II. HISTORIA BRITTONUM
7 Brittannia
insula a quodam Bruto consule Romano dicta. haec
consurgit ab Africo boreali ad occidentem versus: dccc in longitudine milium,
cc in latitudine spatium habet. in ea sunt viginti
octo civitates et innumerabilia promontoria cum innumeris castellis ex
lapidibus et latere fabricatis et in ea habitant quattuor gentes Scotti Picti
Saxones atque Brittones.
8 Tres magnas
insulas habet, quarum una vergit contra Armoriacas et vocatur insula Gueith:
secunda sita est in umbilico maris inter Hiberniam et Brittanniam et vocatur
nomen eius Eubonia, id est Manau: alia sita est in extremo limite orbis
Brittanniae ultra Pictos et vocatur Orc. sic
in proverbio antiquo dicitur, quando de iudicibus vel regibus sermo fit:
'iudicavit Brittanniam cum tribus insulis'.
9 Sunt in ea multa flumina,
quae confluunt ad omnes partes, id est ad orientem, ad occidentem, ad meridiem, ad septentrionem, sed tamen duo flumina
praeclariora ceteris fluminibus Tamesis ac Sabrinae quasi duo brachia
Britanniae, per quae olim rates vehebantur ad portandas divitias pro causa
negotiationis. Brittones olim implentes eam a mari usque ad
mare iudicaverunt.
10 Si
quis scire voluerit, quo tempore post diluvium habitata est haec insula, hoc
experimentum bifarie inveni.
In annalibus autem Romanorum sic
scriptum est. Aeneas post Troianum bellum cum Ascanio filio
suo venit ad Italiam et superato Turno accepit Laviniam filiam Latini filii
Fauni, filii Pici, filii Saturni in coniugium et post mortem Latini
regnum obtinuit Romanorum vel Latinorum. Aeneas autem Albam condidit et postea uxorem
duxit et peperit ei filium nomine Silvium. Silvius autem duxit uxorem et gravida
fuit et nuntiatum est Aeneae, quod nurus sua gravida esset et misit ad Ascanium
filium suum, ut mitteret magum suum ad considerandam uxorem, ut exploraret quid
haberet in utero, si masculum vel feminam. et magus consideravit uxorem et
reversus est. propter hanc vaticinationem magus occisus est ab Ascanio, quia
dixit Ascanio, quod masculum haberet in utero mulier et filius mortis erit,
quia occidet patrem suum et matrem suam et erit exosus omnibus hominibus. sic evenit: in nativitate illius mulier mortua est et
nutritus est filius et vocatum est nomen eius Bruto.
Post multum intervallum iuxta vaticinationem magi, dum ipse ludebat cum
aliis, ictu sagittae occidit patrem suum non de industria, sed
casu. et expulsus est ab Italia et arminilis fuit et venit ad insulas maris
Tyrreni et expulsus est a Graecis causa occisionis Turni, quam Aeneas
occiderat, et pervenit ad Gallos usque et ibi condidit civitatem Turonorum,
quae vocatur Turnis. et postea ad istam pervenit
insulam, quae a nomine suo accepit nomen, id est Brittanniam et implevit eam
cum suo genere et habitavit ibi. ab illo autem die
habitata est Brittannia usque in hodiernum diem.
11 Aeneas autem regnavit tribus annis apud
Latinos. Ascanius regnavit annis xxxvii. post quem Silvius Aeneae filius regnavit annis xii, Postumus
annis triginta novem, a quo Albanorum reges Silvii appellati sunt, cuius frater
erat Britto. quando regnabat Britto in Brittannia,
Heli sacerdos iudicabat in Israhel et tunc arca testamenti ab alienigenis
possidebatur. Postumus frater eius apud Latinos regnabat.
12 Post intervallum multorum annorum non
minus dccc Picti venerunt et occupaverunt insulas, quae vocantur Orcades, et
postea ex insulis vastaverunt regiones multas et occupaverunt eas in sinistrali
plaga Brittanniae, et maneant ibi tertiam partem Brittanniae tenentes usque in
hodiernum diem.
13 Novissime autem Scotti venerunt a
partibus Hispaniae ad Hiberniam. primus autem venit
Partholomus cum mille hominibus de viris et mulieribus et creverunt usque ad
quattuor milia hominum et venit mortalitas super eos et in una septimana omnes
perierunt et non remansit ex illis etiam unus. secundus venit ad Hiberniam
Nimeth filius quidam Agnominis, qui fertur navigasse super mare annum et
dimidium et postea tenuit portum in Hibernia fractis navibus eius et mansit
ibidem per multos annos et iterum navigavit cum suis et ad Hispaniam reversus
est. et postea venerunt tres filii militis Hispaniae cum triginta ciulis apud
illos et cum triginta coniugibus in unaquaque ciula et manserunt ibi per spatium
unius anni. et postea conspiciunt turrim vitream in medio mari et homines
conspiciebant super turrim et quaerebant loqui ad illos et numquam respondebant
et ipsi uno anno ad oppugnationem turris properaverunt cum omnibus ciulis suis
et cum omnibus mulieribus excepta una ciula, quae confracta est naufragio, in
qua erant viri triginta totidemque mulieres. et aliae
naves navigaverunt ad expugnandam turrim, et dum omnes descenderant in litore,
quod erat circa turrim, operuit illos mare et demersi sunt et non evasit unus
ex illis. et de familia illius ciulae, quae relicta
est propter fractionem, tota Hibernia impleta
est usque in hodiernum diem. et postea venerunt
paulatim a partibus Hispaniae et tenuerunt regiones plurimas.
14 Novissime
venit Damhoctor et ibi habitavit cum omni genere suo usque hodie in Brittannia. Istoreth Istorini filius tenuit Dalrieta cum suis; Builc autem cum
suis tenuit Euboniam insulam et alias circiter; filii autem Liethan obtinuerunt
in regione Demetorum et in aliis regionibus, id est Guir Cetgueli, donec
expulsi sunt a Cuneda et a filiis eius ab omnibus Brittannicis regionibus.
15 Si
quis autem scire voluerit, quando vel quo tempore fuit inhabitabilis et deserta
Hibernia, sic mihi peritissimi Scottorum nuntiaverunt. quando
venerunt per mare rubrum filii Israhel, Aegyptii venerunt et secuti sunt et
demersi, ut in lege legitur. erat vir nobilis de
Scythia cum magna familia apud Aegyptios et expulsus est a regno suo et ibi
erat, quando Aegyptii mersi sunt, et non perrexit ad persequendum populum dei. illi autem, qui superfuerant, inierunt consilium, ut
expellerent illum, ne regnum illorum obsideret et occuparet, quia fortes
illorum demersi erant in rubrum mare, et expulsus est. at
ille per quadraginta et duos annos ambulavit per Africam, et venerunt ad aras
Filistinorum per lacum Salinarum et venerunt inter Rusicadam et montes Azariae
et venerunt per flumen Malvam et transierunt per Maritaniam ad columnas
Herculis et navigaverunt Tyrrenum mare et pervenerunt ad Hispaniam usque et ibi
habitaverunt per multos annos et creverunt et multiplicati sunt nimis et gens
illorum multiplicata est nimis. et postea venerunt ad
Hiberniam post mille et duos annos, postquam mersi sunt Aegyptii in rubrum
mare, et ad regiones Darieta, in tempore, quo regnabat Brutus apud Romanos, a
quo consules esse coeperunt, deinde tribuni plebis ac dictatores. et consules rursum rem publicam obtinuerunt per annos
ccccxlvii, quae prius regia dignitate damnata fuerat.
Brittones venerunt in tertia aetate
mundi ad Brittanniam; Scotti autem in quarta
obtinuerunt Hiberniam. Scotti autem, qui sunt in occidente, et Picti de
aquilone pugnabant unanimiter et uno impetu contra
Brittones indesinenter, quia sine armis utebantur Brittones. et
post multum intervallum temporis Romani monarchiam totius mundi obtinuerunt.
16 A primo anno, quo Saxones venerunt in Brittanniam usque ad annum
quartum Mermini regis supputantur anni cccxxviiii. a nativitate domini usque ad adventum Patricii ad Scottos
ccccv anni sunt. a morte Patricii usque ad obitum
sanctae Brigidae sexaginta anni. a nativitate Columbae
usque mortem Brigidae quattuor anni sunt. initium
compoti: viginti tres cycli decemnovennales ab incarnatione domini usque ad
adventum Patricii in Hiberniam et ipsi annos efficiunt numero ccccxxxviii, et
ab adventu Patricii usque ad cyclum decemnovennalem, in quo sumus, viginti duo
cycli sunt, id est, ccccxxi sunt, duo anni in ogdoade usque in hunc annum, in
quo sumus.
17 Aliud experimentum inveni de isto Bruto
ex veteribus libris veterum nostrorum. tres filii Noe
diviserunt orbem in tres partes post diluvium. Sem in
Asia, Cham in Africa, Iafeth in Europa
dilataverunt terminos suos. primus homo venit ad
Europam de genere Iafeth Alanus cum tribus filiis suis, quorum nomina sunt
Hessitio, Armenon, Negue. Hessitio autem habuit filios quattuor: hi sunt
Francus, Romanus, Britto, Albanus. Armenon autem habuit quinque filios: Gothus,
Valagothus, Gebidus, Burgundus, Longobardus. Negue autem habuit tres filios:
Vandalus, Saxo, Boguarus. ab Hisitione autem ortae
sunt quattuor gentes Franci, Latini, Albani et Britti. ab
Armenone autem quinque: Gothi, Valagothi, Gebidi, Burgundi, Longobardi. a Neguio vero quattuor Boguarii, Vandali, Saxones et
Turingi. istae autem gentes subdivisae sunt per totam
Europam. Alanus autem, ut aiunt, filius fuit Fetebir, filii Ougomun, filii
Thoi, filii Boib, filii Simeon, filii Mair, filii Ethach, filii Aurthach, filii
Echthet, filii Oth, filii Abir, filii Ra, filii Ezra, filii Izrau, filii Baath,
filii Iobaath, filii Iovan, filii Iafeth, filii Noe, filii Lamech, filii
Matusalae, filii Enoch, filii Iareth, filii Malalehel, filii Cainan, filii
Enos, filii Seth, filii Adam, filii dei vivi. hanc
peritiam inveni ex traditione veterum.
18 Qui incolae in primo fuerunt Brittanniae
Brittones a Bruto. Brutus filius Hisitionis, Hisition Alanei,
Alaneus filius Reae Silviae, Rea Silvia filia Numa Pampilii, filii Ascanii;
Ascanius filius Aeneae, filii Anchisae, filii Troi, filii Dardani, filii
Flise, filii Iuvani, filii Iafeth. Iafeth vero habuit septem filios. primus Gomer, a quo Galli; secundus Magog, a quo Scythas et
Gothos; tertius Madai, a quo Medos; quartus Iuvan, a quo Graeci; quintus Tubal,
a quo Hiberei et Hispani et Itali; sextus Mosoch, a quo Cappadoces; septimus
Tiras, a quo Traces. hi sunt filii Iafeth filii Noe
filii Lamech.
Et
redeam nunc ad id, de quo digressus sum.
19 Romani autem, dum acciperent dominium
totius mundi, as Brittannos miserunt legatos, ut obsides et
censum acciperent ab illis, sicut acciepiebant ab universis regionibus et
insulis. Brittanni autem, cum essent tyranni et
tumidi, legationem Romanorum contempserunt. tunc Iulius Caesar, cum accepisset
singulare imperium primus et obtinuisset, iratus est valde et venit ad
Brittanniam cum sexaginta ciulis et tenuit in ostium Tamesis, in quo naufragium
perpessae sunt naves illius, dum ipse pugnabat apud Dolobellum, qui erat
proconsul regi Brittannico, qui et ipse Bellinus vocabatur, et filius erat
Minocanni, qui occupavit omnes insulas Tyrreni maris et Iulius reversus est
sine victoria caesis militibus et fractis navibus.
20 Et iterum post
spatium trium annorum venit cum magno exercitu trecentisque ciulis et pervenit
usque ad ostium fluminis, quod vocatur Tamesis. et ibi
inierunt bellum et multi ceciderunt de quis militibusque suis, quia supra
dictus proconsul posuerat sudes ferreos et semen bellicosum, id est Cetilou, in
vada fluminis. discrimen magnum fuit militibus
Romanorum haec ars invisibilis, et discesserunt sine pace in illa vice. gestum est bellum tertio iuxta locum, qui dicitur
Trinovantum. et accepit Iulius imperium Brittannicae
gentis xlvii annis ante nativitatem Christi, ab initio autem mundi vccxv.
Iulius igitur primus in Brittanniam pervenit et
regnum et gentem tenuit, et in honorem illius Quintilem mensem Iulium debere
Romani decreverunt vocari. et idibus Martiis Gaius
Iulius Caesar in curia occiditur, tenente Octaviano Augusto monarchiam totius
mundi, et censum a Brittannia ipse solus accepit, ut Virgilius ait:
Purpurea intexti tollant aulaea
Britanni.
21 Secundus
post hunc Claudius imperator venit et in Brittannia imperavit annis quadraginta
octo post adventum Christi et stragem et bellum fecit magnum
non absque detrimento militum, tamen victor fuit in Brittannia. et postea cum ciulis perrexit ad Orcades insulas et subiecit
sibi et fecit eas tributarias. in tempore illius
quievit dare censum Romanis a Brittannia, sed Brittannicis imperatoribus
redditum est. regnavit annis xiii mensibus viii. cuius monumentum in Mogantia apud Longobardos ostenditur:
dum ad Romam ibat, ibi defunctus est.
22 Post clxvii
annos post adventum Christi Lucius Brittannicus rex cum omnibus regulis totius
Brittannicae gentis baptismum suscepit missa legatione ab
imperatore Romanorum et a papa Romano Eucharisto.
23 Tertius fuit Severus, qui
transfretavit ad Brittannos; ubi, ut receptas
provincias ab incursione barbarica faceret tutiores, murum et aggerem a mari
usque ad mare per latitudinem Brittanniae, id est per cxxxii milia passuum
deduxit, et vocatur Brittannico sermone Guaul. propterea
iussit fieri inter Brittones et Pictos et Scottos, quia Scotti ab occidente et
Picti ab aquilone unanimiter pugnabant contra Brittones, nam et ipsi pacem
inter se habebant; et non multo post intra Brittanniam Severus moritur.
24 Quartus fuit
Karitius imperator et tyrannus, qui et ipse in Brittanniam venit tyrannide. qui propterea tyrannus fuit pro occisione Severi et cum
omnibus ducibus Romanicae gentis, qui erant cum eo in Brittannia,
transverberavit omnes regulos Brittannorum et vindicavit valde Severum ab illis
et purpuram Brittanniae occupavit.
25 Quintus
Constantinus Constantini magni filius fuit et ibi moritur et sepulcrum illius
monstratur iuxta urbem, quae vocatur Cair Segeint, ut litterae,
quae sunt in lapide tumuli, ostendunt. et ipse
seminavit tria semina, id est auri argenti, aerisque, in pavimento supradictae
civitatis, ut nullus pauper in ea habitaret umquam, et vocatur alio nomine
Minmanton.
26 Sextus Maximus imperator regnavit in
Brittannia. a tempore illius consules esse coeperunt
et Caesares numquam appellati sunt postea. et sanctus
Martinus in tempore illius claruit in virtutibus et signis et cum eo locutus
est.
27 Septimus imperator regnavit in
Brittannia Maximianus. ipse perrexit cum omnibus militibus Brittonum a
Brittannia et occidit Gratianum regem Romanorum et imperium tenuit totius
Europae et noluit dimittere milites, qui perrexerunt cum eo, ad Brittanniam ad
uxores suas et ad filios suos et ad possessiones suas, sed dedit illis multas
regiones a stagno quod est super verticem Montis Iovis usque ad civitatem, quae
vocatur cant Guic, et usque ad cumulum occidentalem, id est, Cruc Ochidient. hi sunt Brittones Armorici et numquam reversi sunt huc usque
in hodiernum diem. propter hoc Brittannia occupata est
ab extraneis gentibus et cives expulsi sunt, usque dum deus auxilium dederit
illis.
In veteri traditione seniorum nostrorum septem imperatores fuerunt a
Romanis in Brittannia: Romani autem dicunt novem. octavus
fuit alius Severus, qui aliquando in Brittanni manebat, aliquando ad Romam ibat
et ibi defunctus est. nonus fuit Constantius. ipse
regnavit sexdecim annis in Brittannia et in sextodecimo anno imperii sui obiit
in Brittannia.
28 Hucusque
reganverunt Romani apud Brittones ccccviiii annis. Brittones autem deiecerunt regnum Romanorum neque
censum dederunt illis neque reges illorum acceperunt, ut regnarent super eos, neque Romani ausi sunt, ut venirent Brittanniam ad
regnandum amplius, quia duces illorum Brittones occiderant.
29 Iterum repetendus est
sermo de Maximiano tyranno. Gratianus cum fratre Valentiano reganvit vi annis et Ambrosius Mediolanensis episcopus clarus habetur
in catholicorum dogmate. Valentianus cum Theodosio regnavit
annis viii. synodus Constantinopolim colligitur
a cccxviii patribus, in qua omnes haereses damnantur. Hieronyum
tum presbyter Bethleem toto mundo claruit. dum
Gratianus imperium regebat in toto mundo, in Brittannia per seditionem militum
Maximus imperator factus est. qui mox dum in Gallias transfretaret, Gratianus
Parassis Meroblaudis magistri militum proditione superatus est et fugiens
Lugduni captus atque occisus est. Maximus Victorem filium suum consortem fecit.
Martinus Turonensis episcopus in magnis virtutibus claruit.
post multum intervallum temporis a Valentiniano et
Theodosio consulibus in tertio ab Avvileva lapide spoliatus indumentis regiis
sistitur et capite damnatur. cuius filius Victor eodem
anno ab Argabaste comite interfectus est in Gallia.
30 Tribus
vicibus occisi sunt duces Romanorum a Brittannis. Brittones autem dum anxiebantur a barbarorum
gentibus, id est Scottorum et Pictorum, flagitabant auxilium Romanorum, et dum
legati mittebantur cum magno luctu et cum sablonibus super capita sua intrabant
et portabant magna munera secum consulibus Romanorum pro admisso scelere
occisionis ducum et suscipiebant consules grata dona ab illis, et promittebant
cum iuramento accipere iugum Romanici iuris, licet durum fuisset.
Et Romani venerunt cum maximo exercitu ad auxilium eorum et posuerunt imperatores in Brittannia et composito
imperatore cum ducibus revertebantur exercitu ad Romam usque, et sic alternatim
per cccxlviii annos faciebant. Brittones autem propter gravitatem imperii
occidebant duces Romanorum et auxilium postea petebant.
Romani
autem ad imperium auxiliumque et ad vindicandum
veniebant et spoliata Brittannia auro argentoque cum aere et omni pretiosa
veste et melle cum magno triumpho revertebantur.
31 Factum est
supra dictum bellum, quod fuit inter Brittones et Romanos, quando duces illorum
occisi sunt, et occisionem Maximi tyranni transactoque
Romanorum imperio in Brittannia per quadraginta annos fuerunt sub metu. Guorthigirnus regnavit in Brittannia et dum ipse regnabat,
urgebatur a metu Pictorum Scottorumque et a Romanico impetu nec non et a timore
Ambrosii. interea venerunt tres ciulae a
Germania expulsae in exilio, in quibus erant Hors et Hengist, qui et ipsi
fratres erant, filii Guictglis, filii Guigta, filii Guectha, filii VVoden,
filii Frealaf, filii Fredulf, filii Finn, filii Fodepald, filii Geta, qui fuit,
ut aiunt, filius dei. non ipse est deus deorum, amen,
deus exercituum, sed unus est ab idolis eorum, quod ipsi colebant.
Guorthigirnus
suscepit eos benigne et tradidit eis insulam, quae in lingua eorum vocatur
Tanet, Brittannico sermone Ruoihm. regnante
Gratiano secundo cum. Equitio Saxones a Guorthigirno suscepti sunt anno
cccxlvii post passionem Christi.
32 In tempore illius venit sanctus
Germanus ad praedicandum in Brittannia et claruit apud
illos in multis virtutibus et multi per eum salvi facti sunt et plurimi
perierunt.
Aliquanta miracula, quae per illum
fecit deus, scribenda decrevei.
Primum miraculum de miraculis eis. erat quidam rex iniquus atque tyrannus valde, cui nomen erat
Benli. illum vir sanctus voluit visitare et properare
ad iniquum regem, ut praedicaret illi. at cum ipse
homo dei venisset ad ostium urbis cum comitibus suis, venit portarius et
salutavit eos et miserunt eum ad regem et rex durum responsum dedit illis et
cum iuramento dixit: si fuerint vel si manserint usque ad caput anni, non
venient umquam in medio urbis meae. dum ipsi
expectarent ianuatorem, ut nuntiaret illis sermonem tyranni, dies declinabat ad
vesperum et nox appropinquabat et nescierunt, quo irent. inter
ea venit unus de servis regis e medio urbis et inclinavit se ante virum dei et
nuntiavit illis omnia verba tyranni et invitavit illos ad casam suam et
exierunt cum eo et benigne suscepit eos. et ille nihil
habebat de omnibus generibus iumentorum excepta una vacca cum vitulo, et
occidit vitulum et coxit et posuit ante illos. et
praecepit sanctus Germanus, ut non confringeretur os de ossibus eius et sic
factum est et in crastino vitulus inventus est ante matrem suam sanus et vivus
incolumisque.
33 Iterum de mane surrexerunt, ut impetrarent salutationem tyranni. at
ipsi, cum orarent et exspectarent iuxta portam arcis, et ecce vir unus currebat
et sudor illius a vertice ad plantas pedum distillabat. inclinabat
se ante illos et dixit sanctus Germanus: credis in sanctam trinitatem? et respondit ille: credo, et baptizatus est et osculavit eum
et dixit illi: vade in pace: in ista hora morieris et angeli dei in aere
expectant te, ut gradieris cum illis ad deum, cui credidisti. et ipse laetus intravit in arcem et praefectus tenuit illum
et alligavit et ante tyrannum ductus et interfectus est, quia mos erat apud
nequissimum tyrannum, nisi quis ante solis ortum pervenisset ad servitutem in
arce, interficiebatur. et manserunt tota die iuxta
portam civitatis et non impetraverunt, ut salutarent tyrannum.
34 Solito ex more supradictus adfuit
servus et dixit illi sanctus Germanus: cave, ne unus
homo maneat de hominibus tuis in ista nocte in arce. et
ipse reversus est in arcem et deduxit filios suos, quorum numerus erat novem,
et ipsi ad supra dictum hospitium cum ipso reversi sunt. et
praecepit sanctus Germanus manere eos ieiunos et clausis ianuis dixit:
vigilantes estote et si quid evenerit in arce, nolite aspicere, sed orate
indesinenter et ad deum vestrum clamate. et post
modicum intervallum noctis ignis de caelo cecidit et combussit arcem et omnes
homines, qui cum tyranno erant, et nusquam apparuerunt usque in hodiernum diem,
et arx non aedificata est usque hodie.
35 In crastino die ille vir, qui hospitalis fuit illis, credidit et baptizatus est cum omnibus filiis suis et omnis regio cum
eis, cui nomen erat Catel. et bendixit ei et addidit
et dixit: non deficiet rex de semino tuo. ipse est
Catell Durnluc, et tu rex eris ab hodierna die. et sic
evenit; et impletum est, quod dictum est per prophetam dicentem: 'suscitans de
pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem, ut sedeat cum principibus et
solium gloriae teneat.' iuxta verba sancti Germani rex de servo facti sunt, et
a semine illorum omnis regio Povisorum regitur usque in hodiernum diem.
36 Factum est
autem postquam metati sunt Saxones in supra dicta insula Tanet, promisit rex
supra dictus dari illis victum et vestimentum absque defectione; et placuit
illis, et ipsi promiserunt expugnare inimicos eius fortiter. at
illi barbari cum multiplicati essent numero, non potuerunt Brittones cibare
illos. cum postularent cibum et vestimentum, sicut
promissum erat illis, dixerunt Brittones: non possumus dare vobis cibum et
vestimentum, quia numerus vester multiplicatus est, sed recedite a nobis, quia
auxilio vestro non indigemus. et ipsi consilium
fecerunt cum maioribus suis, ut pacem disrumperent.
37 Hencgistus autem, cum esset vir doctus
atque astutus et callidus, cum explorasset super regem inertem et super gentem
illius, quae sine armis utebatur, inito consilio dixit ad regem Brittannicum:
pauci sumus; si vis, mittemus ad patriam nostram et invitemus milites de
militibus regionis nostrae, ut amplior sit numerus ad certandum pro te et pro
gente tua. et ille imperavit ut facerent, et miserunt,
et laegati transfretaverunt trans Tithicam vallem, et reversi sunt cum ciulis
sedecim, et milites electi venerunt in illis, et in una ciula ex eis venit
puella pulchra facie atque decorosa valde, filia Hencgisti. postquam
autem venissent ciulae, fecit Hencgistus convivium Guorthigirno et militibus
suis et interpreti suo, qui vocatur Ceretic et puellam iussit ministrare illis
vinum et siceram et inebriati sunt et saturati sunt nimis. illis
autem bibentibus intravit Satanas in corde Guorthigirni, ut amaret puellam, et
postulavit eam a patre suo per interpretem suum et dixit: omne quod postulas a
me impetrabis, licet dimidium regni mei. et
Hencgistus, inito consilium cum suis senioribus, qui venerunt secum de insula
Oghgul, quid peterent regi pro puella, unum consilium cum illis omnibus fuit,
ut peterent regionem, quae in lingua eorum vocatur Canturguoralen, in nostra
autem Chent. et dedit illis Guoyrancgono regnante in Cantia et inscius erat,
quia regnum ipsius tradebatur paganis et ipse solus in potestatem illorum clam
dari, et sic data est puella illi in coniugium et dormivit cum ea et amavit eam
valde.
38 Et dixit Hencgistus ad Guorthigirnum:
ego sum pater tuus et consiliator tui, et noli praeterire consilium umquam,
quia non timebis te superari ab ullo homine neque ab ulla gente, quia gens mea
valida est. invitabo filium meum cum fratueli suo, bellatores enim viri sunt,
ut dimicent contra Scottos, et da illis regiones, quae sunt in aquilone iutxta
murum, qui vocatur Guaul. et iussit ut invitaret eos
et invitavit: Octha et Ebissa cum quadraginta ciulis. at
ipsi cum navigarent circa Pictos, vastaverunt Orcades insulas et venerunt et
occupaverunt regiones plurimas ultra mare Frenessicum usque ad confinum
Pictorum. et Hencgistus semper ciulas ad se paulatim
invitavit, ita ut insulas ad quas venerant absque habitatore relinquerent, et
dum gens illius crevisset et in virtute et in multitudine, venerunt ad supra
dictam civitatem Cantorum.
39 Nam super omnia mala adiciens Guorthigirnus
accepit filiam sui uxorem sibi, et peperit ei filium. et hoc cum compertum esset a sancto Germano, eum corripere
venit cum omni clero Brittonum. et dum conventa esset
magna synodus clericorum ac laicorum in uno concilio, ipse rex praemonuit filiam
suam, ut exiret ad conventum et ut daret filium suum in sinum Germani et ut
diceret, quod ipse erat pater filii, et mulier fecit sicut erat edocta. Germanus
atuem eum benigne accepit et dicere coepit: pater tibi
ero nec te permittam, nisi mihi novacula cum forcipe pectineque detur et ad
patrem tuum carnalem tibi dare licetur. et obaudivit
puer et usque ad avum suum patrem carnalem Guorthigirnum perrexit et puer illi
dixit: pater meus es, caput meum tonde et comam capitis mei. et ille siluit et
tacuit et puero respondere noluit, sed surrexit et iratus est valde, ut a facie
sancti Germani fugeret, et maledictus est et damnatus a sancto Germano et omni
Brittonum concilio.
40 Et postea rex
ad se invitavit magos suos, ut quid faceret ab eis interrogaret. at illi dixere: in extremis fines regni tui vade et arcem
munitam invenies, ut tu defendes; quia gens, quam suscepisti in regno tuo,
invidet tibi et te per dolum occidet et universas regiones, quas amaras,
occupabit cum tua universa gente post mortem tuam. et postea ipse cum magis
suis arcem adipisci venit et per multas regiones multasque provincias
circumdederunt et illis non invenientibus ad regionem, quae vocatur Guined,
novissime pervenerunt; et illo lustrante in montibus Hereri tandem in uno
montium locum, in quo aptum erat arcem condere, adeptus est. et magi ad illum
dixere: arcem in isto loco fac, quia tutissima a barbaris gentibus in aeternum
erit. et ipse artifices congregavit, id est
lapidicinos, et ligna et lapides congregavit et cum esset congregata omnis
materia, in una nocte ablata est materia. et tribus
vicibus iussit congregari et nusquam comparuit. et
magos arcessivit et illos percunctatus est, quae esset haec causa malitiae et
quid hoc evenerit. at illi responderunt: nisi infantem
sine patre invenies et occidetur ille et arx a sanguine suo aspergatur, numquam
aedificabitur in aeternum.
41 Et ipse
legatos ex consilio magorum per universam Brittanniam misit, utrum infantem
sine patre invenirent. et lustrando omnes provincias
regionesque plurimas venere ad campum Elleti, qui est in regione, quae vocatur
Gleguissing, et pilae ludum faciebant pueri. et ecce
duo inter se litigabant, et dixit alter alteri: o homo sine patre, bonum non
habebis. at illi de puero ad pueros diligenter
percunctabantur, et cunctantes matrem, si patrem haberet. illa
negavit et dixit: nescio quomodo in utero meo conceptus est, sed unum scio,
quia virum non cognovi umquam, et iuravit illis patrem non habere. et illi eum secum duxere usque ad Guorthigirnum regem et eum
insinuaverunt regi.
42 Et in crastino
conventio facta est, ut puer interficeretur. et puer
ad regem dixit: cur viri tui me ad te detulerunt? cui
rex ait: ut interficiaris et sanguis tuus circa arcem istam aspergetur, ut
possit aedificari. respondit puer regi: quis tibi
monstravit? et rex: magi mei mihi dixere. et puer dixit: ad me vocentur. et
invitati sunt magi et puer illis dixit: quis revelavit vobis, ut ista arx a
sanguine meo aspergeretur? et nisi aspergeretur a
sanguine meo, in aeternum non aedificabitur? sed hoc
ut cognoscat is, quis mihi de me palam fecit? iterum
puer dixit, modo tibi, o rex, elucubrabo et in veritate tibi omnia satagam; sed
magos tuos percunctor: quid in pavimento istius loci est? placet
mihi, ut ostendant tibi, quid sub pavimento habetur. at
illi dixere: nescimus. et ille dixit: comperior:
stagnum in medio pavimenti est; venite et fodite et sic invenietis. venerunt et foderunt, et ruit. et
puer ad magos dixit: proferte mihi, quid est in stagno? et
siluerunt et non potuerunt revelare illi. et ille
dixit illis: ego vobis revelabo; duo vasa sunt et sic invenietis. venerunt et viderunt sic. et puer
ad magos dixit: quid in vasis conclusis habetur? at
ipsi siluerunt et non potuerunt revelari illi. at ille
asseruit: in medio eorum tentorium est, separate ea et sic invenietis. et rex separari iussit et sic inventum est tentorium
complicatum, sicut dixerat. et iterum interrogavit
magos eius: quid in medio tentorii est? et iam nunc
narrate, et non potuerunt scire. at ille revelavit:
duo vermes in eo sunt, unus albus et unus rufus; tentorium expandite. et extenderunt et due vermes dormientes inventi sunt. et dixit puer: expectate et considerate quid facient vermes;
et coeperunt vermes, ut alter alterum expelleret, alius autem scapulas suas
ponebat, ut eum usque ad dimidium tentorii expelleret, et sic faciebant tribus
vicibus: tamen tandem infirmior videbatur vermis rufus et postea fortior albo
fuit et extra finem tentorii expulit; tunc alter alterum secutus trans stagnum
est et in tentorium evanuit. et puer ad magos refert:
quid significat mirabile hoc signum, quod factum est in tentorio? et illi proferunt: nescimus. et
puer respondit: en revelatum est mihi hoc mysterium et ego vobis propalabo.
regni tui figura tentorium est; duo vermes duo dracones sunt; vermis rufus
draco tuus est et stagnum figura huius mundi est. at ille albus draco illius
gentis, quae occupavit gentes et regiones plurimas in Brittannia, et paene a
mari usque ad mare tenebunt, et postea gens nostra surget, et gentem Anglorum
trans mare viriliter deiciet. tu tamen de ista arce
vade, quia eam aedificare non potes, et multas provincias circumi, ut arcem
tutam invenias, et ego hic manebo. et rex adolescentem
dixit: quo nomine vocaris? ille respondit: Ambrosius
vocor, id est, Embreis Guletic ipse videbatur. et rex
dixit: de qua progenie ortus es? at ille: unus est
pater meus de consulibus Romanicae gentis. et arcem
dedit illi cum omnibus regnis occidentalis plagae Brittanniae et ipse cum magis
suis ad sinistralem plagam pervenit et usque ad regionem, qua vocatur
Guunnessi, adfuit et urbem ibi, quae vocatur suo nomine Cair Guorthigirn,
aedificavit.
43 Interea Guorthemir filius Guorthigirn
cum Hengisto et Horso et cum gente illorum petulanter
pugnabant et eos usque ad supradictam insulam, quae vocatur Tanet, expulit et
eos ibi tribus vicibus conclusit obsedit percussit comminuit terruit. et ipsi legatos ultra mare usque in Germaniam transmittebant
vocando ciulas cum ingenti numero bellatorum virorum. et
postea pugnabant contra reges nostrae gentis: aliquando vincebantur et
expellebantur.
44 Et Guorthemir
contra illos quattuor bella avide gessit. primum
bellum super flumen Derguentid; secundum bellum super vadum, quod dicitur in
lingua eorum Episford, in nostra autem lingua Rithergabail, et ibi cecidit Hors
cum filio Guorthigirni, cuius nomen erat Categirn. tertium
bellum in campo iuxta lapidem tituli, qui est super ripam Gallici maris,
commisit et barbari victi sunt et ille victor fuit et ipsi in fugam versi usque
ad ciulas suas mersi sunt in eas muliebriter intrantes. ille
autem post modicum intervallum mortuus est et ante mortem suam ad familiam suam
dixit, ut sepulchrum illius in portu ponerent, a quo exierant, super ripam
maris, in quo vobis commendo: quamvis in alia parte portum Brittanniae teneant
et habitaverint, tamen in ista terra in aeternum non manebunt. illi autem mandatum eius contempserunt et eum in loco, in
quo imperaverat illis, non sepelierunt.
45 At barbari reversi sunt magno opere,
cum Guorthigirnis amicus illis erat propter uxorem suam et
nullus illos abigere audacter valuit, quia non de virtute sua Brittanniam
occupaverunt, sed de nutu dei. contra voluntatem dei
quis resistere poterit et nitatus? sed quomodo voluit
dominus fecit et ipse omnes gentes regit et gubernat.
Factum est autem post mortem Guorthemir regis
Guorthigirni filii et post reversionem Hengisti cum suis turbis consilium
fallax hortati sunt, ut dolum Guorthigirni cum exercitu suo facerent. at illi legatos, ut impetrarent pacem, miserunt, ut perpetua
amicitia inter illos fieret. at ille Guorthegirnus cum
suis maioribus natu consilium fecerunt et scrutati sunt, quid facerent; tandem
unum consilium cum omnibus fuit, ut pacem facerent, et legati eorum reversi
sunt et postea conventum adduxerunt, ut ex utraque parte Brittones et Saxones
in unum sine armis convenirent, ut firma amicitia esset.
46 Et Hengistus
omni familiae suae iussit, ut unusquisque artavum suum sub pede in medio
ficonis sui poneret. et quando clamavero ad vos et
dixero: eu Saxones eniminit saxas, cultellos vestros ex ficonibus vestris
educite et in illos irruite et fortiter contra illos resistite. et regem illorum nolite occidere, sed eum, pro causa filiae
meae, quam dedi illi in coniugium, tenente, quia melius est nobis, ut ex
manibus nostris redimatur. et conventum adduxerunt et
in unum convenerunt, et Saxones amicaliter locuti in mente interim vulpicino
more agebant et vir iuxta virum socialiter sederunt. Hengistus sicut dixerat,
vociferatus est et omnes seniores trecenti
Guorthigirni regis iugulati sunt et ipse solus captus et catenatus est et
regiones plurimas pro redemptione enimae suae illis tribuit, id est Estsaxum,
Sutsaxum.
47 Sanctus vero Germanus Guorthigirno
praedicabat, ut ad dominum suum converteret et ab
illicita coniunctione se separaret; et ille usque ad regionem, quae a nomine
suo accepit nomen Guorthigirniaun, miserabiliter effugit, ut ibi cum uxoribus
suis lateret. et sanctus Germanus post illum secutus
est cum omni clero Brittonum et ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus
mansit et super petram orabat et die noctuque stabat. et
iterum Guorthigirnus usque ad arcem Guorthigirni, quae est in regione Demetorum
iuxta flumen Teibi, ignominiose abscessit. et solito more sanctus Germanus eum
secutus est et ibi ieiunus cum omni clero tribus diebus totidemque noctibus
causaliter mansit et in quarta nocte arx tota mediae circa noctis horam per
ignem missum de caelo ex improviso cecidit ardente igne caelesti; et
Guorthigirnus cum omnibus, qui cum eo erant, et cum uxoribus suis defecit. hic est finis Guorthigirni, ut in libro beati Germani
repperi. alii autem aliter dixerunt.
48 Postquam exosi fuerunt illi omnes
homines gentis suae pro piaculo suo inter potentes et
impotentes, inter servum et liberum, inter monachos et laicos, inter parvum et
magnum, et ipse dum de loco ad locum vagus errat, tandem cor eius crepuit et
defunctus est, non cum laude. alii dixerunt: terra
aperta est et deglutivit cum in nocte, in qua combusta est arx circa eum, quia
non inventae sunt ullae reliquiae illorum, qui combusti sunt cum eo in arce.
Tres filios habuit, quorum nomina sunt Guorthemir, qui pugnabat contra
barbaros, ut supra diximus; secundo Categirn; tertius Pascent, qui regnavit in
duabus regionibus Buelt et Guorthegirniaun post mortem
patris sui largiente Ambrosio illi, qui fuit rex inter omnes reges Brittannicae
gentis. quartus fuit Faustus, qui a filia sua genitus est illi, et sanctus
Germanus baptizavit illum et nutrivit et docuit et condidit locum magnum super
ripam fluminis, quod vocatur Renis, et manet usque hodie. et
unam filiam habuit, quae fuit mater Fausti sancti.
49 Haec est genealogia illius,
quae ad initium retro recurrit.
Fernmail ipse
est, qui regit modo in regionibus duabus Buelt et Guorthigirniaun, filius
Teudubir. Teudubir ipse est rex Bueltiae regionis,
filius Pascent, filii Guoidcant, filii Moriud, filii Eldat, filii Eldoc, filii
Paul, filii Mepurit, filii Briacat, filii Pascent, filii Guorthigirn
Guortheneu, filii Guitaul, filii Guitolin, filii Glovi. Bonus,
Paul, Mauron tres fratres fuerunt filii Glovi, qui aedificavit urbem magnam
super ripam fluminis Sabrinae, quae vocatur Brittannico sermone Cair
Glovi, Saxonice autem Gloecester. satis dictum est de
Guorthigirno et de genere suo.
50 Sanctus Germanus reversus est post mortem illius ad patriam suam.
|