Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Lettere

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 12 -


5. AL SOMMO PONTEFICE BENEDETTO XIV.

Gli dedica la seconda edizione della Morale.

 

 

[NOCERA DE' PAGANI 1753]

 

Beatissimo ac Sanctissimo Patri Benedicto XIV Pontifici Maximo.

 

ALPHONSUS DE LIGORIO.

Tuae dignitatis majestas, Beatissime Pater, doctrinae atque eruditionis tuae fastigium, ne Tibi hoc meum Opus morale, simpliciori ac prorsus humili stylo conscriptum, exhiberem, aut suadere me omnino, aut dubitantem deterrere magnopere debuissent; summa vero Sanctitatis tuae benignitas ac ferventissimus zelus, qui in Te semper enituit, prius ut optimi praesulis singularum ecclesiarum partes absolveres, et deinde ut Summi universalis Ecclesiae Pastoris muneri vigilantissime satisfaceres, me impulerunt ut hos tenues labores meos, quos nonnisi pro animarum salute suscipere et in publicam edere lucem constitui, Tibi libentissime dedicarem.

 

Cum enim fuissem Dei beneficio vocatus ad missionum ministerium pro adjuvandis populis per rura dispersis, iisque potissimum qui spiritualibus magis destituuntur auxiliis, visa mihi ad hoc fuit necessaria scientia plus quam mediocris rerum moralium, quae tum ad instruendas, tum ad regendas animas esset accommodata.

 Qua de re tam pro mea, quam pro Juvenum nostrae Sodalitatis intelligentia, opportunum duxi opiniones probabiliores utilioresque


- 13 -


ad animarum salutem seligere.

 Cumque plurimis, per plures annos, relectis auctoribus tam benignae quam rigidae sententiae, alios nimium benignitati indulgentes, alios nimium austeritati addictos comperissem, operae pretium me facturum credidi, si librum ederem qui, mediam viam tenens, sententias magis veritati consonas magisque scitu necessarias ad conscientias dirigendas exponeret, atque, hac accepta opportunitate, multa in eo ad praxim pertinentia, quae sacrarum missionum exercitio didiceram, Fratribus meis committerem.

 

Opus, Deo juvante, coepi et absolvi, proponendo mihi pro doctrinarum exponendarum methodo Medullam P. Busembai, Soc. Jesu, et absolutum typis demandavi: quod cum universe fuerit acceptum rursusque debuerit publici juris fieri, in meliorem ordinem redegi, diligentius quibusdam doctrinis enucleatis, compluribus aliis adjectis, additisque insuper aliquibus dissertationibus de infallibilitate definitionum Pontificiarum, et de earumdem supra Concilia superioritate.

 

At quia libri omnes, qui ex Theologiae principiis Fidei ac morum controversias pertractant, Tibi soli debentur, qui et summus es Theologiae princeps unusque Ecclesiae moderator, divinae veritatis conservator et vindex, unusque controversiarum judex ab ipso Deo, singulari providentia, ad hoc constitutus, prout dixit Maximianus episcopus Constantinopolitanus (Epistol. ad Orientales): " Omnes fines terrae, omnesque veram " fidem profitentes in Romanorum Pontificum potentiam, tamquam in solem respicere, quem de caeteris mortalibus ex "terrarum orbe Conditor orbis elegit, cui cathedram magisterii principaliter possidendam tenere perpetuo privilegii jure concessit, ut quisquis divinum aliquod, sive profundum nosse desiderat, ad hujus praeceptionis oraculum doctrinamque recurrat ".

 

Hinc juste hoc opus Tibi dicandum existimavi, eoque magis quod una ex praecipius causis, quae me ad illud edendum induxerunt, fuit, ut cognitas omnes haberent saluberrimas Bullas Epistolasque encyclicas tuas, quae tantopere profuerunt et proderunt


- 14 -


usque ad saeculorum consummationem universali morum reformationi cunctorum Fidelium; quandoquidem in eisdem Sanctitas Tua summa prudentia, neque ad nimium rigorem, neque ad nimiam benignitatem declinans, sed temporum defectui condescendens, mira suavitate disposuit id quod cum ingenti animi fortitudine sibi proposuerat.

Fuit praeterea mihi consilium plurimas in medium doctrinas proferre, quas ex aureis tuis operibus sum edoctus, quibusque Sanctitas Tua non pauca immortali recordatione digna atque ediscenda universae reipublicae litterariae tradidit.

Haec enim tua grandis doctrinae eminentia non minus quam reliquae, quae in Te elucent, virtutes, nempe morum integritas, admiranda a propinquis alienatio, prudentia singularis, incomparabilis salutis animarum zelus et Summo Sacerdotio apprime necessarius, Te Supremo Pontificatu dignissimum reddiderunt.

 

Demum, si librorum dedicationes solent testes esse grati animi ac non immemoris acceptorum ab aliquo magno principe beneficiorum, cum unus ipse sim ex Fratribus Congregationis SSmi Redemptoris, cui Tu nuper apostolicam auctoritatem benignissime accommodasti,1 oportebat jure merito, ut Tibi uni hoc opus sisteretur, ac praeterea nemini.

Tu igitur, Beatissime Pater, per illam, qua genus humanum complecteris, caritatem; per curam illam, quam christianis omnibus enixe et debes et praestas; per illum ipsum, cujus in terris vice fungeris, Jesum Christum, excipe pietate qua soles hoc qualecunque munusculum, quod Tibi sacro et praesento, ut modereris, corrigas, deleas quidquid in eo veritati absonum visum fuerit, et si quid boni est, faveas et tuearis, paternaque ac apostolica benedictione tua prosequi non dedigneris tum opus ipsum, ut animarum prosit saluti, tum me sodalesque meos, ut in nostro ministerio divinae gloriae cooperantes, uberrimum in vinea Domini fructum reportare valeamus.

 


- 15 -


Nostrum autem erit jugiter Deo fundere preces, ut universo christiano orbi Sanctitatem Tuam diu servet incolumem, diuque in terris relinquat, quo tandem aliquando non sine omnipotentis Dei praesidio catholicae religionis hostes, omnesque a vera Fide aberrantes ad ovile Christi fideliumque coetum, ad unicum salutis portum felicissime deducantur.1

Conforme al foglio stampato a capo della seconda edizione.

 




1 Il 25 febbraio 1749.

1 Quanto il Sommo Pontifice gradisse ed approvasse l'opera dedicatagli, si rileva dalle due lettere mandate in risposta al Santo, che noi abbiamo riportate, vol. I, pag. 241 e pag. 287.






Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos