Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Lettere

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 456 -


876. AL CAPITOLO DI S. PIETRO IN FOGGIA.UNIVERSIS ET SINGULIS HAS NOSTRAS INSPECTURIS ET LECTURIS 1

Il santo attesta la verità della miracolosa apparizione del sacro volto di Maria SSma nella sua Imagine, detta volgarmente Icona vetera.

[NOCERA, 10 OTTOBRE 1777.]

Alphonsus Maria de Ligorio, Episcopus S. Agathae Gothorum et Rector Major Congregationis SS. Redemptoris.

Universis et singulis, has nostras inspecturis ac lecturis, notum facimus atque cum juramento in verbo veritatis testamur, in anno millesimo septingentesimo trigesimo secundo, in civitate


- 457 -


Foggiae, dum sacras conciones ad populum in Ecclesia S. Joannis Baptistae ageremus, ubi tunc magna tabula, in cujus medio extat foramen ovatae figurae nigro velo obductum, asservabatur, pluries ac in diversis diebus vidisse faciem S. Mariae Virginis vulgo Iconis Veteris nuncupatae, quae ex dicto foramine egrediebatur; eratque aspectus ejus quasi puellae tredecim aut quatuordecim annorum, ac dextrorsum sinistrorsum albo lino operta movebatur. Insuper asserimus, magna devotione ac spiritus nostri voluptate, nec sine lacrymis, inspexisse eamdem faciem, non quasi depictam, sed integram, quasi sculptam ac carneam, veluti adolescentulae, quae pariter huc illuc se volvebat; et eodem tempore quo a nobis conspiciebatur, similiter a toto populo ad concionem audiendam collecto cernebatur, qui se magno fervore cum lacrimis clamoribusque Sanctissimae Dei Genitrici commendabat.

In cujus rei veritatem, has nostro sigillo muniri curavimus.

Datum Nuceriae Paganorum, decima die mensis octobris 1777. ALPHONSUS MARIA DE LIGORIO, episcopus

Fr. Ant. Romito, secretarius.

Conforme alla copia che si trova stampata nel Processo di Beatificazione del Santo: Positio super virtutibus Summar. additionale N° 2.




1 Il Capitolo di Foggia richiese di questa attestazione il Santo per riuscire più sicuramente nel pio intento di procurare alla prodigiosa Immagine gli onori della solenne incoronazione da Roma.




Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos