Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Lettere

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 10 -


3. AL LETTORE.

Prefazione premessa alla prima edizione della sua Morale.

 

 

[ANNO 1748]

Vivat Jesus, Maria, Joseph!

 

Pluribus abhinc annis excogitavi tradere tyronibus nostrae minimae Congregationis SS. Salvatoris librum, quo brevius et ordinatim in scientia Theologiae Moralis tam difficili et animarum saluti necessaria sufficienter instituerentur. 1

Plurimos relegi et perpendi auctores, quorum alios nimis redundantes, alios nimis contractos esse existimavi.

Prae omnibus Busembaum selegi, qui praeclara methodo paucis omnia magis scitu necessaria colligens, non modicam supellectilem parat.

Attamen alia explicanda, alia addenda censui ex diversis probatorum DD. auctoritatibus, nimirum S. Thomae, Lessii, Sanchez, Castropalai, Lugo, Layman, Bonacina, Viva, Croix, Roncaglia et aliorum; praesertim Salmanticensium, qui communi aestimatione moralem hanc scientiam diffuse et egregie pertractant; quosque ipse inter caeteros frequentius familiares habui: ita ut fere omnia, quae iidem tot libris latiore calamo in examen revocant, breviter concinnata hic invenias, et praecipue quae ad praxim faciunt.

Textus quoque tum canonicos, tum civiles suis locis diligenter adnotavi.

Atque ut juvenibus juxta finem mihi propositum apposite prodessem, ad modum captu faciliorem meas adnotationes adjungere studui; in hoc enim maxime sedulam operam dedi, ut potius in claritate, quam in sermonis elegantia abundarem.

Meo judicio, tanquam minus sapiens dico, qui hunc librum attente prae manibus habuerit, brevi tempore et labore plus quam satis in hac scientia instructus evadet.

Aggrediamur igitur opus ad honorem et laudem D. N. Jesu Christi, Salvatoris nostri, et B. Virginis Mariae sine labe conceptae. Vale.

 

Conforme all'edizione come sopra.

 

 




1 È pregio dell'opera riprodurre anche questa prefazione che si trova nella prima edizione, servendo a farci conoscere quali furono gli autori che il Santo fin da principio ebbe in maggior conto e guardò come suoi maestri e duci nella difficile scienza morale.




Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos