Luigi Guanella: Opere edite e inedite
Luigi Guanella
Il Terz'ordine di S. Francesco…
Lettura del testo

IL TERZ'ORDINE DI SAN FRANCESCO E L'ENCICLICA DEL PONTEFICE LEONE XIII

PICCOLO RITUALE

IV. Formula benedictionis cum indulgentia plenaria pro tertiariis saecularibus ceterisque omnibus comunicationem privilegiorum et gratiarum cum iisdem vel cum regularibus cuiuscumque Ordinis habentibus

«»

[- 243 -]

IV.

Formula benedictionis cum indulgentia plenaria

pro tertiariis saecularibus ceterisque omnibus

comunicationem privilegiorum et gratiarum

cum iisdem vel cum regularibus

cuiuscumque Ordinis habentibus

  Ant. Intret oratio mea in conspectu tuo, Domine, inclina aurem tuam ad preces nostras; parce Domine, parce populo tuo, quem redemisti sanguine tuo pretioso, ne in aeternum irascaris nobis.

  Kyrie eleison.

  Christe eleison.

  Kyrie eleison.

  Pater noster...

   V/ Et ne nos inducas in tentationem.

   R/ Sed libera nos a malo.

   V/ Salvos fac servos tuos.

   R/ Deus meus, sperantes in te.

   V/ [242] Mitte eis, Domine, auxilium de Sancto.

   R/ Et de Sion tuere eos.

   V/ Esto eis, Domine, turris fortitudinis.

   R/ A facie inimici.

   V/ Nihil proficiat inimicus in nobis.

   R/ Et filius iniquitatis non apponat nocere nobis.

   V/ Domine, exaudi orationem meam.

   R/ Et clamor meus ad te veniat.

   V/ Dominus vobiscum.

   R/ Et cum spiritu tuo.

 

 - 244 -

Oremus

  Deus, cui proprium est misereri semper et parcere, suscipe deprecationem nostram, ut nos et omnes famulos tuos, quos delictorum catena constringit, miseratio tuae pietatis clementer absolvat.

  Exaudi, quaesumus Domine, supplicum preces, et confitentium tibi parce peccatis, ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem.

  Ineffabilem nobis, Domine, misericordiam tuam clementer ostende, ut simul nos et a peccatis omnibus exuas et a poenis, quas pro his meremur, eripias.

  Deus, qui culpa offenderis, poenitentia [243] placaris, preces populi tui supplicantis propitius respice et flagella tuae iracundiae, quae pro peccatis nostris meremur, averte. Per Christum Dominum nostrum.

   R/ Amen.

  Dicto deinde:

  Confiteor etc., Misereatur etc., Indulgentiam etc.,

  sacerdos prosequitur:

  Dominus noster Jesus Christus, qui beato Petro apostolo dedit potestatem ligandi atque solvendi, ille vos absolvat ab omni vinculo delictorum, ut habeatis vitam aeternam et vivatis in saecula saeculorum. Amen.

  Per sacratissimam passionem et mortem domini nostri Jesu Christi, precibus et meritis beatissimae semper Virginis Mariae, beatorum apostolorum Petri et Pauli, beati patris nostri Francisci245  et omnium sanctorum, auctoritate a summis pontificibus mihi concessa, plenariam indulgentiam omnium peccatorum vestrorum vobis impertior. In nomine + Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.

   R/ Amen.

 - 245 -

  Si haec indulgentia immediate post sacramentalem absolutionem impertiatur, [244]reliquis omissis, sacerdos absolute incipiat a verbis: Dominus noster Jesus Christus, etc., et ita prosequatur usque ad finem, plurali tantum numero in singularem immutato.

 





p. 244
245 Originale: N.; cfr. ed. 1924, p. 282.



«»

IntraText® (VA2) Copyright 1996-2016 EuloTech SRL
Copyright 2015 Nuove Frontiere Editrice - Vicolo Clementi 41 - 00148 Roma