Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Lettere

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 602 -


355. ALLA S. CONGREGAZIONE DEL CONCILIO.

Prima relazione del Santo sullo stato della sua diocesi.

 

S. AGATHAE GOTHORUM, DIE OCTAVA MENSIS JULII 1765.

 

Emi e Rmi Dni Dni Pni colendissimi.

AD hanc Santagathensem cathedralem ecclesiam, licet immerito, mense Junio anni millesimi septingentesimi sexagesimi secundi, nonnisi Dei et apostolicae Sedis gratia promotus, cum pro quinquagesimo nono, quod currebat, triennio, praesens Romae ratione promotionis, sacrorum liminum visitationi fecerim satis: in praesentiarum, decurrente sexagesimo triennali circulo Sixtinae Visitationis, cognito jam ovili fere a


- 603 -


triennio, visisque concreditis ovibus, fidelem hujusce ecclesiae statum, quantum humano infirmoque judicio noscere datum est, EE. VV. humili, qua decet, devotione per nuncium referam1, cum jam gravescente aetate et pene diutina infirmitate pressus, hoc munus de persona explere non valeam.

 

STATUS ECCLESIAE MATERIALIS.

 

Civitatem hanc super planitie rupis sitam, montibus circumvallatam, praeruptos ab utroque latere torrentes habentem, non ignobilem, ab incolis Gothis, avito tempore ad eam refugis, nomen habuisse traditur. Ipsa Neapolitanae subjacet ditioni, ac utili dominio illustrissimi Ducis Magdalunensium. Intra provinciam Principatus Ultra exstans, locum in medio dioecesis occupat.

Inter insignes sacras reliquias, decenter in suis respectivis argenteis thecis collocatas, quibus ditata est cathedralis ecclesia, numerantur medius digitus sanctae Agathae, virginis et martyris; particula ex ossibus sancti Stephani, protomartyris, praecipuorum patronorum et tutelarium; ac tandem major corporis pars et integrum brachium sancti Mennae, anachoretae, etiam tutelaris praefatae civitatis.

Cathedralis ecclesia est sub titulo B. Mariae Virginis in coelum assumptae, et consecratione decorata fuit anno 1763, subjacetque juri metropolitano Beneventano.

Ipsamet praelaudata ecclesia tenet medium civitatis situm. Affabre eleganterque a decessoribus meis constructa, et in tres naves magnifice distributa est, praeter interiores cappellas symmetrico ordine dispositas cum suis altaribus, partim ex marmore perpolito, et partim ex opere plastico inibi excitatis; et est, pro nunc, sufficienti sacra suppellectili instructa, et in posterum promptus sum eam de opulentiori providere.

Eidem cathedrali ecclesiae adjacet episcopium non indecorum; et cum integra contignatio fuerit ruinis proxima, huic


- 604 -


malo jam anno superiori occurrere promptus fui; nec in reliquis, pro nunc, alia indiget reparatione.

Quoad congruam episcopi sustentationem, non est cur haec Mensa aliis invideat. onerata tantum exstat pensione sexaginta scutorum, monetae romanae, in beneficium abbatis D. Blasii Fioravanti, quotannis persolvenda: praeter illud intrinsecum onus reparandi, in casu necessitatis, cathedralem illamque in omnibus necessariis manutenendi, ac sacristiam de sufficienti sacra suppellectili providendi; cum tam praefata cathedralis, quam memorata sacristia, nullos habeant redditus assignatos in tale opus erogandos.

Praeter civitatem, plura oppida et castra dioecesim componunt: nimirum Argentium, in Campania Felici situm, et inter caetera oppida primum praetendens locum, cum suis casalibus; Arpadium cum suo pago, ex Furcis Caudinis nuncupato Forchia; Ayrola, paucis abhinc annis titulo civitatis illustrata, suosque habens pagos, Modianum nempe, Lutianum, Buccianum et Pastoranum; quartum oppidum nominatur Fraxium; aliud Vallis, et tandem Duratianum cum adjunctis pagis Cervini et Furcularum; suntque tria castra, primum Balneolum, secundum Ducenta, tertium Cancellum prope praefatum oppidum Argentii. Unumquodque proprium habet curatum archipresbyterum, cui respective demandata est cura animarum rusticorum villicorumque, inibi cum suis familiis habitantium; Cancello tantum excepto, ut suo loco dicetur.

Inter descripta tria castra, primum locum tenet Balneolum, cujus utilis dominus et baro est episcopus, qui deputat quotannis gubernatorem pro exercitio jurisdictionis civilis et mixtae; nam, quae poenam sanguinis respiciunt, haec ad illustrem Ducem Magdalunensium pertinent.

 

STATUS ECCLESIARUM ET LOCORUM PIORUM.

 

Capitulum hujusce cathedralis ex triginta et uno capitularibus componitur, rochetto et cappa magna decoratis; ex quibus quinque existunt dignitates, nempe archidiaconus, decanus,


- 605 -


duo primicerii, et thesaurarius. Praefatae dignitates et canonici, paucis exceptis, praebendas habent a massa communi separatas. Inserviunt choro alternis tantum hebdomadibus, omnesque insimul diebus dominicis ac festis, et Adventus Quadragesimaeque temporibus.

De dicta communi massa lucrantur praesentes, et punctuantur absentes; vigetque laudabilis consuetudo, ut omnes capitulares sint presbyteri, poenitentiariae munus exercentes, incipiendo a decano, cui dignitati annexa est poenitentiaria,idemque praesto est ad sacramentales confessiones audiendas pro opportunitate fidelium, juxta sacrorum canonum dispositionem.

 Adest pariter canonicus theologus, qui, statis temporibus et diebus, ad episcopi praescriptum, Sacrae Scripturae lectiones persolvit.

Memoratis canonicis accessere quatuordecim cappellani chorales, qui etiam alternatim in hebdomada, insimul cum canonicis, choro et ecclesiae inserviunt.

Quotidie a capitularibus fit satis oneri missae pro benefactoribus.

Denique ejusdem cathedralis servitio etiam addicti sunt sacrista et quatuor clerici, qui quinquaginta explent inservientium numerum.

Praeter cathedralem ecclesiam, adsunt duae vicariae perpetuae in civitate, quibus praesunt respective vicarii cum cura animarum, quoad designatos limites. Horum unus est proprius ipsius cathedralis, in qua Sacramenta administrat, caeteraque munia ad curam animarum pertinentia explet, cum ecclesiam separatam non habeat. Alter convenit in eamdem cathedralem, ad sacramenta et sacramentalia exercenda, nec non ad excipiendas sacramentales confessiones; et utitur propria ecclesia, sub titulo S. Mariae de Monte Carmelo intra moenia dictae civitatis existenti, tantummodo pro sacrificio missae, diebus dominicis et festis, ac Evangelii explanatione.

Praefatae duae vicariae perpetuae, etsi in vacatione conferuntur, praevia nominatione Capituli dictae cathedralis (penes quod, a multis jam annis, erat fere omnis animarum cura) sunt tamen


- 606 -


subjectae regulae reservationis mensium,quoad earum collationem.

In uno ex dictae civitatis casalibus, quod duo fere milliaria ab ea distat, exstabat tantummodo vicaria perpetua S. Thomae Aquinatis, quae in montano loco exstructa, maximam curae extensionem continebat et, intra suos limites, varios dissitos hinc inde pagos complectebatur. Hinc non poterant, sine maximo incommodo, parochiani eam adire ad audiendum verbum divinum ac percipienda sacramenta, et multo minus senes, puellae ac rudes, ad se reddendos in rudimentis Fidei instructos; nec vicarius curatus poterat facile necessitati animarum illorum parochianorum occurrere.

Quapropter meus decessor b. m. episcopus Gaeta1 duas alias vicarias curatas, ad mentem Concilii Tridentini, in locis aptioribus, intra fines dictae vicariae S. Thomae erexit, cum unione aliquorum beneficiorum simplicium: unam sub titulo S. Petri a Romagnano, alteram sub titulo S. Michaelis Archangeli; sed erectio minime effectu completa est: quia ecclesiae, ad salutare illud opus designatae, magna indigebant reparatione et debito ornatu, atque integra sacra suppellectili carebant. Huic igitur tam opportuno dignoque operi, divinae Providentiae ope fretus, jam manus festine admovi ad illud perficiendum, reaptando ecclesiam S. Petri, et efficiendo ut ecclesia S. Michaelis archangeli, a fundamentis jam excitata, ad perfectionem perduceretur.

Moderata etiam suppellectili, ex paucis earum redditibus nunc existentibus, eas instruere curavi, ad easque vicarios curatos deputavi, praevia nominatione Capituli hujusce cathedralis, ad quod pertinet nominatio, ad instar vicariae curatae S. Thomae, in qua, quoties casus vacationis occurrebat, cum nominatione Capituli et approbatione episcopi, de vicario curato providebatur. Et jam, in praelaudatis duabus vicariis noviter erectis, explanatur, Deo favente, diebus festis Evangelium, et administrantur Sacramenta; confluentibus


- 607 -


eodem, cum eorum commodo, parochianis ad ea percipienda aliaque pietatis opera exercenda. Nec vero duabus memoratis vicariis, cunctarum animarum curae vicariae S. Thomae addictarum necessitati satis consulebatur, ob alias nempe villas et pagos, duobus et fere tribus milliariis ab ea distantes.

Parochiani enim illorum pagorum patiebantur, tum propter locorum distantiam, tum propter viarum asperitatem, praesertim hiemis tempore, maximam difficultatem adeundi praedictam vicariam S. Thomae; et ideo, pari cura, tertiam vicariam curatam, sub titulo SS. Annuntiationis, in ecclesia sub eadem invocatione in loco apto constructam, de jurepatronatus universitatis hujusce civitatis, cum consensu ejusdem, praevio publico civium consilio, erigendam curavi, cum unione reddituum aliquorum beneficiorum simplicium; prout suo tempore vacabant.

Sacramenta in hac ecclesia nunc etiam administrantur a vicario curato, cujus a Capitulo facta nominatio a me adprobata est. In omnibus autem illis vicariis perpetuis adimpletur, diebus dominicis et festis, onus celebrandi missam pro populo.

In praefata ecclesia SS. Annuntiationis de jurepatronatus dictae Universitatis, ubi novam parochiam erexi, habentur sexdecim cappellani perpetui, per laicos oeconomos, a quibus praedicta ecclesia gubernatur, eligendi, et per episcopum pro tempore confirmandi; hique obligatione adstringuntur satisfaciendi quotidie missarum planarum et anniversariorum oneri, ad Tabellarum formam, et psallendi in choro, juxta fundationis leges, diebus non solum festis, verum etiam ferialibus.

Praeter praelaudatas parochiales ecclesias, in civitate ejusque pagis existentes, exstant in civitate laicorum confraternitates, numero novem, peculiaribus vestibus inter se distinctae. Harum duae propria gaudent ecclesia: illa nimirum quae est sub invocatione S. Mariae gratiarum, et altera B. Mariae septem dolorum quae in ecclesia S. Angeli de Munuclanis erecta est. Reliqua vero, sub respectivis invocationibus, et praesertim illae Sanctissimi Corporis Christi, constructas habent cappellas in praelaudata cathedrali, in enunciata ecclesia sanctissimae Annuntiationis,


- 608 -


sicut et in ecclesia Patrum Minorum Conventualium S. Francisci. Eorum sodales publicis intersunt processionibus, cunctique, singulis diebus festis, conveniunt in praedictam ecclesiam S. Angeli de Munuclanis, sub disciplina directoris spiritualis ab episcopo deputati, ad exercenda varia pietatis opera.

 

Reperiuntur etiam plurimae rurales ecclesiae, ad villicorum commodum, in toto civitatis ac dioecesis territorio constructae, in quibus, diebus festis, sacrosanctum sacrificium peragitur. Unicuique ipsarum inservit eremita, solitariam et a saeculi voluptatibus semotam vitam ducere exoptans, ab episcopo, habita prius de bona ejus fama et moribus certitudine, selectus, ab oculis tamen vicinioris parochi et vicarii foranei respectivorum dioecesis locorum non subductus; et quisque eorum, in festivitate S. Mennae anachoretae, ad cathedralem ecclesiam confluit, redditurus testimonium suorum operum et sacra se synaxi refecturus.

 

Inter loca pia dictae civitatis, duo tantummodo numerantur Montes in pauperum levamen erecti sub titulo S. Annae quorum unus nominatur delli pegni, ejusque oeconomus a praedictae cathedralis Capitulo et de ejus gremio, quotannis, creatur; alter vero nominatur delli maritaggi,. et hujus annui reditus, ducatorum circiter octoginta, administrantur a canonico primicerio praefatae cathedralis, cui incumbit onus quolibet anno distribuendi dotem quinque pauperibus puellis, civibus tamen et honestatem servantibus.

Erant olim duo alii Montes, ad pauperum quoque egestatem sublevandam erecti: unus frumentarius ex proprio aere b. m. episcopi Gaetae, qui ducenta dumtaxat attingebat modia; alter vero sub titulo Pietatis, cujus administrator eligebatur ab Universitate hujusce civitatis, et ab episcopo confirmabatur. Modo tamen duo Montes sunt omnino dimissi.

 

Seminarium episcopio adhaerens, ampliori et meliori forma, fere ab imis fundamentis modo construitur; erogati sunt hucusque in ejus constructionem circiter quinque mille aurei, monetae hujus Regni. Paucorum annorum curriculo, hoc


- 609 -


opus insigne, ut arbitror, ad perfectionem perducetur, pro majori convictorum commodo, qui interim in quibusdam episcopalibus aedibus, ad instar seminarii redactis, a mea autem meaeque familiae habitatione omnino separatis, commorantur. Convictoribus, septuaginta numero, cum praevio examine ex civitate et dioecesi collectis, praesunt variarum facultatum selecti magistri, ad eos reddendos, quoad ecclesiasticam disciplinam scientiasque, praesertim theologiae scholasticae, dogmaticae et moralis, bene instructos. Seminarium habet redditus annuos, ducatos mille et bis centum monetae hujus Regni,praeter convictorum pensiones, tertiatim persolvendas.

Ad praelaudatum seminarium inopinate accedere non omitto, ut, tanquam paterfamilias, rationem requiram quoad oeconomicum ejus statum, scientiarum profectum, et constitutionum sive regularum observantiam, investigans peculiari modo, an sit spes fructum habendi temporibus suis. Ac cum consilio duorum canonicorum, a me electorum, quae necessaria et magis utilia existimantur pro bono regimine statuo; nec scholasticis et dogmaticis conclusionibus, quae saepe habentur, interesse dedignor.

 

Plurima numerantur, in civitate et dioecesi, Regularium monasteria: nimirum duo in civitate; unum S. Francisci Minorum Conventualium, debita familia oneratum; alterum vero S. Joannis de Deo, cui est adnexum et incorporatum nosocomium, in fundo Mensae episcopalis constructum et episcopo, media Bulla fel record. PP. Gregorii IX, reservatum et omnino, praesertim quoad visitationem, subjectum. Nosocomii cura demandata est Fratribus Hospitalitatis S. Joannis de Deo; et cum inibi exstet altare erectum, sacrosanctum Missae sacrificium, diebus signanter festis, ad infirmorum commodum minime intermittitur.

Exstat quoque in civitate conservatorium S. Mariae Constantinopolitanae, mei regiminis tempore ad perfectionem redactum, cum necessariis mansionibus et officinis ad formam dispositis, insimul cum ei adjacenti ecclesia. Ad tale opus perficiendum supra vires erogati sunt, ex ejusdem Conservatorii redditibus,


- 610 -


centeni aurei. Hactenus tamen puellae nondum in eo exceptae. sunt. Illud enim restat, et quidem non parvi negotii, ut S. Congregatio Episcoporum et Regularium assensum et beneplacitum super petita adnexione reddituum quorumdam hujusce civitatis piorum locorum impertiat (cum annui redditus memorati conservatorii nunc existentes, ex seipsis, oneribus sustinendis haud respondeant), ut licentiam pro ingressu Sororum monialium concedat, utque ad preces Universitatis memoratae civitatis, eidem S. Congregationi jam porrectas, facultatem reducendi Conservatorium in clausuram, sub Regula ab ipsa S. Congregatione jam approbata, elargiatur1. Quae quidem res maximo totius populi desiderio exspectatur; et sicut quam primum, Deo favente, speratur, ita pari omnium gaudio ex animo excipietur.

 

Si vero praedicta civitas duobus tantummodo, supra enunciatis, Regularium monasteriis decoratur, ipsa dioecesis decoratur pluribus, id est undecim: quinque nimirum in insigni oppido Argentii, quorum primum est ordinis S. Augustini, intra moenia existens; secundum Congregationis Montis Virginis cum proprio abbate; tertium ordinis Praedicatorum; quartum Carmelitarum, et quintum tandem Capuccinorum. In civitate Ayrolae exstant quatuor: Patrum scilicet Congregationis Olivetanae, et Montis Virginis, cum respectivis abbatibus, Ordinis Praedicatorum, et denique Patrum strictioris observantiae Discalceatorum


- 611 -


S. Francisci. Praeterea, in oppido Duratiani habetur monasterium ordinis Praedicatorum provinciae utriusque Lombardiae; et postremo, in oppido Arpadii, monasterium Patrum Minorum S. Francisci.de observantia.

Omnia memorata monasteria, debita familia onerata, vivunt sub materiali clausura, ab episcopi jurisdictione immunia, excepto monasterio Carmelitarum, omnino subjecto, cujus tota familia vix ad quatuor pertingit. Ut omnibus observantius, laudo monasterium ordinis Discalceatorum.

Duobus etiam Sororum monialium monasteriis, episcopo subjectis, et totidem conservatoriis dioecesis decoratur. Duo sunt in oppido Argentii: monasterium nimirum monialium sanctissimae Annuntiationis, sub regula canonicorum Lateranensium, et conservatorium ad instar clausurae, cum adjacenti ecclesia S. Philippi Nerii, in quo virgines viginti tres degunt sub habitu et regula Patrum Servitarum Passionis Deiparae, sub omnimoda episcopi jurisdictione. Alterum monasterium monialium exstat in civitate Ayrolae sub regula Tertii ordinis, seu Sanctae Elisabeth. Denique in oppido Fraxii exstat alterum puellarum conservatorium, cum cohaerenti ecclesia. Conservatorium est sub regia protectione, et sub regula Ven. Matris Seraphiae de Deo. Praefatae moniales et puellae vivunt omnes religiose, suasque servant Constitutiones; nec ego, pro majori regulari observantia, mediis propriis aliqua addere praetermisi. Clausura dictorum monasteriorum inviolate custoditur, eorumdemque redditus fideliter administrantur, implicatis dotibus in bonorum stabilium frugiferorum vel annuorum reddituum emptionem.

 

Tres numerantur in dioecesi collegiatae ecclesiae. Ex his duae sunt insignes: una in oppido Argentii, sub titulo S. Andreae Apostoli, quae ex viginti canonicis componitur; altera in oppido Arpadii, supra dicta quidem antiquior, sed numerum quinque canonicorum non excedens. In hac duae sunt dumtaxat dignitates: prima archipresbyter, secunda vero primicerius. Desunt omnino praebendae, viviturque ex massa communi,


- 612 -


vulgo grossa, quam maxime tenui, temporum injuria sic diminuta. Attamen divina Psalmodia incessanter persolvitur.

In collegiata Argentii exstant quatuor dignitates: prima archipresbyter, secunda primicerius, tertia theologus cum onere explanandi, statis temporibus, Scripturae lectionem, postremo thesaurarius. Hae tantummodo dignitates praebendis, a massa separatis, potiuntur, et insimul cum canonicis, alternis hebdomadibus, choro et ecclesiae inserviunt. Omnes harum collegiatarum canonici sunt mozzetta insigniti, et in vacationibus subduntur regulae reservationis mensium.

Est et alia collegiata in terra Fraxii, triginta habens canonicos, mozzetta pariter insignitos, cujus caput est archipresbyter. Percipiunt ex massa communi tenues annuos redditus, ad summam ducatorum decem et octo monetae hujus Regni ascendentes, inserviuntque choro alternis hebdomadibus.

 

Praeter enunciatas collegiatas ecclesias, erectae reperiuntur et ecclesiae presbyterales, in variis dioecesis locis, nimirum in oppido Fraxii, in oppido Duratiani, in civitate Ayrolae et in oppido Vallis; praeter tres alias jam enunciatas in castris Balneoli, Ducentae et Cancelli, quibus praesunt proprii archipresbyteri. Hae habent proprios redditus supra congruam, excepta illa castri Cancelli, quae nomine tantum archipresbyteralis est. Animarum enim cura exercetur a parocho vicinioris casalis S. Felicis terrae Argentii, qui, anno proxime elapso, a me coactus est ad eo deputandum oeconomum curatum, ut ita necessitati animarum illorum villicorum magis consuleretur.

Exstant etiam in praefatis dicecesis locis, eorumque pagis, plures parochiae, sub respectivis earum titulis, proprios parochos habentes cum suis oeconomis curatis, quae subduntur regulae reservationis mensium, cum vacationis casus incidit.

 

Innumerae etiam in tota dioecesi erectae reperiuntur sodalitates sub Sanctorum praecipue invocationibus. Sigillatim eas decribere supervacaneum puto; cum fere omnes, sub regia protectione constitutae, etsi reali visitationi se subjiciant, in reliquis tamen ordinarii auctoritatem, ut plurimum, parvipendant,


- 613 -


et regiis insinuationibus innixae, vix in debita disciplina contineri possint. Quamquam non omisi, cum opus fuit, eis in faciem obsistere.

 

Praeterea referre non omitto, in praefata terra Argentii novam nunc construi parochialem ecclesiam sub titulo S. Nicolai1, in aptiori loco, et pro majori parochianorum commodo, amplioris formae et politioris structurae; et hoc inter multas magnasque civium et Universitatis discordias, ad quas sedandas non parum laboravi. Infra aliud biennii spatium, probabiliter ad perfectionem, Deo favente, perducetur, ita ut antiqua parochialis, tanquam nimis vetusta et angusta, tunc relinqui posse videatur. Simili modo, ut in eadem terra altera parochialis ecclesia sub titulo Sanctae Agnetis et etiam ecclesia S. Petri ad Talanicum reaptarentur, fabrica ac nova contignatione munirentur, multam curam impendi2.


- 614 -


In memorata terra Fraxii, praeter archipresbyteralem ecclesiam, cui est animarum cura adnexa, post non paucas dissensiones cum actuali archipresbytero habitas, et Deo adjuvante, mediis propriis, sine judiciorum strepitu jam victas, alteram ecclesiam sive cappellam, in loco aptiori, pro maiori commodo parochianorum, in vicis ab ipsa archipresbyterali remotioribus habitantium, construendam statui, filialem scilicet dictae archipresbyteralis, cum oeconomo a me deputando, ad nutum tamen amovibili; ut ita parochiani commode ad dictam novam ecclesiam accedere possint, praesertim adversis temporibus, ad verbum divinum audiendum et sacramenta percipienda; cum causae magni incommodi seu difficultatis


- 615 -


pro dismembratione, ad mentem Alexandri PP. III: Ad audientiam, et S. Concilii Tridentini cap. I V. Sess. 21, haud plene aperteque in hoc casu concurrere viderentur.

 

Animarum numerus in hac civitate et suburbiis attingit quinque mille et bis centum; in oppido Argentii ejusque pagis et villis, decem mille et ultra; in Arpadii oppido et casali Furcularum, mille et sexcentum; in civitate Ayrolae ejusque casalibus, sex mille et bis centum; in oppido Fraxii, bis mille et sexcentum; in oppido Vallis, mille et centum; in castris Balneoli, bis centum et quinquaginta; Ducentae, tercentum et ultra; tandem Cancelli, circiter, bis centum.

 

Clerus saecularis in hac civitate et suburbiis ascendit ad numerum octoginta sacerdotum; in oppido Argentii ejusque casalibus et villis ad centum viginti; in civitate Ayrolae et ejus pagis ad octoginta; in oppido Duratiani ejusque pagis, ad quadraginta, et in oppido Vallis ad triginta circiter. In castris, excepto illo Balneoli, in quo unus est sacerdos nuper ordinatus, desunt omnino sacerdotes ac in sacris constituti, nec in praesentiarum exstant clerici, nec pro nunc clericali militiae se addicturi; omnibus rustice et villicorum more viventibus.

Quoad reliqua minoris momenti, materialem ecclesiarum dioecesis statum respicientia, ea silentio praetereunda esse censui, ne EE. VV., sigillatim omnia referendo, taedio afficerem. Quae hucusque mediis relationibus, a meo praedecessore satis recensita sunt, hactenus immutata non exstant.

 

STATUS FORMALIS ECCLESIAE

 

Pro administratione justitiae habeo vicarium generalem exterum1, ab initio meae promotionis assumptum, cujus peritia, fama et mores sunt commendatione digna; promotorem autem fiscalem, fisci et pauperum patronum, ac cancellarium, dioecesanos. Quoad causas Fidei, nulli adsunt officiales; cum ex lege


- 616 -


Regni, lata anno 1746, a regia Delegatione, prohibeantur episcopi, etiam via ordinaria, absque praevia remissione processus ad ipsam regiam Delegationem hujusque licentia et approbatione, vel ad simplicem rei citationem procedere vigore informativi, et multo magis ad prolationem sententiae. Quod quidem in causa est, cur aliae ad praesens viae ab episcopis teneantur, ad sartam tectam reddendam orthodoxam Fidem; Inquisitionis tamen judicio, tanquam re in hoc Regno multum invisa, penitus eliminato.

 

Clerum universum, exceptis paucis, docilitate animi pollere hactenus novi. Moribus tamen universim non est integer, quamvis in praesentiarum, mediis exercitiis spiritualibus, quae quotannis sensim sine sensu subire coactus est, ac monitionibus paternis (quibus moderatas etiam coercitiones, cum monitiones non proficerent, adjicere minime praetermisi) eum, Deo favente, moribus correctum ac pietate cultiorem videam, etsi eum meliorem exoptarem. Litterarum ac sacrae doctrinae, et praesertim Theologiae moralis necessaria scientia plurimum eum (demptis tamen nonnullis, non solum in civitate hac, sed etiam in dioecesi, vere dignis) indigentem esse video. Quocirca ut huic malo, quantum in me fuit, occurrerem, pro hujusmodi scientia destitutis instruendis, academias Theologiae moralis,quibus praeficiuntur doctiores presbyteri a me selecti, instituendas curavi.

Praeter academias exstant, in praefata civitate et quolibet dioecesis loco, hebdomadariae casuum moralium et etiam sacrorum rituum conferentiae, qua. ad amussim explentur. Ad eas conveniunt omnes de clero, etiam aetate provecti.

Populus universus, divina favente gratia, intra mei regiminis tempus excultus factus est ob frequentes et repetitas Missiones, in civitate et tota dioecesi celebratas, tum a Patribus meae Congregationis SSmi Redemptoris, tum a vere dignis Evangelii operariis Congregationis Patris Pavone, Neapoli institutis, tum a Patribus Congregationis Piorum Operariorum. Callet Fidei rudimenta, nec vituperandus est quoad frequentiam ecclesiae et Sacramentorum.


- 617 -


Parochorum zelum multum stimulo; omnesque, quantum mihi videre est, muneri suo satisfaciunt, explanando, diebus dominicis et festis, Evangelium parochianis, docendo pueros, puellas et rudes Fidei rudimenta, administrando ecclesiastico ritu Sacramenta, maxime infirmis, ceteraque parochialia munia pro viribus explendo.

 

Verbum Dei quotidie populo praedicatur, Quadragesimae tempore, in cathedrali, in collegiatis et archipresbyteralibus dioecesis ecclesiis; in casalibus vero, diebus tantummodo festis. Concionator universim, uno anno ab episcopo, alio vero a magistratibus de regimine nominatur, et ab eodem episcopo confirmatur; et sic alternatim constanter observatur. Nec est exceptio nisi pro cathedrali, cujus provisio omnino stat penes episcopum. Seliguntur autem, ad tale munus explendum, concionatores qui familiari prorsus eloquio, absque verborum fucu, verbum Dei praedicant, id unum intendentes ut praedicent Jesum Christum, et hunc crucifixum.

 

Abusus sive corruptelae, aut vanae observantiae procul sunt a civitate et dioecesi; et si contingat ut aliqui, potius ex ignorantia aut simplicitate, hujusmodi rebus addicti reperiantur, occurritur et abusus eliminantur.

Morem laudabilem, qui universim (dico universim) in totam dioecesim nuper invectus est, cum gaudio referam. Hic mos est, ut quotidie, praevio signo sonitus campanae, populus ad ecclesiam matricem convocetur; ubi, aperto Tabernaculi ostiolo, debitisque candelis accensis, SSmum Eucharistiae sacramentum, mediis aliquibus precibus, ac piis meditationibus, adoratur ac pia veneratione colitur. Nec ego publicae huic adorationi fere quotidie in cathedrali interesse omisi, ut ita et clero et populo essem exemplo, illosque sedulos continerem in praelaudata adoratione, ex qua uberrimus fructus videtur et speratur.

 

A tempore meae promotionis, ubique a parochis promoventur exercitium orationis mentalis, in missis matutinis, et cultus B. Mariae Virginis, maxime sabbato cujuslibet hebdomadae; quo etiam die ab aliquo pio et docto presbytero, a me ad id


- 618 -


destinato, sermo in laudem ejusdem Deiparae habetur, ad majorem fidelium devotionem erga eamdem excitandam.

 

STATUS OPERUM PATRATORUM.

 

Munus episcopalis ordinis praecipuum, saepius concionandi ad clerum et ad populum, obsecrando, increpando et arguendo in omni doctrina, per meipsum, nec Deo dante in cassum, impleo. omni etiam die sabbati, dummodo aegra valetudine non detinear, in laudem Deiparae Virginis Mariae sermocinari soleo, ut ita magis magisque in Christi fidelium cordibus devotionis fervor augeatur.

 

Quotannis etiam per me ipsum, insimul cum meo vicario generali, munus sanctae visitationis pro medietate dioecesis expleo; et juxta mentem Concilii, priusquam biennium effluxerit, eamdem sanctam visitationem repeto, ac in adjutorium pastoralis ministerii operarios meae Congregationis, missionarios SSmi Redemptoris accire et advocare non omitto. Hi, jam iteratis vicibus, civitatem et praesertim dioecesim, morum docilitatem magis redolentem, ad pietatem plurimum excoluere.

In civitate et fere in tota dioecesi, erectae et institutae reperiuntur sodalitates SSmi Sacramenti, quarum redditibus providetur de omnibus necessariis ad ornatum altarium et ejusdem Sacramenti administrationem. Moribus tamen receptum non est, nec regulis praescriptum, ut Sodales sanctissimum Viaticum sacco induti comitentur; cum ex villicis et fabris sint adunati, et praesto esse non possint in casibus quotidianae delationis praelaudati Viatici. Obligatio tamen a me clericis imposita est, ut illud, ubi ad infirmos defertur, comitari non omittant.

Non exstant sodalitates doctrinae christianae, difficillimae erectionis in hisce oppidis. Supplet tamen earum vicem cura et diligentia parochorum et aliquorum clericorum, extra seminarium degentium, usque dum in illud inter convictores admittantur. Hi praecipue hoc munere funguntur.

 

Universim non omisi probos, aetate et doctrina provectiores, sacerdotes deputare, quibus onus incumberet diebus festis, in


- 619 -


ecclesiis eis respective assignatis, familiari eloquio pueris et puellis, separatim, christianam doctrinam exponendi, illosque instruendi in exercitio orationis mentalis aliisque piis exercitiis, Passionem Domini respicientibus.

Illud etiam curavi, ut in sanctis visitationibus, in hac civitate et dioecesi habitis, pluribus vicibus Sacramentum Confirmationis administrarem. Et dummodo aegra valetudine, qua jam diu laboro, non premar, non taedet me, temporibus praescriptis, Pontificalia aliasque episcopales functiones obire; neque hactenus unquam a residentia abfui, paratus nec in posterum extra dioecesim commorari.

 

Quandoque canonicorum cathedralis et collegiatarum choro interesse curavi, ut ipsis exemplo essem, eosque sedulos in debita divinarum. Horarum recitatione continerem. Publica, siqua eveniant, scandala primum monitionibus et exhortationibus, dein, accedente contumacia, anathematis gladio coercentur.

Paucae sunt locorum piorum administrationes, quae ecclesiasticae ditioni subjaceant. Has, quoad generalia, quandoque per meipsum recognovi; remissa, quoad particularia, alicui probo et perito presbytero completa earumdem recognitione et revisione, ut hic moris est.

 

Onera missarum earumque satisfactiones, quotannis, mei generalis vicarii convisitatoris judicio subjiciuntur, et ubique locorum reperiuntur Tabellae debito ordine dispositae et refectae.

Magna res est, et prae omnibus pastoralibus sollicitudinibus gravior, manuum Impositio; ideoque omnes ad ordines promovendos per me ipsum, adjunctis mihi aliis doctis viris, examini quoad litteras subjicio, praemissa, quantum homini inter miseros miserrimo possibile est, stricta morum inquisitione; commendationibus aliisque humanis respectibus, Deo propitio posthabitis proculque abjectis.

 

Quotidie pro grege mihi concredito sacrosanctum Missae sacrificium offero, et ad reddituum mensuram pauperes, maxime aegrotantes, et honore periclitantes impudicasque mulieres, ut


- 620 -


a peccato removeantur, qua publice, qua privatim, fovere et alere non omitto.

 

Sacri Concilii Tridentini decretum, statuens non esse promovendos ad sacros ordines, ad titulum patrimonii, nisi vere necessarios et utiles servitio Ecclesiae; ipsius etiam S. Congregationis monita in observantiam praelaudati conciliaris decreti, caeteraque laudabilia praecepta S. Congregationis Episcoporum quoad spiritualia exercitia ordinibus, praesertim sacris, praemittenda, et tandem Bullam Innocentii PP. XII, incipientem Speculatores, ad amussim exequi satago.

 

Satis scio, inter munera episcopalia, Synodi celebrationem praecipuum tenere locum, ut medium aptius et efficacius, ad excitandam puritatem ecclesiasticae disciplinae, vitia exstirpanda, abusus removendos, mores reformandos aliaque, ad ovium salutem conducentia, provide constituenda. Verum, ob rationem temporum impraesentiarum decurrentium, non est datum episcopis, leges synodales ferre et edicere; et hoc in causa est, cur hactenus a synodi celebratione abstinuerim. Nihilominus, synodicae celebrationis necessitati alia via consului: promulgavi nimirum, exemplo habito a vere dignis episcopis, generalia edicta sive decreta, puritatem disciplinae respicientia.

 

Nihil quoad postulata pro meae ecclesiae regimine, proponendum nunc habeo, nec talia mihi nunc occurrunt, quae ad S. Congregationis notitiam deferam. Si in posterum, ob temporum vicissitudines aliquid forte eveniat, quod ipsius Congregationis adjutorio indigeat, non me taedebit illud humiliter, pro bono regimine, ad ejus notitiam deferre.

Atque haec sunt, quae in praesens EE. VV. potissimum referenda esse censui. Si quid super narratis reprehensione dignum videatur, paratus sum reprehensionem ex animo recipere et, quo decet obsequio, cervicem inflectere. Et interim sacrarum Purpurarum fimbrias humillime exosculor.

EE. VV.

Humill. addictiss. et obsequentiss. servus

ALPHONSUS MARIA, episcopus S. Agathae Gothorum.


- 621 -


 

Per compimento dell'opera, facciamo seguire la risposta della S. Congregazione:

 

DOMINO EPISCOPO S. AGATHAE GOTHORUM.

 

Gratae magnopere acciderunt Eminentissimis Concilii Tridentini Interpretibus litterae Amplitudinis Tuae, in quibus eos de istius Ecclesiae statu, Tuique episcopalis regiminis ratione facis certiores. Ad utrumque quod spectat, maximas sibi suppetere gaudendi Tibique gratulandi causas majorem in modum laetantur.

 

Quid enim istic usquam est quod non vel optime constitutum sit, vel tua cura operaque non perficiatur? Quid in gravissimo pastorali est munere, quod sollicitudo, pietas et diligentia tua non complectatur? Ac ut ea, quae etsi communia videri possint, in magna tamen propter utilitatem sunt commendatione, praetereamus, prae caeteris nos in tui existimationem impulit, quod stationes Pastorum vigiliasque, parochiales videlicet Ecclesias, ut Animarum necessitas postulabat, mira animi contra plurimas difficultates contentione industriaque multiplicasti; quod Seminarium, tuo episcopio adhaerens, meliori aptiorique forma a fundamentis excitas, juvenumque in eo Convictu disciplinis praesertim ecclesiasticis instruendorum curam geris acerrimam, ut exinde optimus fieri, ad sacram militiam animarumque regendarum munus, possit delectus; quod puellarum conservandarum domui extremam imponere manum satagis, viamque sternis, ut isti perficiendo operi nihil ad perennitatem desit, in quo, ut postulatorum tuorum aequitatem agnoscat sacra Episcoporum et Regularium Congregatio, vehementer optamus; quod Clero ad ecclesiasticam disciplinam sacramque eruditionem excolendo mirifice studes, inductis moralis Theologiae Academiis, praeter eas, quae crebro fieri consueverunt, de conscientiae casibus et sacris ritibus collationes; quod Tibi sacram Visitationem quotannis peragenti viam parari facis ac muniri, dimissis huc illuc evangelicorum virorum expeditionibus, qui verbo Dei, Fidei doctrina, caeterisque animarum lucrandarum piis artibus ad vitiorum fugam, ac virtutum amorem populos, undique in concionem coactos, excitent ac impellant. Quid alios tui pastoralis zeli ac industriae referam usus, quibus divinum cultum, pietatem charitatemque foves, omnisque Tibi commissus grex, ut salvus atque incolumis sit, omnimoda ratione, exemplis scilicet, monitis, hortationibus, correptionibus ac numquam intermissa custodia ac sedulitate caves. Quos labores tuos cum laetis plerumque successibus, Deo adjuvante, compleri coronarique videas, eidem maxime gratus esse debes, nihilque magis cupere atque allaborare, quam quae ad illius gloriam faciunt, quae cum animarum salute praecipue conjungitur. Atque hic quidem Te sponte currentem, tuaque virtute animatum, etsi nostra etiam cohortatione incitare supervacaneum arbitremur, facere tamen non possumus,


- 622 -


quin Te etiam ad ea, quae vix ac ne vix quidem effici posse scribis,pro munere nostro inflammemus. Dioecesanam igitur Synodum Tibi proponi a nobis, ut tuarum laudum pulcherrimam metam, existima. Nihil tuo episcopali officio opportunius, nihil dioecesi tuoque Clero utilius, nihil commendatius nobis ac gratius, Tibique gloriosius efficere hoc tempore poteris. Atque id, quamquam perdifficile Tibi plurimisque septum impedimentis videatur, tamen, cum divinam opem in caeteris hactenus praesentissimam expertus sis, cum praeclara ejusmodi in istis providendis exempla non desint, omnem operam, cogitationem, prudentiam ac industriam tuam illuc convertere debes, et quantum in Te est tuisque viribus conniti, multumque divino auxilio confidere, ac demum in Superna voluntate de exitu, quicumque futurus sit, conquiescere. Hujusmodi de Te spem, quam Emi Patres ex tuarum actionum praestantia percepere plurimam, frustrari ac concidere non sinas, eamque magis ac magis augeas laudationum, quas certatim in Te contulere, consensionem. Quam cum ipse sententia mea cumulaverim, idipsum significandum Tibi duxi, ut meae in Te benevolentiae, quibuscumque in rebus opus fuerit, inniti possis.

 

Datum Romae, 20 Augusti 1765.

Conforme alla copia che si conserva nel nostro archivio generalizio di Roma.

 




1 Questo nunzio o messaggero era l'abate Francesco Puoti, di cui tom. I, p. 572.

1 Muzio Gaeta, nato in Napoli il 26 ottobre 1686, fu vescovo di S. Agata dall'anno 1722 sino all'anno 1735, in cui ebbe per successore Flaminio Danza, immediato predecessore del nostro Santo.

1 Questa grazia si domandava per le monache Redentoriste e fu conceduta secondo i desideri del Santo, in modo che il giorno 29 giugno dell'anno seguente (1766), quattro di esse, venute da Scala, presero possesso del monastero di cui si parla. L'opera fu veramente benedetta da Dio e progredì così bene che il Santo ebbe a lodarsene colla stessa S. Congregazione nella Relazione seguente; e in parecchie lettere già riferite parla delle Suore come di Sante. E qui pure è a ricordarsi come, in questo monastero, si formarono quelle due venerande Madri che, nel 1831, traspiantarono l'Istituto del SS. Redentore in Vienna d'Austria, donde poscia si allargò in altri Stati di Europa. - L'Istituto e la Regola delle monache Redentoriste erano stati approvati dalla S. Sede il dì 8 giugno 1750 col Breve In supremo.

1 La prima pietra di questo bellissimo tempio era stata posta nel 1763, il dì 19 di marzo, giorno festivo del glorioso Patriarcha S. Giuseppe, cui il nostro Santo professava una special divozione.



2 E qui, a intendere meglio con quanto zelo il Santo promuovesse nella sola terra di Arienzo l'erezione e i ristauri de' sacri tempi, non sarà inutile riferire quanto disse in proposito il buon Fratello Francesco Antonio Romito nella sua deposizione (Process. Ordin. Nucer. Fol. 1281 e seg.): "Mi ricordo che, in tempo del suo governo della detta diocesi di S. Agata, promosse con tutto lo zelo l'edificazione di una chiesa magnifica in S. Maria a Vico, casale della terra di Arienzo, con averci anche egli contribuito qualche somma di danaro; giacché l'antica chiesa parrocchiale di detto casale, dedicata a S. Nicola, non era proporzionata al numero di quelle anime, ascendente a circa quattro mila; con far ripigliare indi l'uso delle missioni, interrotto per l'angustia della prima chiesa, che erano in obbligo li Padri Pii operai di fare in forza di legato pio;la quale nuova chiesa costò molte migliaia.

Oltre la detta magnifica chiesa, fatta dal Servo di Dio fabbricare nel detto casale di S. Maria a Vico, superando tutte le difficoltà che non furono poche, fece anche riattare ed abbellire la parrocchia di Santa Agnese, la quale apparteneva alla collegiata della terra di Arienzo, promovendo quest'altra grand'opera col suo zelo. S'impegnò ancora col Sig. duca di Maddaloni per fare ampliare una cappella rurale, che sta nella Taverna di Cancello, feudo di detto Sig. duca, per indi poi erigerla in parrocchia, come in fatti si ampliò detta cappella, ed il detto duca ci fece ancora alcune camere per il premeditato parroco; ma perché il parroco di S. Felice della detta terra di Arienzo, alla di cui figliale apparteneva la Taverna di Cancello, non volle dare il suo consenso, non poté eseguirsi il disegno del Servo di Dio; onde egli, per non vedere più quelle anime, che ascendono a qualche centenaio, disperse nelle masserie, destitute di aiuti spirituali, per essere molto distanti dalla detta loro parrocchia, al sacerdote cappellano, che vi teneva il detto Sig. duca per celebrarvi la messa nelli giorni festivi, dava il Servo di Dio ducati sei annui con obbligo di predicarvi la festa, confessare quella gente ed istruirla ne' misteri della Fede.

Voleva in oltre il Servo di Dio erigere un'altra parrocchia nel casale di Crisci, che sta in mezzo agli altri casali, quali pure appartengono alla terra di Arienzo ed alla chiesa curata arcipretale di detta terra, non fidandosi più di vedere quella gente priva di aiuti spirituali, de quali non poteva abbondare per non avere detta gente così facile l'accesso alla detta chiesa arcipretale, specialmente in tempo d'inverno per li valloni che portano acqua assai.

Ottenne per questo dalli canonici della detta collegiata di Arienzo il suolo; il Servo di Dio vi buttò le piedamenta della nuova parrocchia a sue spese; ma non poté proseguirla e per le miserie di quella gente, che non poteva contribuire alla fabbrica che dal Servo di Dio solo continuare non si poteva, e perché assalito egli si vidde da gravissime mortali infermità; che però pensò altrimenti rimediarvi, con ordinare in sacerdoti alcuni probi e zelanti nativi di quelli casali di detta terra di Arienzo, i quali predicassero a quella gente, la confessassero ed istruissero; né egli lasciava intanto mandarci, ogni domenica, per il medesimo effetto qualche zelante sacerdote "



1 Era questi il sacerdote D. Giovanni Niccolò Rubino, di Teora, diocesi di Conza, avuto dal Santo in si alta stima che lo propose al vescovado di Sora, come si ha dalla lettera DLVIII, tom. II, pag. 59.




Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos