|
Prognostica Aratea
FRAGMENTA
1 Caprigeni pecoris custos de gurgite
vasto. (Prisc., 6)
2 Navibus assumptis fluitantia
quaerere aplustra. (Prisc., 7)
3 Quem neque tempestas perimet,
neque longa vetustas
Interimet, stinguens praeclara insignia caeli.
(Prisc., 10)
4 Ut quum Luna means Hyperionis
officit orbi,
Stinguuntur radii caeca caligine tecti.
(Prisc., 10)
5 Ast autem tenui quae candet
lumine Phatne. (Prisc., 16)
6 Atque etiam ventos praemonstrat
saepe futuros
Inflatum mare, quum subito penitusque tumescit,
Saxaque cana salis niveo spumata liquore
Tristificas certant Neptuno reddere voces ;
Aut densus stridor quum celso e vertice
montis 5
Ortus adaugescit scopulorum saepe repulsu.
Rana/Rava fulix itidem fugiens e gurgite ponti
Nuntiat horribiles clamans instare procellas,
Haud modicos tremulo fundens e guttere cantus.
(Cic., Divin., I, 8)
7 Vos quoque signa videtis, aquai
dulcis alumnae,
Quum clamore paratis inanes fundere voces,
Absurdoque sono fontes et stagna cietis.
Saepe etiam pertriste canit de
pectore carmen
Et matutinis acredula vocibus
instat, 5
Vocibus instat, et assiduas jacit ore querelas,
Quum primum gelidos rores Aurora
remittit.
Fuscaque nonnumquam cursans per litora cornix
Dermersit caput et fluctum cervice recepit.
(Cic., Divin., I, 8, 9)
8
Mollipedesque boves spectantes lumina caeli
Naribus humiferum duxere ex aere succum.
(Cic., Divin., I, 9)
9 Jam
vero semper viridis semperque gravata
Lentiscus triplici solita grandescere fetu,
Ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi.
(Cic., Divin., I, 9
|