Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Lettere

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 246 -


151. AL P. EUSEBIO AMORT, CANONICO REGOLARE LATERANESE1.

Lo stimola a difendere, contro il Patuzzi, la dottrina ad entrambi comune.

 

S. AGATHAE GOTHORUM, DIE 23 APRILIS 1765.

 

Magna animi voluptate, Reverendissime Pater, in tua Theologia luculenter demonstratam ac rationibus et auctoritatibus probatam legi sententiam, quod sequi liceat opiniones aeque aut quasi aeque probabiles, minus notabiliter probabilibus explosis; atque juxta haec tua documenta, in sententiae ejusdem adprobationem, italico idiomate Dissertationem typis mandandam curavi.

Verum R. P. lector Joannes Vincentius Patutius, cum prius opus suum edidisset titulo: Regula proxima humanarum actionum, quo suum rigidum systema evidens demonstrare sibi arrogavit, nimirum nefas esse alias amplecti opiniones, quam eas quae moraliter certae reputantur, meam ipse legens Dissertationem, in qua te ut meum magistrum adduxi, acriter me est insectatus. Suis tamen objectionibus, quae potius majorem lucem nostrae dedere sententiae, responsum dedi.

At, quam maxime optarem ut ipse, Reverendissime Pater, denuo scriberes in tuitionem eorum, quae tam bene scripsisti; et ne ad nostram sententiam tuendam contra Patutium me solum derelinqueres, quandoquidem nunc temporis plurimi in Patutii et Concinae abeunt sensum, qui revera aedificat ad gehennam, cum conscientiis intolerabile imponat onus omnia servandi praecepta naturalia, quamvis dubia, obscura et obstrusa sint, ex generali illo et crudeli axiomate, a nonnullis


- 247 -


injustissime adoptato, quod, in rebus ad jus naturae spectantibus, nulla invincibilis ignorantia detur.

Jam pridem, ni fallor, ad Paternitatem tuam ejusdem tenoris epistolam dedi, quae forte ad te non pervenit.

Hanc praesentem Tibi reddendam spero, qua consolationem obtineam, ut suppetias hac in re Tu mihi feras; doctrina enim tua tuumque nomen aliud quidem robur apud eruditos habebit, quam quod ipse scripsi.

Denique precibus tuis me commendo, humiliter meam, licet inutilem, servitutem dedicans.

Hinc me suscribo Vestrae Paternitatis Reverendissimae Humillimum servum addictissimum

ALPHONSUM MARIAE, episcop. S. Ag. Goth.

Conforme all'originale che si conserva nella biblioteca pubblica di Monaco in Baviera. Cod Mss. 1405, 9,

 




1 Nato in Baviera nel 1692, entrò tra i Canonici regolari Lateranesi nel monastero di Pollingen. Scrisse parecchie e dottissime opere, per le quali S. Alfonso ne fa i più belli elogi, chiamandolo (Lib. I. tract. I. de Conscientia n. 70): Vir doctrina undique perspicuus






Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos