Adamus Bremensis
Gesta Hammaburgensis Ecclesiae Pontificum

DESCRIPTIO INSULARUM AQUILONIS.

Capitulum 24.

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capitulum 24.

 

Inter Nordmanniam et Sueoniam Wermilani et Finnйdi degunt, et alii; qui nunc omnes sunt christiani, respitiuntque ad Scaranensem ecclesiam. In confinio Sueonum vel Nortmannorum contra boream habitant Scritefini, quos aiunt cursu feras praeterire. Civitas eorum maxima Schol.132 Halsingland, ad quam primus ab archiepiscopo designatus est Stenphi episcopus, quem ipse mutato nomine Symonem vocavit. Qui etiam multos earundem gentium sua praedicatione lucratus est. Praeterea sunt alii numero carentes Sueonum populi, de quibus ad christianitatem conversos accepimus solos Gothos, Wermilanos et partem Scritefinorum, vel qui illis vicini sunt.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License