Luigi Guanella: Opere edite e inedite
Luigi Guanella
Il Terz'ordine di S. Francesco…
Lettura del testo

IL TERZ'ORDINE DI SAN FRANCESCO E L'ENCICLICA DEL PONTEFICE LEONE XIII

PICCOLO RITUALE

I. Modo da tenersi nel vestire i fratelli e sorelle del Terz'ordine

«»

- 235 -

PICCOLO RITUALE

I.

Modo da tenersi nel vestire

i fratelli e sorelle del Terz'ordine

  [229]Il commissario o altro delegato, con cotta e stola, dirà come segue242:

   V/0 Adiutorium nostrum in nomine Domini.

   R/ Qui fecit coelum et terram.

   V/ Sit nomen Domini benedictum.

   R/ Ex hoc nunc, et usque in saeculum.

   V/ Domine, exaudi orationem meam.

   R/ Et clamor meus ad te veniat.

   V/ Dominus vobiscum.

   R/ Et cum spiritu tuo.

Oremus

  Omnipotens sempiterne Deus, qui propter tuam maximam bonitatem, et per mortem unigeniti Filii tui domini [230] nostri Jesu Christi mundum labentem misericorditer restaurare dignatus es, ut nos a morte perpetua liberares et ad gaudia perduceres paradisi, respice clementer, quaesumus, pietatis oculo praesentem humilem et devotam familiam tuam, hic hodie in tuo nomine congregatam, cuius famulus tuus pater noster beatus Franciscus (ut tibi augeatur credentium numerus) extitit institutor,

 - 236 -

ut ea supra petram fundata ab omnibus mundi, carnis et diaboli insidiis sit secura, atque incedens per tuorum semitam mandatorum, post ergastulum praesentis vitae, meritis eiusdem Filii tui acerbissimae passionis, et intemeratae Matris eius Virginis gloriosae Mariae, ac eiusdem beati patris nostri Francisci, tuorumque omnium sanctorum, vera tua gaudia possideat sempiterna. Qui cum eodem Filio tuo et Spiritu Sancto vivis, et regnas Deus benedictus in saecula saeculorum.

   R/ Amen.

Benedizione dei vestimenti

   V/ Adiutorium nostrum in nomine Domini.

   R/ Qui fecit coelum et terram.

   V/ [231]Dominus vobiscum.

   R/ Et cum spiritu tuo.

Oremus

  Domine Jesu Christe, qui tegumen nostrae mortalitatis induere dignatus es, quique gloriosum confessorem tuum patrem nostrum beatum Franciscum tres Ordines instituere salubriter inspirasti, ac per operis tui Vicarios, summos Ecclesiae tuae pontifices, ipsos approbare fecisti, immensam tuae clementiae largitatem suppliciter exoramus, ut haec indumenta, quae idem beatus Franciscus ad innocentiae, mortificationis, et honestatis indicium, ac pro valida contra saeculum, carnem et daemones armatura, commilitones suos, fratres de poenitentia in tertio Ordine portare decrevit ita bene+dicere et sancti+ficare digneris, ut hic famulus <tuus> (vel haec famula tua) ea devote suscipiens, te intra se taliter induat, quod quolibet vitio, te iuvante, subacto, veraciter corde, ore, et opere vivere mereatur, ut a te nullis unquam tentationibus valeat separari. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.

   R/ Amen.

 

 - 237 -

  [232]Se siano più da vestirsi, si dirà in plurale tanto in questa come nella seguente orazione.

Benedizione del cordoncino

  Deus qui ut servum redimeres, Filium tuum per manus impiorum ligari voluisti, bene+dic quaesumus cingulum istud et praesta ut famulus tuus N. (vel famula tua N.) qui (vel quae) eo velut ligamine poenitentiali sui corporis cingetur, vinculorum eiusdem domini nostri Jesu Christi perpetuo memor existat, et in Ordine quem assumit perenniter perseveret, tuisque cum effectu semper obsequiis se alligatum (vel alligatam) esse cognoscat. Per eumdem dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit etc.

   R/ Amen.

  Qui si dia l'acqua benedetta alla persona che si deve vestire e sopra l'abito e corda, di poi il sacerdote si ponga in ginocchio e intuoni l'inno seguente:

   Veni, Creator Spiritus,

    mentes tuorum visita:

    imple superna gratia,

    quae tu creasti pectora.

   [233]Qui diceris Paraclitus,

    altissimi donum Dei,

    fons vivus, ignis, charitas,

    et spiritalis unctio.

   Tu septiformis munere,

    digitus paternae dexterae,

    tu rite promissum Patris

    sermone ditans guttura.

   Accende lumen sensibus,

    infunde amorem cordibus,

    infirma nostri corporis

    virtute firmans perpeti.

 

 - 238 -

   Hostem repellas longius,

    pacemque dones protinus:

    ductore sic te praevio,

    vitemus omne noxium.

   Per te sciamus da Patrem,

    noscamus atque Filium,

    teque utriusque Spiritum

    credamus omni tempore.

   Deo Patri sit gloria,

    et Filio, qui a mortuis

    surrexit, ac Paraclito,

    in saeculorum saecula.

   R/ Amen.

  Finito l'inno il sacerdote dica:

  Exuat te Dominus veterem hominem [234] cum actibus suis, et eripiat de corde tuo saeculi pompas, quibus abrenunciasti dum Baptismum suscepisti.

   R/ Amen.

  Quindi fatto baciare l'abito alla persona che deve vestire, dica:

  Induat te Dominus novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia, sanctitate et veritate.

   R/ Amen.

  Di poi le dia a baciare il cordone e dica:

  Praecingat te Dominus cingulo puritatis et extinguat in lumbis tuis humorem libidinis, ut maneat in te virtus continentiae et castitatis.

   R/ Amen.

  Qui le dia la candela accesa in mano e dica:

  Accipe, frater carissime (vel soror carissima) lumen Christi in signum immortalitatis tuae, ut mortuus (vel mortua) mundo, Deo vivas; exurge a mortuis et illuminabit te Christus.

   R/ Amen.

 

 - 239 -

  Il sacerdote parimente dica come segue:

   V/ Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.

   R/ [235]A templo sancto tuo, quod est in Jerusalem.

   V/ Salvum fac famulum tuum (vel ancillam tuam), Domine.

   R/ Deus meus, sperantem in te.

   V/ Mitte ei, Domine, auxilium de Sancto.

   R/ Et de Sion tuere eum (vel eam).

   V/ Nihil proficiat inimicus in eo (vel in ea).

   R/ Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.

   V/ Domine, exaudi orationem meam.

   R/ Et clamor meus ad te veniat.

   V/ Dominus vobiscum.

   R/ Et cum spiritu tuo.

Oremus

  Deus qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti, da nobis in eodem Spiritu recta sapere et de eius semper consolatione gaudere.

  Deus, qui per immaculatam Virginis Conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparasti, quaesumus, ut qui ex morte eiusdem Filii tui praevisa, eam ab omni labe praeservasti, nos quoque mundos eius intercessione ad te pervenire concedas.

  [236] Deus, qui ecclesiam tuam beati p<atris> n<ostri> Francisci meritis foetu novae prolis amplificas, tribue nobis ex eius imitatione terrena despicere et coelestium donorum semper participatione gaudere.

  Deus, qui beatum Ludovicum confessorem tuum de terreno regno ad coelestis regni gloriam transtulisti, eius, quaesumus, meritis et intercessione, regis regum Jesu Christi Filii tui facias nos esse consortes243.

 

 - 240 -

  Tuorum corda fidelium, Deus miserator, illustra, et beatae Elisabeth precibus gloriosis fac nos prospera mundi despicere et coelesti semper consolatione gaudere.

  Deus misericordiae, Deus pietatis, Deus a quo bona cuncta procedunt, sine quo nihil sanctum inchoatur, nihilque perficitur, precibus nostris benignus assiste, tuae pietatis aures adhibendo, et hunc famulum tuum (vel hanc ancillam tuam), cui in tuo sancto nomine sacrum poenitentiae habitum imposuimus, ab omnibus periculis mentis et corporis [237] tua protectione defende, et concede ei in suo sancto proposito, ac Ordinis quem assumpsit, observantia devote persistere, et ad finem usque perseverare, ut peccatorum suorum remissione percepta, ad consortium electorum tuorum perenniter regnaturus (vel regnatura) tandem pertingere mereatur. Per Christum Dominum nostrum.

   R/ Amen.

   V/ Dominus vobiscum.

   R/ Et cum spiritu tuo.

   V/ Exaudiat nos omnipotens et misericors Dominus.

   R/ Et custodiat nos semper. Amen.

  Di poi si dia la benedizione dicendo:

  Benedictio Dei omnipotentis + Patris, et Filii, et Spiritus Sancti descendat super vos et maneat semper. Amen.





p. 235
242 “Questi versetti coll'Oremus che segue si dicono solamente quando la vestizione si fa pubblicamente nell'adunanza della congregazione, non quando si fa privatamente. In tal caso si può cominciare col Veni Sancte Spiritus o col Veni Creator, omettendolo più sotto”; nota dell'originale.



p. 239
243 “Per la vestizione dei terziari si dice questa orazione, omettendo la seguente; per le terziarie si omette questa e si dice la seguente”; nota dell'originale.



«»

IntraText® (VA2) Copyright 1996-2016 EuloTech SRL
Copyright 2015 Nuove Frontiere Editrice - Vicolo Clementi 41 - 00148 Roma