Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • 17
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[17] ANTE paucos sane aduentus eorum annos heresis Pelagiana per Agricolam inlata, Seueriani episcopi Pelagiani filium, fidem Brittaniarum feda peste commaculauerat. Uerum Brittanni, cum neque suscipere dogma peruersum gratiam Christi blasphemando ullatenus uellent, neque uersutiam nefariae persuasionis refutare uerbis certando sufficerent, inueniunt salubre consilium, ut a Gallicanis antistitibus auxilium belli spiritalis inquirant. Quam ob causam collecta magna synodo quaerebatur in commune, qui illic ad succurrendum fidei mitti deberent; atque omnium iudicio electi sunt apostolici sacerdotes Germanus Autissidorensis et Lupus Trecasenae ciuitatis episcopi, qui ad confirmandam fidem gratiae caelestis Brittanias uenirent. Qui cum promta deuotione preces et iussa sanctae ecclesiae suscepissent, intrant oceanum et usque ad medium itineris, quo a Gallico sinu Brittanias usque tenditur, secundis flatibus nauis tuta uolabat. Tum subito occurrit pergentibus inimica uis daemonum, qui tantos talesque uiros ad recuperandam tendere populorum salutem inuiderent; concitant procellas, caelum diemque nubium nocte subducunt; uentorum furores uela non sustinent; cedebant ministeria uicta nautarum; ferebatur nauigium oratione, non uiribus; et casu dux ipse uel pontifex fractus corpore, lassitudine ac sopore resolutus est. Tum uero, quasi repugnatore cessante, tempestas excitata conualuit, et iam nauigium superfusis fluctibus mergebatur. Tum beatus Lupus omnesque turbati excitant seniorem elementis furentibus obponendum; qui periculi inmanitate constantior, Christum inuocat, et adsumto in nomine sanctae Trinitatis leui aquae spargine fluctus saeuientes obprimit, collegam commonet, hortatur uniuersos, oratio uno ore et clamore profunditur; adest diuinitas, fugantur inimici, tranquillitas serena subsequitur, uenti e contrario ad itineris ministeria reuertuntur, decursisque breui spatiis pelagi, optati littoris quiete potiuntur. Ibi conueniens ex diuersis partibus multitudo excepit sacerdotes, quos uenturos etiam uaticinatio aduersa praedixerat. Nuntiabant enim sinistri spiritus, quod timebant, qui imperio sacerdotum dum ab obsessis corporibus detruduntur, et tempestatis ordinem, et pericula, quae intulerant, fatebantur, uictosque se eorum meritis et imperio non negabant.

Interea Brittaniarum insulam apostolici sacerdotes raptim opinione, praedicatione, uirtutibus impleuerunt; diuinusque per eos sermo cotidie non solum in ecclesiis, uerum etiam per triuia, per rura praedicabatur; ita ut passim et fideles catholici firmarentur, et deprauati uiam correctionis agnoscerent. Erat illis apostolorum instar et gloria et auctoritas per conscientiam, doctrina per litteras, uirtutes ex meritis. Itaque regionis uniuersitas in eorum sententiam promta transierat. Latebant abditi sinistrae persuasionis auctores, et more maligni spiritus, gemebant perire sibi populos euadentes; ad extremum, diuturna meditatione concepta, praesumunt inire conflictum. Procedunt conspicui diuitiis, ueste fulgentes, circumdati adsentatione multorum; discrimenque certaminis subire maluerunt, quam in populo, quem subuerterant, pudorem taciturnitatis incurrere, ne uiderentur se ipsi silentio damnauisse. Illic plane inmensa multitudo etiam cum coniugibus ac liberis excita conuenerat, aderat populus expectator, futurus et iudex, adstabant partes dispari condicione dissimiles; hinc diuina fides, inde humana praesumtio; hinc pietas, inde superbia: inde Pelagius auctor, hinc Christus. Primo in loco beatissimi sacerdotes praebuerunt aduersariis copiam disputandi, quae sola nuditate uerborum diu inaniter et aures occupauit, et tempora; deinde antistites uenerandi torrentes eloquii sui cum apostolicis et euangelicis imbribus profuderunt; miscebatur sermo proprius cum diuino, et adsertiones molestissimas lectionum testimonia sequebantur. Conuincitur uanitas, perfidia confutatur; ita ut ad singulas uerborum obiectiones errare se, dum respondere nequiit, fateretur; populus arbiter uix manus continet, iudicium tamen clamore testatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License