex quidem, utpote futurorum nescius, quod tunc sibi videbatur
ex temporis convenientia fecit; postea vero filium genuit, quem nomine patris
sui Dagobertum vocavit.
Et priori testamento ad
irritum tracto, hunc nutriendum commisit majori domus Grimoaldo, ut ejus
potentia contra omnes tutus sublimaretur in Austrasiorum regno. Ipse autem
Sigibertus duodecim monasteria in diversis regni sui partibus aedificavit,
eisque ex suis reditibus regia liberalitate necessaria suppeditavit: ut illic
sub apostolicae vitae regula viventes, dum sua meterent carnalia, sibi
seminarent spiritualia. Inter quae eminent in nostra vicinia Stabulaus, et
Malmundarium, coenobia infra silvam Ardennam sita, quae idem rex a se cooperante
sibi majore domus Grimoaldo constructa, S. Remaclo Tungrensi episcopo tradit
ordinanda. Expletis autem aetatis suae annis XXXI, regni autem XXVIII, anno ab
Incarnatione Domini 642 a transitu S. Martini anno CCXLIII, Rex terribilis apud
omnes reges terrae, qui aufert spiritum principum, in flore juvenilis aetatis
eum acerba morte rapuit de praesenti saeculo nequam, et in coelesti curia ei
contulit verae dignitatis gloriam. Obiit Kalendis Februarii, et sepultus est in
urbe Mettis, quae regni sui sedes fuerat, in basilica quam ad laudem et gloriam
Dei in honore sancti Martini gloriosi confessoris regia liberalitate
construxerat, quae sita est ad radices montis, qui plurimus imminet urbi,
adversasque aspectat desuper arces.
O quam multos
saepe ambitio decepit! o quam multos perfidos divina ultio saepe pessum dedit!
Mortuo Sigiberto rege, Grimoaldus major domus Dagobertum filium ejus suae fidei
commendatum, ut Austrasiorum potiretur regno, tonsoravit in clericum, consilio
Didonis Pictaviensis episcopi, qui fuit avunculus sancti martyris Leodegarii,
et per manum ipsius Didonis insontem puerulum in Scotiam direxit exsilio
irrevocabili. Filium vero suum Childebertum Austrasiorum regno constituit
regem. Franci, aegre ferentes perfidiam Grimoaldi, captum eum destinant
Parisius ad judicium regis Clodovei, qui fuit frater Sigiberti. Quem Clodoveus
vinculatum carceri mancipavit, et crudeliter, ut dignus erat, usque ad mortem
tormentavit. Austrasii Hildricum filium Clodovei assumunt, et in regno Austrasiorum,
quod Sigibertus patruus ejus tenuerat, regem constituunt. Hic est Hildricus
rex, ad cujus tempus fuit sanctus Lambertus martyr et episcopus. . .
|