Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS.
    • 6
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[6] HUIUS igitur antistitis doctrina rex Osuald cum ea, cui praeerat, gente Anglorum institutus, non solum incognita progenitoribus suis regna caelorum sperare didicit; sed et regna terrarum plus quam ulli maiorum suorum, ab eodem uno Deo, qui fecit caelum et terram, consecutus est. Denique omnes nationes et prouincias Brittaniae, quae in IIII linguas, id est Brettonum, Pictorum, Scottorum, et Anglorum, diuisae sunt, in dicione accepit.

Quo regni culmine sublimatus, nihilominus, quod mirum dictu est, pauperibus et peregrinis semper humilis, benignus, et largus fuit. Denique fertur, quia tempore quodam, cum die sancto paschae cum praefato episcopo consedisset ad prandium, positusque esset in mensa coram eo discus argenteus regalibus epulis refertus, et iamiamque essent manus ad panem benedicendum missuri, intrasse subito ministrum ipsius, cui suscipiendorum inopum erat cura delegata, et indicasse regi, quia multitudo pauperum undecumque adueniens maxima per plateas sederet, postulans aliquid elimosynae a rege. Qui mox dapes sibimet adpositas deferri pauperibus, sed et discum confringi, atque eisdem minutatim diuidi praecepit. Quo uiso pontifex, qui adsidebat, delectatus tali facto pietatis, adprehendit dexteram eius, et ait: ‘Numquam inueterescat haec manus.’ Quod et ita iuxta uotum benedictionis eius prouenit. Nam cum interfecto illo in pugna, manus cum brachio a cetero essent corpore resectae, contigit, ut hactenus incorruptae perdurent. Denique in urbe regia, quae a regina quondam uocabulo Bebba cognominatur, loculo inclusae argenteo in ecclesia sancti Petri seruantur, ac digno a cunctis honore uenerantur.

Huius industria regis Derorum et Berniciorum prouinciae, quae eatenus ab inuicem discordabant, in unam sunt pacem, et uelut unum conpaginatae in populum. Erat autem nepos Aeduini regis ex sorore Acha, dignumque fuit, ut tantus praecessor talem haberet de sua consanguinitate et religionis heredem et regni.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License